Terram depingunt urbes, ornantque decenter,
Quas mihi summatim tangere cura fuit.
Iam libet in lucem naturae munera ferre,
Quas thalamis propriis terra recondit opes.
5
Sic natis Adae prudens natura pepercit,
Nam res mens visas appetit, ardet, avet.
Amplius irritant animam conspecta metalla,
Et visum gemmae, sollicitare solent.
Annulus in digito gemmae splendore refulgens
10
Et iuvat intuitum sollicitatque magis.
Ferrea materies venis abscondita terrae
Non nocet, at multis saepius arma nocent.
Sed quid? quid confert aurum tellure reclusum?
Arma nocent, immo colla superba domant.
15
Dant pacem turres, res moenia, castra tuentur,
Et lites liteos solvere saepe vides.
Sed prius ad fulvum liceat transire metallum,
Hoc etiam superis gratius esse puto.
Temperie grata praecellet cuique metallo,
20
Quamvis auri sit immoderata fames.
Munditiam, speciem, virtutes consule tantas,
Hoc reliquis multo dignius esse dabis.
Delectat visum, stomachum confortat, amorem
Conciliat, vincit numina, claustra, forum.
25
Corporis humores depurat purius, eius
Adventu gaudent interiora simul.
Nam reddit laetum celebris digestio corpus,
Attenuat moeror, gaudia corpus alunt.
Affectus reliqui desiccant corpora, virtus
30
Laetitiae corpus irrigat, ornat, alit.
Curas, languores, morbos dolor anxius affert;
Gaudia conservant corpus in esse suo.
Hinc et cardiaco confert lepramque timenti,
Si lautis dapibus id sociare velis.
35
Limatura quidem nonnullis aurea prodest,
Et calefacta valet lamina tincta mero.
Depurat, cum nulla tamen resolutio fiat,
Particulae, virtus, causa, modusque latent.
Non auro rubigo nocet, non temporis ingens
40
Tractus, non urens flamma nocebit ei.
Formas admittit quamplures, cum faber arte
Ductile diversis usibus aptat opus.
Humiditas aurum disponit iuncta calori,
Id lex virtutum tam moderata docet.
45
Sese conformat naturae sanguinis aurum,
Et quociens instat sanguinis hora, madet.
Forsitan externis haec efficit aeris humor,
Forsitan interior via operatur idem.
Auri fulgorem rutilantis crescere disce,
50
Cum datur et fulgor gratior esse solet.
Nam splendor doni vultus splendore iuvatur,
Et rutilans geminae gloria lucis adest.
Laetitiae lumen in munus transit, et ipse
Fulgor laetitiae nuncius esse solet.
55
Tractet avara manus, aurum pallere videtur,
Et velut indignans signa doloris habet.
Si tamen interius rem contempletur avarus,
Dicet massa quid est? aurea, terra rubens.
Quae decocta diu tandem transibit in aurum,
60
Flumina dant aurum quod paleale ferunt.
Cadmia faex auri purgari comprobat, aurum
Id fornax purgans purius esse facit.
Sis auro similis, tibi sit vexatio fornax,
Vexari si vis aureus esse iuvat.
65
Sic exercetur virtus, ignavia torpens
Militiam Christi degenerare facit.
Auro victa Iovi Dane, sed et Hippodomia
Mirtolo cessit, aurea mala legens.
Quot vellus rutilans discrimine contulit orbi,
70
Vota vide regia perniciosa legis.
Durities si poroso sit iuncta, metalla
Quamvis humida sint esse sonora iubet.
Argenti sonus est placidus, vincitque Sirenes,
Non adeo gratos dat philomena sonos.
75
Campanaeque sonus fit gratior auribus, aeri
Purius argentum si sociare velis.
Vt de campana scribam, vel pauca facultas
Suppetit, ad mentem quaestio prisca redit:
Si nola pulsetur modico circumdata filo,
80
Findetur; quaenam causa subesse potest?
Clausus pororum latebris aer latet, illum
Expellit virtus impetuosa soni.
Sed ne consummet egressum, praecedit obstans
Filum, sicque novum rimula praebet iter.
85
Nam sic campanam praeceps allisio reddit
Fissam, sed sonitum reddere fissa nequit.
Si tamen ornetur pars summa foramine rite
Facto, non deerit gratia grata soni.
Argenti vivi vires, miracula, motus,
90
Effectus multis scribere cura fuit.
Maiorum dictis inniti gaudeo, quamvis
Nonnunquam placeant ficta, referre pudet.
Auro vestiri facies nequit ulla metalli,
Ni vis argenti mobilis addat opem.
95
Saepe tamen nocet artifici molestia fumi,
Huic nervos laxat humiditate sui.
Inde resolvit eos virtus activa caloris,
Bacchus adest opifex, tutior esse potest.
Rursus in argenti vivi mutatur acervum,
100
Absorptus subito tendit ad ima lapis.
Porro chalybs sic immissus superenatat, at quid?
Massa minor plumbi mergitur ima petens.
Sed porosior est, cui sic natura sonoro
Esse dedit, quod sit siccior ecce liquet.
105
Malleus hoc non emollit, teriturque libenter;
Hoc dat defectus humiditatis ei.
In vasis vitreis melius servatur in escis,
At potu fiet perniciosa lues.
Annulus immisso iam dicto saepe metallo,
110
Cernentis populi pectora laeta facit.
Multiplici motu saltat novus histrio, risum
Provocat, et ludens gaudia vana movet.
Ars ferro chalybem sociali foedere iungit,
Sic ars naturae saepe ministrat opem.
115
Ferrum cum sit hebes de primae conditionis
Lege, tamen chalybis vis dat acumen ei.
Extinctusque chalybs splenem subtiliat, ista
Plusquam ferrugo potio sumpta iuvat.
Adde quod ignitum non crebris ictibus apte
120
Duretur, raro stabit in esse diu.
Aes mentitur idem, cum rite linitur aceto,
Aeris splendorem praebet alumen ei.
Nota referre mihi lector non displicet, ignis
Quamvis tactu sit frigida, calce latet.
125
Perfundatur aqua, clausus mox aestuat ignis,
Et sumit vires ignis ab amne novas.
Si superinfundas quem fundit oliva liquorem,
Qui nutrit flammas, protinus ignis obit.
Gemmas commendat virtutum mira potestas,
130
Fulgor scintillans, munditiaeque decus.
Has ego naturae miracula, munera grata,
Delicias, studium, divitiasque voco.
Se speculatur his ridens natura benigne,
Et proprium laeto sidere lustrat opus.
135
Contendit coelo saphirus pura sereno,
Cuius virtuti foeda libido nocet.
Gaudet Penelopes digitos ornare, Lacaenae
Contrectata manu fit pretiosa minus.
Coelestis color est, lapis est coelestis, et ipsum
140
Gestantem vitae coelibis esse decet.
Munditiam coeleste datum servare monemur,
Nigra prius per eam candida vestis erit.
Innata nocuum reprimit virtute colorem,
Nam pellit febres, luxuriamque premit.
145
Calcedon pallens causarum fata secundat;
Mercurii studio convenit iste color.
Sub divo fulget, thalamis fulgore videtur
Destitui, multis utilis esse cupit.
Nulla nocebit ei limae ferrive potestas,
150
Sculpturam renuit, reiicit artis opem.
Et tamen expositus soli digitisque decenter
Confrictus, paleas attrahit igne novo.
Visum delectat recreatque virore smaragdus,
Vix oculis aliquid gratius esse potest.
155
Lenit quos pestis epilempseos horrida vexat,
Griphibus hunc lapidem gens Arimaspa dedit.
Sardonicis facies fertur respersa, rubore,
Sed candor medium gaudet habere locum.
At fuscus partem color obtinet inferiorem,
160
Ornatur trina veste, decoris honor.
Sic candor rutilat, candore nigredo nitescit,
Vernant purpureis lilia iuncta rosis.
Somnos turbat onyx, vanissima somnia fingens,
Lites, horroris semina saepe serit.
165
Has illi vires sic praesens sardius aufert,
Fertur ei tellus concolor esse rubens.
Iaspidis est species intenso grata virore,
Fidem solamen partubus esse solet.
Lucet in argento scintillans gratius, artis
170
Felici gemmae vis geminatur ope.
Visibus humanis subducere fertur achates
Gestantem, morbos atque venena fugat.
Rebus in adversis solatia plurima confert,
Aeneasque fuit tutus achate suo.
175
Hunc lapidem Pyrrhus digitis aptare solebat,
Sedassetque sitim, Tantale, forte tuam.
Sed quae, Crasse, tuam potuisset vincere gemma,
Tanta sitis Romam te genuisse docet.
Nomen chrysolito color aureus indidit, arcet
180
Compescitque metus degeneremque fugam.
Altilis in thalamo nutrit natura lapillum,
Gestanti palmae laus in agone datur.
Novit magnatum sibi conciliare favorem,
Gestet eum Codrus, Tullius alter erit.
185
Est oleo similis praestans virtute beryllus,
Curat epar, mentes exhilarare solet.
Cui si forma datur sexangula, fulget ut unda
Qua solis ludens lux radiosa micat.
Splendorem lapidis acuit faciesque polita,
190
Atque repercussus angulus igne nitens.
Saepe viror pallens pallorque virere videtur,
Nec sic degenerans esse, berylle, potes.
Auro conformat sese topazion, ornans
Splendor et aetherei luminis ardor adest.
195
Quid quod hemorrhoidas sanat, compescit aquarum
Fervorem, fertur regius esse lapis?
Vt tangam comptos, sibi naturaeque relictus
Clarior, obscurus si poliatur erit.
Quid quod in hoc speculo transversa relucet imago?
200
Sollicitat multos quaestio, causa latet.
A topian nomen sortitur, gaudet habere
Nomen, quod mundo Graecia docta dedit.
Nam tepan sonat hoc totum quod convenit orbi,
Et lapidis laudes clausula parva notat.
205
In chrysoprasso viridis color associatur
Rufo, sed virtus est mihi nota minus.
Nomen iacincto praebet flos nominis huius,
Solatur moestos, laetitiamque fovet.
Quem non obscurum neque perspicuum sinit esse,
210
Optima temperies gratior esse solet.
Cogit eum natura potens variare colorem;
Aer si nitidus rideat, ille nitet.
Nubila fit facies Iunonis, abit nitor ille;
Sic evanescit res fugitiva decor.
215
Hunc manus artificis signis inscribere gaudet,
Sed vincit victrix via adamantis eum.
Blandiri violas, vernare rosas, amethistum
Pinguentes visu iudice saepe reor.
Felix censetur pretio quam gestat hirundo,
220
In parvo magnas corpore servat opes.
Nobis delicias causam, quae necis sibi nutrit,
Vtilis est aliis, perniciosa sibi.
Spes lucri volucrum rimari viscera gaudet,
Sedari nunquam novit avara sitis.
225
Hic lapis expellit febres, oculosque serenat,
Spleni contritus utilis esse solet.
Delicias varias nobis natura ministrat,
Dona quibus volucres ditia saepe ferunt.
Bufonem iubet haec nobis servire, lapillus
230
Quem nutrit capitis cella venena fugat.
Quid quod serpentes lapidem formare feruntur,
Qui magnae titulus utilitatis habet?
Mittit in externas partes foecunda gagatem
Anglia, praeditus est laudibus iste suis.
235
Menstrua restituit, paleas levat, arcet ab aede
Serpentes, tutor parturientis erit.
Coralius noctis arcet fantasmata, pugnans
Eius tutela tutus in arma ruit.
Herba tenella virens, dum crescit Tethyos undis,
240
In lapidem transit sub ditione Iovis.
Illustrat tenebras radians carbunculus, auri
Fulgorem vincit ignea flamma micans.
Iram corneolus et fluxum sanguinis arcet,
Et cum luxuriant menstrua stare facit.
245
Ictericis confert stomachumque iuvat lapis ille,
Cui lyncis stillans contulit esse liquor.
In mensa fraudes hostis manifestat aetites,
Quem gratum nosti praepes adunce tibi.
A luna quam maiores dixere silenen,
250
Rite silenitem nomen habere putant.
Defectus Phoebes cum crementis imitatur,
Et tisicis quovis tempore praebet opem.
O virtus lapidis! O mira potentia! per quam
Herculis imbellis gloria tanta fuit.
255
Praeditus est varia virtute ceraunius, illum
Gestes, vix anceps alea Martis erit.
Gestanti Bellona favet, victoria cedit;
Vix illi Thetidis, vix Iovis ira nocet.
Vi lapidis radii solis color esse videtur
260
Sanguineus, dum sol fulget in amne micans.
Virtutis tantae lapis heliotropia fertur,
Vendicat et nomen utilis herba sibi.
Nullus deprendet visu simul ista ferentem,
Iunctis virtutum gratia maior adest.
265
Plus confert virtus, virtuti iuncta potestas
Augetur, gaudet laeta sorore soror.
Adde quod in facie lapidis qui nomen ab ipso
Sole trahit, solis lucis imago nitens.
Rursum supposito lunari corpore solis,
270
Eclipsim fieri nunciat iste lapis.
Asbestus lapis est qui Vesta iudice nescit
Extingui, licet id carmina multa praebent.
Neptunum laudat genitorem sadda, carinae
Haeret fisa, capi merx preciosa cupit.
275
Nefreticis medus confert, oculisque medetur,
Ni fallor, visum restituendo fere.
Lactrito lapidi, quod sugit res melioris
Sexus, paulisper associare stude.
Deinde super cotem distillet lacteus humor
280
Quem mandet ciliis pluma reducta manu.
At permixtus ovis lacti lenire podagrum
Fertur, praecedat potio danda cibum.
Leviter ut timidus te tango, gelacia, frigus
Horrens, quod fervens vincere flamma nequit.
285
Quis decies senos modica lucere colores
Gemma, non stupeat, ordine quemque suo?
Didonem laetus sibi conciliasset Iarbas,
Si gerarchitis non caruisset ope.
Arcet epistites iram, convitia, lites,
290
Teque, locusta satis perniciosa, fugat,
Aerias pestes, ferventes mitigat undas,
Vt perhibent, laeva parte gerendus erit.
Virtus Haematites serpentis non sinit esse
Letiferum, sistit menstrua, mundat epar.
295
Carnes consumit putridas, te, calcule, solvit;
Vt visum recreet mel sociatur ei.
Quos impressit atrox fera morans curat orites;
A lustris revocas mox, liparea, feras.
Perpetuo tales alter lacrimatur enydros,
300
Gaudet fons venae divitis esse lapis.
Seria si ludis, fas est superaddere vitae
Fontem, iustitiae novimus esse petram.
Arcus coelestis imitatur gemma colores,
Dummodo sit radiis obvia, Phoebe, tuis.
305
Fauste futura tibi si praedicit chelonites,
Defectu proprio certior esse potes.
Inspice te, lege te, tuus esto tibi chelonites,
Tu tibi sis speculum, tu liber esto tibi.
Humida crystallus ardoris subdita solis,
310
Scintillans radium concipit atque parit.
Sol pater, at radius proles, sed spiritus ardor,
Humor gratia sit gemma beata parens.
Dant in crystallum glaciem transire, sed ipsum
Saepe creat glacie fervida terra carens.
315
Lacteus attriti sapor est gelactidis, huius
Virtus foecundat ubere lacte novo.
Coelesti fertur obnoxius unio rori
Candens, eximiae nobilitatis erit.
Concha parit lapidem, sed roris concipit orbem,
320
Exiguum fuscum degenerare ferunt.
Abscondit de luce suum chrysopasius ignem,
In tenebris lucem detegit ille suam.
Rebus in adversis multi probitate refulgent,
Quos novit segnes reddere laeta dies.
325
Ferrum quod rapuit magnes, sibi vis adamantis
Subtrahit, et praedam vendicat illa suam.
Ferro molliri nescit, quem vincit acetum,
Si cruor hircinus associetur ei.
Foeda ceraumaeae manifestat furta maritae
330
Magnes, dum turpes detegit ipse notas.
Successus furi gemmas dare forte putabis,
Tutus, si Cacus sit tibi testis, ero.
Error gentilis est ausus fingere multa
Quae scripto nimium credula turba dedit.
335
Quid quod laudis amor, sed et ostentatio vana,
Famae venatrix, plura referre solent.
Sed que maiorum profert veneranda senectus,
Digna fide nobis scribere cura fuit.
Sidere iam video gemmas rutilare corusco.
340
Dum certant radios vincere, Phoebe, tuos.
Miror coelestes terram producere stellas,
Cerno novum stupidus irradiare diem.
Officium soli usurpant luce diurna
Astra soli, geminos miror adesse dies.
345
Grates suppliciter mihi solvere velle videntur,
Augetur fulgor, lux geminata micat.
Has dum perlustro visu, nitet esse pyrites,
Qui si tractetur durius igne nocet;
Sed praemunitus contactu blandior illi,
350
Qui mea mulcenti membra calore iuvat.
Cerno panteron pallentem, quem color ornat
Flavescens, vernans, candidus, atque niger.
Glaucus ad ornatum facit, hinc rubor igneus ardet,
Hinc viror aspectu gratior ornat eum.
355
Occurrunt multae quarum decor allicit in se
Visum, sed vires quis numerare queat
Has dum scrutari studeo, latebras sibi quaerunt,
Disparens subito tantus acervus abit.
Sic evanescit mundani gloria circi,
360
Sic bona diffugiunt, sic peritura volant.
Sed iam materiae tenor exigit addere quaedam
Dictis, dummodo sit utile, crescit opus.
Verborum phaleras et schemata sponte relinquo,
Res praeponendas vocibus esse reor.