Alexander Neckam Novus Aesopus 33

Testo base di riferimento: Julia Bastin, 1929

Altre sezioni


De Cervo et Cornibus eius

 

Miratus liquidam sua cornua vidit in undam

      Cervus; non modica laude probabat ea;

Sed sua culpabat nimium subtilia crura,

      Esse putans oneri non satis apta suo.

5

Dum facit haec, venator adest, acresque molossos

      Evasit Cervus per loca plana fuga.

Vt nemus intravit, mox ramis cornibus haesit;

      Sicque miser captus, dum moreretur, ait:

"Quae me iuverunt, mihi crura nocere putabam;

10

      Cornua laudabam quae nocuere mihi."

Sic quae nos perdunt vitiorum monstra probamus,

      Et bona virtutum maxima despicimus.