De Vulture et Aquila
Aeger et implumis fractusque senilibus annis,
Clam rapuit pullos Vultur edax Aquilae:
Eius et in nido iacuit veteranus, ut illum
Pro pullis aleret nescia mater ibi.
5
Contigit ut voluit sibi, nempe diu latitavit;
Fallax nutricem servus habet dominam.
Crescentis mirata moras, tristissima nutrix
Hunc voluit nido pellere saepe suo.
Obstitit incepto pietas, ignaraque fraudis
10
Naturae totas imputat illa moras.
Forte die quadam, dum volvit magna repente
Tempestas, mundum terruit et tonitrus,
Sub quercu iacuit Iovis armiger, aeris omnis
Donec transirent impetus atque minae;
15
Imbribus ut pulsis rediit lux fervida solis,
Clamavit, pennas excutiens madidas:
"Non est visa mihi tempestas tam violenta,
Aetas saepe licet sit renovata mea."
"Longe maiorem vidi", respondet ineptus
20
Vultur, et, his dictis, mox trepidus latuit.
Respondisse ferunt Aquilam: "Cum nemo priorem
Gignere se possit, me prior esse potes!
Exi; responde, quid quaeris, inepte, latere,
Cum sis ipse tuo proditus indicio?"
25
Nil respondentem, sed adhuc latitare putantem,
Nido detractum dilaniavit eum.
Tempore qui longo laetatur proditione
Mortem, quam pullis intulit, ille subit.
Vulturis exemplo linguam frenare memento,
30
Tu quicumque gravis conscius es sceleris.