Asmata digna viro sunt nunc dicenda sereno,
Nomine Ou........o, perspicuo domino.
Germine virtutum polles et dogmate fulges,
Doctiloquosque sophos arte tua superas.
5
Vos laudant omnes, quos Francia gignit amoena,
Norica regna simul vos decorare student.
Suevia fida parens iam comptis exilit odis,
Gaudia magna canens et super astra sonans.
Exultant iuvenes laetantes ac seniores
10
Pontificem egregium, Suevia quem genuit.
Regis honor, populis solacia larga ministrans,
Cunctis es mitis, dapsilis et miseris.
Si mihi centenas linguas natura pararet,
Oribus et totidem mille soni fierent,
15
Carmina laude tui non possem dicere digna,
Nec sonitus vocis prendere cuncta valet,
Nobilitas generis cognoscitur omnibus horis,
Progenies clara vos generavit ovans.
Corpore sat pulcher, mentis virtutibus altus,
20
Omnibus in rebus comptus es atque bonus.
Tu clarus constas, tu lucidus optimus archos,
Nobilis in verbis, nobilior meritis.
Tu Phoebum superas, errantia sydera septem,
Hesperus ac pulcher te superare nequit.
25
Moribus ornatus, fidei firmissimus auctor.
Tu speciosus enim totus ad usque pedes.
Tu refoves inopes, quoque das bonus optima quaeque,
Accipiasque simul gaudia perpetua.
Nunc precor, ut valeas felix per climata mundi
30
Ac memor esse mei ne dubites famuli.