Walahfridus Strabo carmina varia 32

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Care venis subito, subito quoque, care recedis:

Audio, non video, video tamen intus et intus

Amplector fugientem et corpore, non pietate.

Certus enim ut fueram, sum semper eroque foveri

5

Corde tuo me, corde meo te. Nec mihi tempus

Suadeat ullum aliud, tibi nec persuadeat ullum.

Visere si poteris, sat erit, si videro gratum.

Sin alias, rescribe aliquid, tua tristia novi

Atque dolens recolo, dolor est possessio mundi,

10

Quaeque serena putas, magis haec in nubila tristes

Et tenebras fugiunt; volucri qui pendet in orbe,

Nunc scandit, nunc descendit, rota sic trahit orbis.