Alexander Neckam laudes divinae sapientiae 3

Testo base di riferimento: Th. Wright, 1863

Altre sezioni


Aeris ornatus distinxi carmine, quamvis

      Non satis ornato, sed grave restat onus.

Ardua materies, labor ingens, improba lingua

      Lectoris tetrici linquere coepta monet.

5

Paenitet incoepti galeatum sero duelli,

      Augur saepe timor pessimus esse solet.

Linquimus augurium, fortunam spernimus, omen

      Dicimus esse nihil; perfide Fauste, tace.

Aequoreis navem iamiam commisimus undis,

10

      En micat e summo cardine stella maris.

Stella maris, mater solis, dulcissima virgo,

      Insignis matrum gloria, praestet opem.

Effectus elementares perstringere, ventos

      Bis senos libuit claudere lege metri.

15

Regnantis venti gallus certissimus index,

      Carmine non renuit esse cerucha meo.

Aere contentum descripsi chamaleonta,

      Clangentes aquilas iam cecinisse libet.

Phoenicem docui cernentem saecula multa

20

      Floribus ornato se reparare choro.

Descripsi volucrem quae prospera nunciat aegris,

      Stamina cum Lachesi nectere longa placet.

Sed cum prae foribus residet mors pallida, certis

      Indiciis seriem nunciat illa rei.

25

Alcinoen cecini, cum qua mare foedus inivit,

      Fallere nec Iuno nec Thetis audet eam.

Psittace, te viridis ornavi veste coloris,

      Mores perstrinxi sub brevitate tuos.

Accipitris laudes, falconis nobile dixi

30

      Certamen, gazas defleo, Nise, tuas.

Et Palamedis aves cecini, quas Africa lautas

      Inter delicias enumerare solet.

Pavoni flores cristae nitidosque colores,

      Gressum terrestri cum gravitate dedi.

35

Cignum concentu docui contemnere fata,

      Perdix, livorem fata dedisse tibi.

Te cecini parvas cui gloria magna tueri,

      Cui magnas volucres perdere fervor inest.

Insula Medeae mihi miseret ave

40

      Famosas volucres ligna dedere mihi.

Cum ferro volitans coram me struthio lusit

      Visu, mira loquor, ova relicta fovens.

Conspexi geminam gemina latitare sub ala

      Prolem quam spacians saepe, butaure, cibas.

45

Corve loquax, nocuere tibi mendacia, cornix

      Garrula te sequitur improbitate pari.

Quamvis immundum reputet lex porphyrionem,

      Laude tamen dignum nostra Thalia putat.

Nyctimine noctis tenebras colit invida luci,

50

      Quae rostro crepitat, est pietatis avis.

Degener est praedo milvus, volat ardea nimbos

      Spondens, pellicanus sanguinis imbre madet.

Hospitis adventum spondet tibi garrula pica,

      Aurifrisius est praedo nocivus aquis.

55

Fida columba, mihi da ramum pacis, oliva

      In nostris hortis crescere nulla solet.

Dulcis ficedulam recreat cibus, et philomena

      Dulce sonat, cantu laudat alauda diem.

Picum qui Driades clamosa voce salutat

60

      Dixi, qui fures instruit arte levi.

Astutus passer titiat, minturnit hirundo,

      Gallus discretor temporis esse solet.

Exemplar turtur nec non solamen amantum,

      Desertum veri cultor amoris amat.

65

Se recreat cuculus, redimitque silentia longa

      Multa continui garrulitate soni.

Depinxi volucrem dum vivit piscibus hostem,

      Mortua iam tineas arcet odore sui.

Regula, sceptra dedi tibi, quae clangens Iovis ales

70

      Vendicat, hinc superest gloria, fastus, honos.

Si Diomedis aves lustrantes saepius undis

      Indicunt nobis relligionis opus.

Sed stilus ad pisces nunc se transferat, horum

      Quae volucrum mater primitus unda fuit.

75

Vndas insipidas gelidas censebis et albas,

      Si vis naturae subdere iura tibi.

Non vis naturae primaevae reddere salsam

      Novit aquam, virtus ignea solis adest.

Aequoreas undas de luce fuisse secunda,

80

      Nondum salsa tamen aequoris unda fuit.

Nondum sol fulsit, nondum fulsere planetae,

      Erippus nondum fervuit igne novo.

Sed quid? numquid orat tunc aequoris ille refluxus,

      Quo mare se vicibus fertque refertque suis.

85

Nondum lunaris effectum senserat horae,

      Nondum se lunae debuit unda maris.

Esse tamen potuit tunc illa vorago Charybdis,

      Quae prius absorptas inde refundit aquas.

Conclusit natura potens tellure cavernas,

90

      Quas parere suis legibus illa iubet.

Aequoreas undas salsedine destituisse

      Talibus instructos novimus arte levi.

Admotas, Vulcane, cum decoquis illas,

      Ignitae partes, ut decet, alta petunt,

95

Exhalat salsus, subsidit grossior humor,

      Salsaque colari saepius unda solet.

Quis rerum causas comprehendat? fulmina, nubes

      Concursu vario multiplicique creant.

Exagitant venti nubes, concurritur, aer

100

      Emicat ignitus, lucida flamma nitet.

Dum colliduntur nubes, collisio magnum

      Magna sonum reddit, territa corda pavent.

Mentibus inducit terrorem praeco tonantis,

      Et quod magnus ait conditor iste docet.

105

Errores revocare monet terrore minaci,

      Terroris magni spondet adesse diem.

Si te vera iuvant, si te ratione iuvari

      Delectat, tonitrus quae ait origo vide.

Novimus imbriferis extingui nubibus ignem,

110

      Aures offendens provenit inde fragor.

Immittatur aquis igniti lamina ferri,

      Emittet sub aquis stridula flamma sonum.

Exiguis rebus componere magna solemus,

      Conferri magnis saepe minora solent.

115

Pellaei doctor divini pectoris ipsum

      Censuit ignita nube tonare Iovem.

Collisas alii nubes et flamina censent

      Materiam tonitrus, vera latere solent.

Cernit bruma nivem, sed spicula grandinis aestas,

120

      Vnaque materies est utriusque liquor.

Dura rotundatur, mollis diffunditur imber,

      Aere suspenso sit tibi fumus aquae,

Quis causas rerum virtutes vincula reddat,

      Declaret, solvat? clausa latere volunt.

125

Exposuit cui se natura pudica libenter,

      Vt secreta sinus panderet ipsa sui.

En tellure, prout censent, est altius aequor,

      Cur terrae facies non operitur aquis?

Limite praefixo cursum moderatur aquarum,

130

      Qui res quas voluit condere servat, alit.

Vnica sphaera tamen est et telluris et undae,

      Vt censent cives, astronomia, tui.

Namque terra super undas fundata docetur,

      Ad diversa solet significata trahi.

135

Baptismus per aquam, vexatio, gratia, virtus,

      Signatur, tellus stans notat ecclesiam.

Propter aquas etiam locat urbes, oppida, turres,

      Ars, ita quod tellus celsior extat aquis.

Vt tamen excipias Paradisi culmen, aquarum

140

      Telluris facie celsior augis erit,

Cur igitur Cybelen totam tam labilis humor

      Non operit, metas praebuit Auctor aquis.

In formam surgit connexi corporis unda,

      Hinc teretem formam sphaerica stilla facit

145

Et licet unica sit species specialis aquarum,

      Pluribus ista tamen est variata modis.

Clara iuvat si fons sit ei vel flumen origo;

      Turbida si fuerit, nonne nocebit aqua,

Siquis aquam calidam ieiunus sumpserit, affert

150

      Sumenti nisi sit sumpta frequenter opem.

Digestiva viget virtus si sumptio rara,

      Crebraque si fuerit sumptio, languor adest.

Imber coelestis, quem vulgus aquam pluvialem

      Dicit, constipat, ut, Galiene, doces.

155

Quod subtilius est virtute caloris in altum

      Tendit, ob hoc reliquis purior extat aquis.

Salsa quidem stomachum laxat, sed sumpta frequenter

      Tussim cum scabie procreat atque sitim.

Sumptio crebra tamen valet infrigidantibus artus,

160

      Morbis hydropicis utilis esse solet.

Et licet infrigident magis artus psyllia nostros,

      Intensae magis est frigiditatis aqua.

Conveniunt melius membris nascentia terrae,

      Disponuntque magis corpora lege sua.

165

Est elementorum commixtio prima, secunda,

      Rerum quas mater gignere terra solet.

Convertit mutatque cibos, specieque olorat

      Sanguinis, et chimos corporis esse facit.

Tertia chimorum, membrorum quarta patenter,

170

      Carmine quis poterit claudere cuncta brevi.

Esse ferunt fontem naturae prodigiosum,

      Munus quam semet impetiisse queror.

Alterat intrantem sexus mutatio, fortis

      In sexum fragilem degenerare solet.

175

Curia magnatum virtutum deiicit artem,

      In qua nunc virgo, nunc puer Iphis erit.

Immutat mores, animos effeminat, orbem

      Confundit, leges abrogat, aera sitit.

Lucrum venatur, indignos promovet, arcet

180

      Iura, colit fraudes, vi rapit, arte nocet.

Regnat ibi vitium quod nomen traxit ab aula,

      Livor edax, fastus, ambitus, ira, Venus.

Spes fructus cruciat, auaeque favor popularis,

      Illam demulcet sollicitatque timor.

185

Curia se curis agitat, ferit alta securis

      Rebus securis ha! peritura furis.

Sed fontes ardor cholerae me cogit adire,

      Hunc reprimunt quia quae fonte bibuntur aquae.

Vellere vestitas nigro candore nitentes

190

      Fons quidam certo tempore reddit oves.

Occurrit iam pura meae confessio menti,

      Nam lacrimis nostris innovat ista senes.

Fons in corde scatens Paradisum mentis amoenat,

      Quem perflat clemens flaminis aura sacer.

195

Fons alius nigras reddit quas lacteus ornat

      Candor, pervertit singula fraudis amor.

In tenebras vertit lucem, depravat honesta,

      Et centum linguas quisque bilinguis habet.

Accedat rubea vestitus veste, movetur

200

      Cuiusdam rapido turbine fontis aqua.

Ebullit fervens scaturigo citata (?) rubore,

      Ignea sub roseo flamma rubore latet.

Adde quod et tellus mater, seu fontis origo,

      Applaudens simili tincta rubore nitet.

205

Sic ancile rubens, nans flumine mersa recenter,

      Index gyrando corpora prodit aqua.

Venatur praedam defunctam, nobilis iste

      Venator motum continuare solet.

Amfractu vario velox discurrit in unda,

210

      Quaerenti similis scribere visa licet.

Post varios tandem discursus pelta cadaver

      Inventum gyris pluribus esse docet.

Vendicat istud opus sibi vel natura, vel artis

      Virtus, aut quaenam causa subesse potest.

215

Virgine parcit dum ferrum flamma resolvit,

      Cum terrena petunt ignea tela Iovis.

Subtilis, velox, agilis, penetrans, levis, amplos

      Percurrit poros, incute flamma volans.

Materiem duram volentem cedere vinci

220

      Difficilem gaudet vincere flamma potens.

Est fons lene fluens, quem rupta silentia cogunt

      Indignanter aquas praecipitare suas.

Interrupta quies clamore silentia nobis

      Commendat quociens garrula lingua nocet.

225

Fons est qui vincit iocundo vina sapore,

      Illa licet vitis deliciosa creet.

Divitias cresci multo reor esse minores,

      Hunc fontem garis praefero, Roma, tuis.

O me felicem si nobilis Anglia tanto.

230

      Thesauro semper nobilitata foret.

Plurimus in cotes fons vertit ligna, metalla

      Exacuunt, reprobant, falsa probanda probant.

Ferrum cos acuit, non exacuenda, magistro

      Vtilis ars aliis esse nociva solet.

235

Extinctas adolere faces, extinguere taedas

      Accensas, fontis dicitur unda potens.

Indignans tangi fons se fervore tuetur,

      Vendicat effectus ius in amne suos.

Solis ab occasu fervet fons dictus, in ipsa

240

      Noctis ferventer frigiditate calet.

Stat fonti vicina silex, qua fonte rigata

      Signantur nebulae, multiplicantur aquae.

Obducit coeli vultum caligo repente,

      Iunonis faciem turbida turbat aqua.

245

Vulnera curando, voces reddendo canoras,

      Artem fons vicit, o Galiene, tuam.

Fons virtute potens incendia Cypridis aufert,

      Incendit flammas alter aquis.

Sic ad notitiam quae sunt elapsa reducit,

250

      Cognita perturbat illius unda nocens.

Est lacus in quo res quaevis fluitare feruntur,

      In reliquo mergi corpora quaeque ferunt.

Fons est cuius aquae potae, reddunt furiosum,

      Quaevis istius furoris erit.

255

Foetentes foetens nebulas exhalat Avernus,

      Esse lacum Latii lectio vera docet.

Cocytus, Phlegethon, quae Phari sunt flumina nota

      Vatibus, estque Pharus nota palude Stygis.

Tristitiae metuenda palus, qua bella dedere

260

      Insignem, cum diis foedera pacis habet.

Nam favit superis victoria quae Stygis esse

      Filia censetur, prisca referre libet.

Sed dudum tenebras paleam lateremque lutumque

      Liquimus Egypti, flumina, stagna, lacus.

265

Ad fontes, Paradise, tuos me transfero laetus,

      Gaudes bis bini fluminis esse pater.

Tigris et Euphrates, Ganges, Nilusque potenter,

      Multa terrigenas utilitate iuvant.

Frugifer Euphrates, Tigris velocior aura,

270

      Leve fluit Nilus, limpida Gangis aqua.

Bathoniae thermis vix praefero Virgilianas;

      Confecto prosunt balnea nostra seni.

Praesunt attritis, collisis, invalidisque,

      Et quorum morbis frigida, causa subest.

275

Praevenit humanum stabilis natura laborem,

      Servit naturas legibus artis opus.

Praecedit natura potens, industria solers

      Subvenit, his iunctis nobile surgit opus.

Praesternit natura viam quam dirigit artis

280

      Regula, si fidus sit comes usus ei.

Arti sunt igitur obnoxia balnea partim,

      Partim naturae, sulphure fervet aqua.

Sulphur nempe soli pyr dicitur, ignis in ipso

      Vivit, et effectum nutrit in amne suum.

285

Igne suo succensa quibus data balnea fervent,

      Aenea subtus aquas vasa latere ferunt.

Errorem figmenta, solent inducere passim,

      Sed quid? sulphureum novimus esse locum.

Suave tamen redolent virtutum cinnama, myrrha,

290

      Cassia, cum gutta, fistula spirat ibi.

Nam suavem Domino devotio reddit odorem,

      Et floret sancta relligione locus.

Ad fontes iterum sitiens properansque revertor,

      Est aliquid puro vincere fonte sitim.

295

Sunt fontes calidi brumali tempore, cum sint

      Aestivo gelidi, certane causa subest?

Conclusis poris terrae brumalibus horis

      Fumi descendunt, interiora calent.

Exhalat liber aestivo tempore fumus,

300

      Exclusis fumis frigida terra manet.

Sic stomachis regnat calor auctum tempore brumae,

      Quo cultus mensae lautior esse solet.

Sed stomachus friget dum terra perusta calore

      Ignis Phaetontis commemorando timet.

305

Adiice quod puteus censetur nomine fontis,

      Telluris thalamo frigidiore latens.

Gignitur ex glacie crystallus, qui radioso

      Fulgori solis subditus igne micat.

Ignem scintillat illaesus; nobile matris

310

      Exemplum sanctae virginitatis habes.

In glaciem transit modo mater, filia tandem

      Si non in geminam consolidetur aqua.

Sed qui naturis rerum subtilius instant,

      Certius evincunt ista carere fide.

315

Sed dum naturae rerum miracula pando,

      Occurrunt animo flumina nota meo.

Alphaeus, veteris index tam certus amoris,

      Dilectam sequitur; cur, Arethusa, fugis?

Haec fugit, hic instat, et consequitur fugientem;

320

      Nexibus hinc blandis associatur ei.

Quid vis, quid virtus, quid amoris magna potestas

      Efficit, in fluvio pristina flamma viget.

Post varios tandem concursus aequoris undas

      Intrat, et tamen his nomina prisca manent.

325

In facie pelagi fluvialis labitur unda,

      Qua sedare sitim navita saepe solet.

Nec permisceri salsis se sustinet undis,

      Nativus superest hinc calor, inde sapor.

Flumina quid referam pelagi quae sorbet abyssus?

330

      In mare, nota loquor, flumina cuncta fluunt.

Blanditur pelagi facies clementior aura,

      Ridet et in tuto quaelibet esse putas.

Fallis interius quam multa pericula regnant,

      Neptuni numquam sit tibi tuta fides.

335

Dicere si nimium fallax quaecunque liceret,

      Damnarem numerum, Thetyos unda, tuum.

Illud idem censent Hellae, Pulmarus, et Hero,

      Et pius Aeneas, Ypomedonque ferus.

Ergo licet mare sit tranquillum, rideat aer,

340

      Et lateant latebris flamina clausa, time.

Exibunt venti, subito turbabitur aer;

      Tunc fraudes notas deteget unda furens.

Exsurgent fluctus tumidi caeloque minantes,

      Ventorum rauco murmure cuncta trement.

345

Et tamen inter tot fluctus tantasque procellas,

      Parvula pertransit magna pericla ratis.

Evadit rabiem ventorum, saxa, Charybdim,

      Cum Scylla, Syrtes, insidiasque maris.

Saepe tamen tabulata gemunt, stridentque rudentes,

350

      Flatus compagem solvere saepe putes.

Nonnunquam rimas furtim maris unda subintrat,

      Paulatim vires stillula crebra capit.

Sollicitudo vigil, sollers cautela, iuvabit,

      Artem rectoris torpor obesse solet.

355

Officium nautae munit discretio prudens,

      Ignavus languor subruit artis opem.

Immemor Aeneae Palinurus opumque suique,

      Dum somnum morti continuavit, erat.

Respersus ramo lethei fluminis unda

360

      Incincto somni victus amore fuit,

Seductor blandus, somnum loquor, hostis amicus,

      Impulsu levi praecipitavit herum.

Vndis succubuit tociens qui vicerat undas,

      Atque freti victor aequore victus erat.

365

Mors conclusit ei, dum se conclusit in undis,

      Vndis exclusum terra cadaver habet.

Corpora quae vegetat, regit, ornat nobilis hospes,

      Spiritus ad tempus sustinet unda maris.

Quae rectore carent, quae praeside destituuntur,

370

      Deiicit indignans exanimata mare.

Post mare, post fluvios, de piscibus edere pauca

      Mens cupit, ordo monet, metonymia iubet.

Quorum naturam Pellaeus scire laborans,

      Inclusus vitreo vase latebat aquis.

375

Insidias, latebras, conflictus, proelia vidit,

      Militiae speculum, gloria, culmen, honos.

Eductus bene dispositos tutosque receptus

      Advertit, tacita singula mente notans.

Instructus rexit acies prout agmine facto,

380

      Congressus varios saepe notarat aquis.

Ha! quod notitiae nostrae perpauca vetustas

      Contulit, ecce tamen pauca referre iuvat.

Semina mittentes pro sexus lege gemellos,

      Poros pisciculos constet habere mares.

385

Sed gazas, delphine, tuas natura recondit,

      Nam testes sexus interiora tegunt.

Nam gemini fratres seriem generis reparantes

      Intra ventriculum sponte latere volunt.

Ovula dat matris fecunda potentia, sed mas

390

      Vim generativam spermate praebet eis.

Vitalem dat eis genitoris sperma calorem,

      Et genitor lactes, ovula mater habet.

Adiice quod cilio pisces natura carere

      Iussit, ocellorum lumen obumbrat aqua.

395

Palpebra iudicii si non praecedit honestos

      Actus, munditiae non tibi desit aqua.

Sed nec dicavit pisces natura tracheis,

      Nec spirant, pulmo vendicat istud opus.

Discernunt album, nigrum, rubeumque colorem,

400

      Qui fraudem nectunt piscibus ista docent.

Norunt extremos pisces vitare colores,

      His vestis medio tincta colore nocet.

Adiice quod per aquas sibi traiicit aera piscis,

      Spissior est aer associatus aquis.

405

Hinc cedit fatis transvectus in aera purum,

      Si nutrice sua destituatur aqua.

Displicet ista tamen multis assertio, quidni?

      Numquid Aristotelem fallere fassa queunt?

Hinc species dignum duxi distinguere metro

410

      Pulcrius elucent ordine quaeque suo.

Deliciae Thetidis, Neptuni gloria, coetus,

      Nautarum terror piscibus horror, adest.

Quid morbis confert, effundit semen in undis,

      Ambrae censeri nomine fama refert.

415

Ambram nonnulli grumiam nucis esse fatentur,

      Nux solet aequoreas crescere subtus aquas.

Hospes sorte data Iove fuit in mare missi,

      Evomitum gaudens terra recepit herum.

Delphinus citharae capitur dulcedine, terras

420

      Dum petit aerias, spondet adesse minas.

Vtilis ipsius pinguedo legumina condit,

      Vtilis est, quamvis deliciosa minus.

Ludenti similis hostem circumvenit arte,

      Provocat ad nandum te, crocodille, sua.

425

Serrata dorsi pinna mox impetit hostem,

      Ventris mollitiem perforat ense suo.

Concursus, delphine, tui ludique procellas

      Praedicunt, nautis incutiendo metum.

Divitibus mensis congrus bene congruit, ipsum,

430

      Herbis servatum praeparat arte cocus.

Sturio magnatum cibus exquisitior ore

      Regali, dignus creditur esse Iovis.

Lautior est cultus mensae quam mulio dicat,

      Etsi non rubeis splendeat ille notis.

435

Plectae quam placidam dicunt seu pectinis ossa,

      Formam barriti pectinis instar habent.

Discolor ornat eam vestis, candore nitescit

      Venter, et est rubeis pars nigra tincta notis.

Vtraque pars placido, placido recreare sapore

440

      Vescentes poterit, plus tamen alba placet.

Siccam vix uno munitam novimus osse,

      Quod formam modicae fertur habere ratis.

Cum furor exagitat plenas horrore procellas,

      Fimbriolis haeret rupibus illa suis.

445

Infrigidat stomachum, si non virtute potentis

      Bacchi confestim subveniatur ei.

Pallentes generat famosa ragadia morbos,

      Si non est albo succiduata mero.

Sed tamen alma Ceres defectum supplet Iacchi;

450

      Frater abest, facies grata sororis erit.

Sed quid? dum solidam carnem gratumque saporem

      Perpendo, medico quam mihi credo minus.

Allia si piperi sociata fideliter assint,

      Elixa megaris plus placet assa caro.

455

Militis et monachi formas praetendere pisces,

      In quibus et faciem virginis esse putes.

Cum canis aequoreis praeda potiatur in undis,

      Audax saepe lepus associatur ei.

Vincis, echine, favum mellis dulcedine magna;

460

      Corporis exigui calliditate viges.

Insultu validae ne concutiare procellae,

      Libramen certi ponderis ore geris.

Te regit in tumido pelagi fervore lapillus,

      Miror rectorem tu vehis ore tuum.

465

Sic bene prospiciens sibi navim nauta saburrat,

      Ne fluctus vel vis acris obstet ei.

Allec, cui cibus est aqua vitaque mater et aula

      Quanti sit, multa commoditate docet.

Delicias, Neptune, tuas commendo, sed istum

470

      Piscem deliciis praefero iure tuis.

Insidias fugiens cautus magno comitatu

      Stipatus tumidas aequoris ambit aquas.

Hic raro generat fastidia, sive recenter

      Sumptus, seu caro sit siccior igne salis.

475

Caesaris hic ornat, sed mensam ditat Amiclae,

      Hoc nos laetificat munere larga Thetis.

Acephalum piscis genus ostrea, iudice vulgo,

      Pectus cum stomacho grata sapore iuvant.

Dum testas aperit, ut liberiore fruatur

480

      Aura pisciculus, perfidus hostis adest.

Innata cancer armatus fraude lapillum

      Intra pisciculi testea tecta iacit.

Ostia claudendi non suppetit ulla facultas,

      Osteolae cancri vincitur illa dolo.

485

Exponi solis radio tibi dulce videtur,

      Tutius est propria velle latere domo.

O si magnatum me nunquam curia nosset,

      Ha! multis mundi gloria vana nocet.

Esse reor tutum claustri latitare sub ala,

490

      O quantum nocuit Caesaris aula mihi.

Ostentare suas gazas minus esse salubre,

      Insidiis hostis ostrea capta docent.

At lupus, aequoreae turbae populator avarus,

      Praedo piscanti praeda fit artis ope.

495

In mensa lupus est mansueto mitior agno,

      Hic avidam novit vincere saepe famem.

Mirantur subitum piscantis membra stuporem,

      Vnco dum narchos laesus habere stupet.

Nam stupor ad digitos calamo mediante recurrit,

500

      Et fit piscator immemor ipse sui.

Hinc est quod quamvis narcotica rite feruntur,

      Quae vim letheam sive stuporis habent.

Pruritum, carnem, Venerem, male relligioni

      Conveniens, stinchus excitat, urit, alit.

505

Sollicitat castam, facit insanire petulcas,

      Contristat faciem Palladis iste cibus.

Arceri procul hunc a mensis docta Minerva

      Praecipit, at Lais atque Lacaena vetant.

At conchas reparat genium lunaribus horis,

510

      Nascitur ex istis unio, gemma nitens.

Ephemerae debet uni se vita diei,

      Hinc febri nomen historiaeque datur.

Defectus varios crementaque consule, cernes

      Quod se conformat, Cinthia, mena tibi.

515

Fronte situm compar clipeo lumen radiosum,

      Vno contentus lumine piscis habet.

Non timet iste tuas fraudes Polyphemus, Vlixe,

      Incussit nautis saepius iste metum.

Infelix felix magnatum curia sine,

520

      Felix infelix deliciosa cupit.

Vincere deliciis mensae murena putatur;

      Sic sentit Caesar, curia censet idem.

Hoc fallax medicus, lucri venator, amore

      Auri seductus, asserit, optat, amat.

525

Sed si delicias murenam dicere cogor;

      Horrorem potero dicere delicium.

Delicias horribiles, aut horror deliciosus,

      Dicetur sapidum virus, amica lues.

Laetitiae multis laeti quampluribus ista

530

      Causa fuit, morbos pessima mater alit.

Inter murenas reperitur femina tantum,

      Haec species sexus re melioris eget.

Huic generi natura mares irata negavit,

      Hinc est quod coitu dispare nexus adest.

535

Nam murena furens gaudet serpente marito,

      Est talis tali digna marita viro.

Quis neget infectam murenam tabe veneni?

      Nonne picem tangens commaculatur ea?

Sed ne sit suspecta gulae, murena potentis,

540

      Cogitur exhausto tota natare mere.

Flet medicus, dum se rutilanti proluit auro,

      Dives de facili apes fugitiva fugit.

Conditur variis speciebus danda sepulchro,

      Summergique timet in mare missa novum.

545

Nux muscata, piper, gingiber, cinnama, cumin,

      Conficiunt medici, melle venena linunt.

In caudae regione viget pars maxima vitae,

      Cauda contrita vita repente fugit.

Miror discernens quas naribus admovet escas,

550

      Isto se reficit simia laeta cibo.

Innovat et reparat salmonem, nobilitatque,

      Et sapidum reddit aequoris unda potens.

Ardua si rupes fluvialibus obstet in undis,

      Vt saliat caudam complicat ore suam.

555

Inflexum corpus dum sic curvatur in orbem,

      Explicat optatum, sic tenet arte locum;

Sic agili saltu victor conscendit in altum,

      Dum petit aequoreas nobilitandus aquas.

Saepe tamen nimius labor istum degenerare

560

      Cogit, et in rostro signa notanda manent,

Gustum doreae, quae nomen sumpsit ab auro,

      Crasso quia Parthis plus placuisse reor.

Sub solis radio ludentem cernis in unda

      Vmbram, quae mensis nos recreare solet.

565

Est specie gratus placidoque sapore thymallus;

      Hunc a flore thymo nomen habere putant.

Hic instar floris iocundum spirat odorem,

      Vescentes recreat deliciosus odor,

Est piscis modicus, si corpus consulat, at si

570

      Vires respicias, corpore maior erit.

Firmit hic haerens navi virtute potenti,

      Quamvis Argos sit, stare repente facit.

Lucius in vulgus degrassatur, propriosque

      Cives persequitur, improbitate probus.

575

Multiplici gaudet praedo, dehinc praeda futurus,

      Quique sibi praedo est, praeda sit ipse mihi.

Plus sapit atque magis maris est caro deliciosa,

      Carnem nos solidam plus recreare putant.

Istius insidias evadit perca pericla,

580

      Horrens dum pinnas erigit hirta suas.

Hic cibus aegrotis confert, sit tinctus aceto,

      Condiat hunc viridis salsa vel herba potens.

Brenna lupi fauces devitans sive senecis,

      Ad caenosa fugit gnaraque turbat aquas.

585

Tincta luto, cultrixque luti, vitaeque tenacis,

      Febre laboranti tencha nocere solet.

Ipsa tamen vitio splenis sed vina modetur,

      Addita si lateri sit patientis, erit.

Hunc piscem fertur vexare nephando libido,

590

      Turpiter hunc cogit ludere turpis amor.

Conqueritur natura gemens, respersa rubore,

      Complosis manibus dilaniata comam;

Infando coitu pollutas cernit et undas,

      Bufonem pisci se sociare videt.

595

Corporibus nitidis delectari perhibetur

      Piscis, quem solita navita fraude capit.

Nam puer, ut mos est nautis, demissus in aequor

      Gratior exposito corpore fulget aquis.

Piscis adest, puer extrahitur, supponitur albens

600

      Pannus, formatus arte sophista puer.

Praedam cernit amans, nitor allicit, incitat ardor;

      Impellit votum, spes monet, urget amor.

Accelerat, capitur unco, iam captus amoris

      Hamo, dum finis fraudibus ullus erit.

605

Auditum iuvat anguillae pinguedo, sed illam

      Dum carnis legem consulo, laudo minus.

Si tamen ingenuae sit praesens gloria vitis,

      Baccho plus credo quam, Galiene, tibi

Vtile fel medicis, quia visum clarificando

610

      Vix oculis maratrum gratius esse potest.

Has non instaurat foecundi gratia partus;

      Immo tenax limus procreat, edit, alit.

Naturae virtus croceo velamine vestit

      Rufum, sed notulis est variata nigris.

615

Est gustus placidi conservativa salutis,

      Aegris ac neutris gratior esse solet.

Tergum fusca, rubens ventrem, deformis hiatu

      Oris, lumpa cutis asperitate riget.

Fluctibus expositas rupes colit illa marinis,

620

      In quarum latebris tutius ipsa latet.

At cum Neptunus intra sua claustra recepit

      Fluctus, et vires colligit ille suas,

Hanc canis instructus prodit certissimus index,

      Demum subtrahitur hispida pellis ei.

625

Iocundus sapor est, pinguedine vincit alosam,

      Et pinguedo placet, et caro dulce sapit.

At capito tu te gaudes praeponere trutae,

      Gustus virtute praeminet illa cute.

Praemineat placidi gustus gratique saporis,

630

      Deliciis cedunt forma nitorque cutis.

Anassa socium per partes extrahit imas

      Scaurus, at inter nos vix viget ulla fides.

In terris quondam regnavit amor, sed amoris

      Veri deliciis tempora nostra carent.

635

Scaurus quem fallax inclusit nassa, retrorsum

      Tendens, molitur rumpere claustra dolis.

Apprensum cauda compar vigil extrahit illum,

      Nescit amor fidus immemor esse sui.

Barbule, te parvi reputat Londonia, cum te

640

      Parisius magni nominis esse sciat.

Barbule, barba tibi, gustus capitis, capitoni

      Dat nomen, sit trudere, truta, tibi.

Turdum nobilitat iocundi gratia gustus,

      Vix inter pisces gratior ullus adest.

645

Escas diminuis nocuos febrisque calorem,

      A candore nitens, albula nomen habens.

Gobio pauperibus mensis notissimus, amplas

      Aulas magnatum rarior hospes adit

A vario tu quae nomen sortita colore

650

      Diceris es variis picta, nenora, notis.

Sed dum naturae vires considero, leges

      Approbo virtutum, consiliumque noto.

Pisces cerno suis contentos finibus, at nos

      Pro dolor! in praeceps caeca cupido trahit.

655

Arripit arma furor, alienas occupat urbes,

      Gazas, rura, domos, oppida, regna, dolus.

Maxima saepe tamen instaurant proelia pisces,

      Moliri fraudes insidiasque student.

Polypus ha! novit se conformare colori

660

      Cautis, ut incautos implicet arte sua.

Qualiter assumit silicis fingitve colorem,

      Forsan adit similem, teste colore, petram.

Grex adit incautus cautem spaciando per undas,

      Deprendi metuens se premit hostis atrox.

665

Sollicitat spes longa dolum, dolus excitat illam;

      Spes trepidat, sed fraus spem iubet esse ratam.

Cum tempus gratum voto nanciscitur, hostem

      Se probat, et praeda vescitur ipse sua.

Tot restant pisces, quorum nec nomina novi,

670

      Dictis contentus, candide lector, eris.

Ad fluvios quos tam celebris praeconia famae

      Reddunt insignes, flectere lora libet.

Terminus Europae Tanais, celeberrimus amnis,

      Riphaeas silvas amnibus auctus adit.

675

Hic geminas mundi partes praeterfluit undis,

      Rex Tamis illustris nominis auctor erit.

In mare festinat Tyberis descendere, Roma,

      Descensus ne sis immemor ipsa tui.

Nam quamvis Tyberis Romanas visitet arces,

680

      Si fluvius fias, Roma, Meander eris.

Mutavit nomen fluvius Tyber inclitus haeres

      A candore, prius Albula dictus erat.

Influit Eridanus lacum cui fontis origo,

      . . . cum nive, praebet aquas.

685

Alpes vestitae nivibus dant fontibus ortum;

      Tertius illorum dicitur esse Padus.

Indigenae fluvium censent hoc nomine, Graecus

      Flumen ab Eridano nomen habere putat.

Nam puer Eridanus, qui Phaeton dicitur, huius

690

      Fluminis extremum clausit in amne diem.

Fulmine succensus puer est submersus in undis,

      Irato parent ignis et unda Iovi.

Succendi metuit orbis succensor, et ingens

      Extingui tanto debuit amne calor.

695

En mundo nocuit ardor non puerilis,

      Nam praeceps levitas semper obesse solet.

Quod male promisit, cur non revocavit Apollo?

      In male promissis est revocanda fides.

Dediscant parvi currus optare paternos,

700

      Ascensum sequitur saepe ruina gravis.

Ascensor currus solaris corruit, amnem

      Haeredem fecit nominis esse sui.

Amnis ter denis fluviis feliciter auctus,

      Ravennam veniens, in mare flectit iter.

705

Congere divitias, transcendes Nestoris annos,

      Antropos insidians excubat ante fores.

Bellica terra, potens armis, Germania, sese

      Felicem censet amnibus esse suis.

Influit Hister eam bis ter deno comitatu,

710

      Auctus sic pelagus maximus hospes adit.

Efficitur civis divisus in hostia septem,

      Reddit securos aequoris ille deos.

Collectas vires Neptuni regna timerent,

      Divisus Thetidi gratior aequor erit.

715

Viribus esse minor dinoscitur, utilitate

      Maior, idem pagi, moenia, rura docent.

Ascribit gazas opulenta Colonia Reno,

      Moenibus hanc altis cinxit Agrippa potens.

Hanc ornant reges qui regia munera Regi

720

      Vni, sed trino, trina dedere Deo.

Lilia virginei coetus numerasse rubore

      Martyrii roseo novimus urbe data.

In numerum veniunt electae milia dena,

      Martyrii palmam promeruisse scias.

725

Adiice chiliadem, tantus tam nobilis una

      Luce chorus vera luce beatus erat.

Tellurem reddunt felicem corpora, coelo

      Exultant animae, quae velut astra micant.

Quamvis sit facies Rodani tranquilla, sereno

730

      Tempore vis tutus navita sulcat aquas.

Nam rapido cursu flumen fluit, estque timori

      Quod certant fluvio saepe fluenta maris?

Isto ditatur Lugdunum, maxima sedes

      Gallorum, felix urbs, opulenta, potens.

735

Influit et Rodanus praeclarae rura Viennae,

      Quam anxit Karolus obsidione diu.

Sed famae titulis maiores inde Girardi,

      Inde nepos Karoli, sed probitate pares.

Experti vires dextras iunxere, nec unquam

740

      In paribus potuit certior esse fides.

Sed iam Lugdunum, dum tempora prisca revolvo,

      Excursus revocat atque Vienna meos.

Polluit hanc hostis Baptistae, polluit illam

      Pilatus, sceleris dux, homicida sui.

745

Praescripsit formam Neroni, qui sibi vitam

      Abstulit, atque orbis hostis et ultor erat.

Faex hominum periit, ne mundi tota periret

      Machina, se lictor perdere dignus erat.

Quis foedare manus miseras in corpore foedo,

750

      Foedo tam foedo dignior esset eo.

Cognita iam mundo Rodano se debet Aganno,

      Thebaeis hieme nobilitata rosis.

Persolvit totum, decimam persolvere iussa,

      Vexilloque crucis signa dedere locum.

755

Nobile certamen invenit Thebaea iuventus,

      Praeclue martyrii praemeruisse decus.

Festinate, viri; nocuit differre paratis,

      Occurrit nobis curia, Christus adest.

Munificus princeps praelarga stipendia nobis

760

      Conferet en bravium, currite, Christus adest.

Influit excelsam praeceps Garunna Tolosam;

      Burdegalis recipit fluminis huius aquas.

Post cursus varios, fluvium transmittet ad aequor

      Follandi tumulo Blavia nota ducis.

765

At, Martine, tuam Ligeris praeterfluit urbem,

      Pontificum splendor, gloria, gemma, decus,

Andegavense solum placidis interfluit undis,

      Dehinc te Namnetum visitat, inde mare.

Quam sapidos mittat pisces Aquitania novit,

770

      Novit et Andegavis, Armonicique sinus.

Quas dat ei Ligeris umbras amat Aurelianis,

      Sole sub aestivo pluribus umbra placet.

Lampredas Ligeris, mensas ditante Falerno,

      Laudat Namnetis deliciasque vocat.

775

Secana te gremio nutrit, Borgundia, magnum,

      Francia maiorem, Neustria laeta videt.

Collectas vires praerupta crepido Chaleti

      Excipit, et Thetidis sub ditione lates.

Tot ditas urbes, tot rura rigas, tot amoenas

780

      Hortos cum pratis, tot fluis auctus aquis.

Absorptus subito, mox nomen perdis et undas,

      Ha! cum maximus es, desinis esse tuus.

Cursus aquae labor est vitae, mare, mortis imago,

      Quae, sorbet puncto tempora longa brevi.

785

Curia sortitur nomen maris, ista procellis,

      Fluctibus, et ventis est agitata suis.

Absorbet fluvios mare dites curia semper;

      Suspectum tibi sit illud et ista mihi.

Vrbs senonum, sapidos pisces tibi mittit Iona,

790

      Romule, qui gazas diripuere tuas.

Dux Senonum quem se genuisse Britannia maior

      Gaudet, Brennus erat, gloria magna ducum.

Colligit armatos coniuratosque maniplos,

      Alpes armato milite cinctus adit.

795

Obsidet hinc Romam, capit urbem, deiicit arces;

      Dicitur hinc atros urbs habuisse dies.

Secana Parisius geminos divisus in arcus

      Ambit, et in medio stat Mediamna decens.

Hanc munit situs, ars ornat, quam Secana ditat;

800

      Sed clerus munit, ditat, et ornat eam.

Consilio munit, re ditat, moribus ornat;

      Hanc ego maiorem Palladis urbe reor.

Pagina coelestis munit, ditat Galienus,

      Et leges, Pallas artibus ornat eam.

805

Ingenuas tradit locus ille fideliter artes,

      Dii bene si semper floreat ille locus.

Quidquid Chaldaei, quidquid docuistis, Athenae,

      Quidquid Roma potens tradidit atque Pharus,

Accepit, docuit urbs haec, feliciter auxit;

810

      Hic fons doctrina, semper abundat aquis.

Secana gens armis promptissima fulminat ense

      Nunc hastis hostes impetit, arte potens.

In gyros agili motu cito flectere lora

      Novit gens, pollens moribus, arte, fide.

815

Naufragiis portus fugitivis, porta salutis,

      Exemplar terris nobile semper erit.

Relligionis amans, gens prudens; orbis asylum,

      Gens pia, gens comis, bellica, docta, potens.

Pons Ysarae dicti ditatur fluminis undis,

820

      Hinc Ysium mirae nobilitatis opus.

Et quia par Ysio fertur vel imagine formae,

      Parisius nomen a paritate trahit.

Mantham, Veronam pertranseo, Rothomagumque;

      Iam, dilecte, tibi, Secana, dico vale.

825

Influit et Thamisis Trinovantum, cui fugientes

      Romani gemina terga dedere vice.

Condidit hanc urbem Brutus, vir strenuus armis

      Largus, maturo pectore, clarus avis.

Sanguine Troianus, sceptro dignissimus urgens

830

      Successus, pressis ferre paratus opem.

Bellinus, frater Brenni, requiescat in urbe

      Dicta, sed Brenno maior honore fuit,

Et maior natu, rex inclitus, alter Achilles

      In bello, pacis tempore mitis erat.

835

Hic partem regni fratri concedat, at ille

      Exuit ha! fratrem, bella movere studens.

Sed Norhwegenses quos duxerit insula victrix

      Stravit, sed pauci vix iniere fugam.

Ad Gallos Brennus se transfert, pluribus inde

840

      Accitis, regnum fratris adire cupit

Iam congressuros fratres, pia mater, abortis

      Maternis lacrimis, foedus inire iubet.

Parent iam fratres, dextras iungunt, pia mater

      Flet gaudens, fratres flentibus ora rigant.

845

Obsessam capiunt Romam, regem remeantem

      Sed solum, cernit insula laeta, dolens.

Gorbonianus in hac rex inclitus urbe quiescit,

      Iustitiae cultor, munificusque dator.

Militiae speculum, Lud, regum gloria, fama

850

      Maior amans equi, nobilitavit eam.

Vrbis adauxit opes, munivit classibus urbem,

      Construxit turres, moenia, templa, domos.

Invictus victor, sed mitus morte, recondi

      Corpus dilecta iussit in urbe suum.

855

Hinc Nova Troia novo Londonia nomine dicta,

      Felix a claro principe nomen habet.

Nennius, insignis vir, qui cum Caesare Gaio

      Audax certamen ausus inire fuit,

Vrbe quiescit in hac, hic ensem, maxime Caesar,

860

      Fertur pugnando praeripuisse tibi.

Hunc gladium mortem croceam dixero, recondi,

      Quem cum fratre tuo, Cassibilane, iubes.

Quo nec largior nullus erat, nec amantior aequi,

      Vortimerus in hac urbe sepultus erat.

865

Hic foribus Iani reseratis Hectora vicit

      Militia clausis, forma Catonis erat.

Quatuor instaurans saevissima praelia, vicit

      Hostes quem coluit, rite favente Deo.

Cadwallo, rex insignis, successibus alter

870

      Iulius, in bellis strenuus, acer, atrox.

Post multos tandem conflictus, bella, triumphos,

      Indiguit tanto curia summa viro.

Corpus conditum cives in imagine clausum

      Aptant, quem solers ars fabricarat eius.

875

Ingenii vires laudandas ars probat arti,

      Naturae virtus id licuisse stupet.

Vrbis porta decens zephiro vicinior arti

      Paret, nam super hanc arte locatur opus.

Hostibus illud opus putat incussisse timorem

880

      Bruti posteritas, principe tuta suo.

Sic Constantini se censet imagine tutam

      Vrbs Bisantia, cui sancta Sophia praeest.

At Wigornia pontificum sublimis honore,

      Vrbs quoque Sabrinis Claudia gaudet aquis.

885

Intrat et auget aquas Sabrini fluminis Oska,

      Princeps, testis erit vilis strata mihi.

Avena Bathoniae fluit: huius nominis amnes

      Insignes plures insula dives habet.

Mittit Trenta tibi pisces, Lincolnia, sed te,

890

      Nec dedignaris, Withmia parvus adit.

Fluctibus aequoreis nautae suspectior Humber,

      Indignans urbem visere, rura colit.

Hunnorum princeps, ostendens terga Locrino,

      Submersus nomen contulit Humber aquae.

895

Vrbem, rex Ebrauce, tuam praeterfluit Vsa,

      Ditavit spoliis, Gallia victa, tuos.

Sturam cum sora, Tynam Tesamque relinquo,

      Linquo multa suis flumina nota locis.

Anglos a Pictis seiungit limite certo

900

      Flumen quod Tuedam pristina lingua vocat.

Inde vagos Vaga Cambrenses, hinc respicit Anglos,

      Quos ad certamen provocat ira frequens.

Exoniae fama celeberrimus Esia nomen

      Praebuit, ornat eam pontificalis honos.

905

Loagriae Tameris divisor Cornubiaeque

      Indigenas ditat pinguibus isiciis.

Nitatur fluviis Albania, saxea, ligna

      Dat lunam multa frigiditate potens.

Speh, loca mutantis praeceps agitator arenae,

910

      Inconstans certas nescit habere vias.

Officium lintris, corbis subit, hunc regit audax;

      Cursus labentis nauta fluenta sequens.

Dehinc humeris cymbam fert navita vimine textam,

      Vt superas adeat fluminis huius aquas.

915

Transis, ample Thay, per rura, per oppida, per Perth,

      Regnum sustentant istius urbis opes.

Fluminibus magnis laetatur Hibernia, Sined

      Inter Connaciam Momoniamque fluit.

Transit per muros Limerici Suoc, patrit illum,

920

      Oceani clausum sub ditione videt.

Vrbem Lissimor pertransit flumen Avennor,

      Ardmor cernit ubi concitus aequor adit.

Surius insignem gaudet ditare Waterfort,

      Aequoreis undis associatur ibi.

925

Dessia te ditat divisor Momoniamque,

      Lageniam munit mercibus ille suis.

Ditat in Escorti fluvium quod Slane vocatur,

      Nunc cernit Wesefort se sociare sibi.

Visere Castelenoc non dedignantur Avendeth,

930

      Istum Dublinii suscipit unda maris.

Kildare, Lechlinum quoque ditat Barva, Waterfort

      Gaudens Neptuno cedere cernit eum.

Ecce Boing qui Traum celer influit, istius undae

      Subdere se salsis Dropheda cernit aquis.

935

Tyrconiel et Kaneliim Kilewiskia ditat,

      Quas tanquam limes dividit unda fluens.

Legder, aquis dives, lacus est Vltonia novit,

      Commodus indigenis, utilitate placet.

Miraris, nares in rugam contrahis, audis,

940

      Lector, iudicio nomina vana tuo.

Sed quid? barbaries sibi barbara nomina fingit,

      Sed subdi renuit legibus ipsa metri.

Vtiliora petis, sed quid servare tenorem

      Materiae sicut exigit ordo decet.

945

Non aures semper demulcent seria, saepe

      Quae non delectant utilitate iuvant.

Est etiam vultus speciosi grata venustas,

      Qua veno candor associatus erit.

Cum miscetur item violis decor ipse rosarum,

950

      Vernans aspectu gratior hortus erit.

Eminus inspectam statuam condemnat Apelles,

      Admotam proprius nobile censet opus.

Adde quod et curis angor mordacibus, illas

      E thalamo cordis pellere cura mihi.

955

Sed ne me curae perdant, ego perdere curas,

      Decrevi saltem simplicitate stili.

Fallere fallaces non est fallacia, curas

      Fallere, nec falli, saepe licere puto.

Mens sibi prospiciens, curis occurrere curat,

960

      Curaque ne possit cura subesse subest.

Quamvis exili recreo me carmine, carmen

      Expellit curas laetitiamque parit.

Quamvis sit sterilis, generat mihi curia curas,

      Haec mater dici iure noverca potest.

965

Vnda fluit, nos effluimus; fugit unda, sed anni

      Effugiunt, properat tempus inire fugam.

Ipsam nempe fugam fugiendo vincere certat,

      Quid? tempus fugiens arbitror esse fugam.

Num censebo moram quod vix admitto morari?

970

      Nonne fugam prudens esse negabo moram?

Mundus abit, fluit unda, fugit cum tempore vita;

      Vnda fugit, fugiunt. tempora, vita fugit.

Dii bene si fugeret aut si transiret ut hospes,

      Quam cordis tineam nuncupo, cura vigil.

975

Expellit curas oratio, lectio, carmen;

      Haec tria divitiis praefero, Croese, tuis.

Phryxaeum vellus Iason perquirat, Vlyxes

      Iliacas quaerat et Palamedis opes.

Gaudeat Aegides Labyrinthi vincere monstrum,

980

      Et captis Thebis gloria detur ei.

Hectore prostrato magnus laetetur Achilles,

      Comburat Pyrrhus Pergama, templa, deos.

Oenone spreta rapiat sociam Menelai,

      Qui propriae, gentis magna ruina fuit.

985

Congerat hic gazas, urbes hic construat, ille

      Rura colat, colo te, rex bone, Christe Ihesu.

Cor lux illustra, rege rex, sapientia vero

      Informa, verbum commoda verba dato.

Quid mihi cum Musis? tu dux, sapientia, doctor,

990

      Dirigis, informas, instruis ipse tuos.

Vatibus ingenio claris sit nomen Apollo,

      Carminis istius auctor es, auctor eris.

Tu mihi dos operis, princeps in rebus agendis,

      Principium, finis, gloria, vita, salus.

995

Deliciosus amor mundi, spes unica, dulce

      Solamen, virtus, splendor, imago patris.

Seu prosa liber discurram, sive metrorum

      Servando leges, ut decet, arte regar.

Tu mihi rector eris, tu lex, ars, regula, iudex;

1000

      Zoilus invideat, te duce, tutus ero.

Carminis ergo mei coeptum servabo tenorem,

      Labentes fluvios consequar artis ope.

Sed numquid cursu fugientia flumina vincam?

      Quid? rapido citius flumine vita fugit.

1005

Hesperiam munit, colit, ornat, ditat, Iberus,

      Hic patriae nomen contulit ipse suae.

Baetis velleribus tinguendis aptus; olivis

      Miro dispositis ordine notus adest.

Dicitur a minio Mineus, quo dives abundat,

1010

      Crasso tempestas est preciosa Tagi.

Inachus Achaiam ditat, quae sub Boanarge

      Praesule laeta, potens, tuta, quieta fuit.

Nominis eiusdem flumen dat mons Erymanthus,

      Hoc tellus gaudet flumine dicta prius.

1015

Arcadibus se concessit velox Erymanthus;

      Hebri saepe rubet unda cruore novo.

Pactolus nitidis dives flavescit arenis,

      Fertilitate potens, ditia rura rigat.

Erini fluctus obstans avertit arena;

1020

      Maeander curvis ludere gaudet aquis.

Indus, ebur mittens, confert nomen regioni;

      Eppatus et Ganges Indaque ditat eam,

Tigrim Parthus amat, Ararim Germania laudat;

      Euphrates Syriam fertilitate iuvat.

1025

Antiochi pulsat muros undosus Orontes;

      Iordanis gemini fontis abundat aquis,

Hunc lavit vitae fons, cum de virgine sumptum

      Munditiae corpus sanctificavit aquas.

Ornatus Libanis Libanus, Iordanaque mittit;

1030

      Candenti cigno Taurus origo datur.

Irrigat arva Phari Nilus sine murmure labens,

      Vtilitate sua flumina cuncta praeit;

Hippotamum nutrit, qui, dum sol aera lustrat,

      Subtus aquas latitat, noctibus arva petit.

1035

Vtens retrogrado gressu vestigia turbat,

      Ne deprendatur dum populatur agros.

Si solum fluctus tumidos attendis, Araxim

      De facili credas credulus esse fretum,

Indignans pontem dissolvit funditus arte

1040

      Constructum mira, nobile vicit opus,

Orbis victorem Pellaeum vicit Araxis,

      Sed victum credas ingemuisse ducem.

Iratoque duci poenas Armenia solvit,

      Fastum victa sui fluminis illa fuit.

1045

Fines Persarum ditant Axis et Hydaspes,

      A Bactro regio Bactria nomen habet.

Lydia te ditant Helles, Pactolus, et Hermus:

      Pactolo cedit dives arena Tagi.

Vndam Pactoli praeferres, Crasse, Lyaeo,

1050

      Delicias Thetidi praefero, Bacche, tuas.

Nunquam, Bacche, valefaciam tibi, sed mare, fontes

      Iam valeant, valeant flumina, stagna, lacus.