Walahfridus Strabo carmina varia 46

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


1

Omnipotentem semper adorent

Et benedicant omne per aevum:

2

Astra polorum cuncta chorique,

Solque sororque, lumina caeli

Omnipotentem.

3

Sic quoque lymphae quaeque supernae,

Ros pluviaeque, spiritus omnis

Omnipotentem.

4

Ignis et aestas, cauma geluque,

Frigus et ardor atque pruinae

Omnipotentem.

5

Nix, glaciesque, noxque diesque,

Lux tenebraeque fulgura, nubes

Omnipotentem.

6

Arida, montes, germina, colles,

Flumina, fontes, pontus et undae

Omnipotentem.

7

Omnia viva, quae vehit aequor,

Quae vehit aer, terraque nutrit,

Omnipotentem.

8

Cuncta hominum gens Israhel ipse

Omnipotentem.