Alexander Neckam Novus Avianus 1

Testo base di riferimento: L. Hervieux, 1899

Altre sezioni


De lupo

 

Vincere quos lenis nequit exhortacio, uincit

      Terror; amor minus est sepe timore potens.

Excessus arcet pueriles pena; timorem

      Sepius inducunt uerbera, sepe mine.

5

Hinc est quod prolis lacrimas optans cohibere

      Mater, eam fertur corripuisse minis.

Natum deinde Lupi se faucibus esse daturam

      Asseruit: mentis impetus iste fuit,

Et tamen iratam pietas se fingere nouit;

10

      Iram, dum simulat, pectore regnat amor.

Stabat in insidiis Lupus, aurem dans mulieris

      Verbo; spe lusus, gaudia uana fouet.

Spem prede certam se iudice concipit; ardens,

      Fauces optatis preparat ille cibis.

15

Deliciis sedare famem sitit ille sititor

      Sanguinis, et letum sperat adesse diem.

Festa suo stomacho spondet solempnia letus;

      Iam sibi presentes fingit adesse dapes.

Incipiunt tandem turbari gaudia; longa

20

      Spes animum cruciat; s[p]e fugiente, fugit.

Spes fallax multos fallit, sors lubrica ludit;

      Promissis non est semper habenda fides.