Alexander Neckam Novus Aesopus 9

Testo base di riferimento: Julia Bastin, 1929

Altre sezioni


De Ove et Leone et Vacca et Capella

 

Cervum ceperunt Ovis et Leo, Vacca, Capella,

      Silvas venandi dum peragrant studio;

Protinus atque secant per partes quattuor illum;

      In medio ponens, protulit ista Leo:

5

"Iure sodalicii pars summa datur mihi cervi,

      Vt regi dabitur altera iure mihi.

Sumo prior partem, quoniam leo nuncupor, unam,

      Et quia sum fortis, altera iure mea est,

Et quia plus valeo, pars est mihi tertia cervi;

10

      Quartam qui tanget hic meus hostis erit."

Sic solus partes Leo sumpsit quattuor illas,

      Ausus nec quartam tangere nullus erat.

Hoc vetat imbelles violentibus associari,

      Ne fessi trepident et nihil accipiant.