Alexander Neckam Novus Aesopus 13

Testo base di riferimento: Julia Bastin, 1929

Altre sezioni


De Cane et Vmbra

 

Ore ferens carnem, liquidum dum transmeat amnem,

      Vmbram prospexit carnis in amne Canis.

Esse putans carnem dum dentibus appetit, illa

      Quam tulerat cecidit, umbraque nulla fuit.

5

Qui sua parva putat alienaque tollere temptat,

      More Canis, perdet quod cupit et quod habet.