Walahfridus Strabo carmina varia 60

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Hartperto superi septo diademate regni,

Virtutum vitam gradibus qui scandis honestam,

Servitio domini numquam marcescis in omni,

Pectore sub fido devotus nuntiat N.

5

Omnia quae fieri possunt famulaminis ulli,

Cum precibus fidis simul omina tota salutis.

Responsum vestri iamiam venisse cupivi

Tale, quod ex vobis referat solamina nobis.

Vos ego, vos vere dubito qui velle replere,

10

Auribus ut vestri dixere notamina nostri,

Vel melius fari, vel prorsus posco negari,

Cordis ut ambigui cito possint vincula solvi.

Sicut gaudet avis laetanter garrula ramis,

Corpore sic vestro gratulabor sospite viso,

15

Haec, rogo, verus amor iungat, non dividat error.