De poenis inferni
Saepius in sacris poenae fit mentio scriptis,
Quae punit reprobos tartareosve reos.
Quare post finem libri bene debuit huius.
Mentio supplicii quantulacunque sequi.
5
Hic sibi doctores quasi dissentire videntur,
Forsitan et quaedam dogmata parva serunt.
Quod sit, vel non sit, ea poena perennis, eorum est
Mutua lis, et in hoc quia tueantur habent.
Inde vir illustris urbis Matthaeus alumnus
10
Lauduni, breve quid tradere dixit in his.
Manibus inferni non est data poena perennis,
Namque duplex in eis est data poena reis.
Credo quod in coelis largitur gloria iugis,
Cum sit ab aeternis motio nulla iugis.
15
Manibus infernis sic est data poena perennis
Nam lapsis in eis fit fuga nulla reis.
Iste quasi tetigit, quod posset utrumque tueri,
Scrutari placuit utraque dicta mihi.
Sique sua est, in quo brevior, sententia: visum est
20
Illud ut exsequeres uberiore stylo,
Manibus esse volunt poenam plerique perennem.
Oppositi plures inficiantur idem.
Est opus attendi, quid et hi sectantur, et illi,
Ad quod ut attendas hoc breve dogma dedi.
25
Distinguendo solent diverse sumere poenam
Vnde fit ex variis utraque secta modis.
Est instrumentum, quod punit, poena: vocari
Nomine sic poenae furca latronis habet.
Poena potest etiam dolor in patiente vocari,
30
Sive ex illatis anxietudo malis.
Hoc utroque modo poena est inferna perennis,
Perpetuusque rogus, perpetuaeque nives.
Sic etiam nunquam patientum passio cessa.
Semper qui patitur hic alibive dolet.
35
Alterius sectae restat documenta videre.
Augustinus ait: Est quasi poena duplex,
Et quasi de nivibus est transitus ad gravis aestum
Ignis, et ad gelidas rursus ab igne nubes.
Hic iam non est ipsa anxietas, neque poenam
40
Ardores dicit, frigora sive nivis.
Haec duo poena duplex. Est quaedam poena nivalis
Algor. Et igneus est altera poena calor.
Haec vero sibi sunt contraria, nec retinendo
Hoc proprii quod habent, insimul esse queunt.
45
Haec simul esse nequit: subiecto in simplice sicut
Spiritus est, duplex dissona poena sibi.
Nam patiens istum dum sustinet, altera cessat
Interea. Quare neutra perennis erit.
Altera sentitur, sed neutra simul, patienti.
50
Sicque nec in sensu perpetuatur ei.
Iudicium simile est. Ex omnibus ergo perennis
Dici nulla potest, quae variamen habet.
Posset enim dici revera poena perennis:
Si calor aut algor semper inesset eis.
55
Sed nunc sentitur calor, et nunc algor, et uno
Instanti pariter neuter inesse potest.
Imo magis physice si disquiratur, oportet
Altera ubi perstat, altera poena vacet.
Ignis enim non est calor in nive, sed nivis algor.
60
Sic neque sentitur algor in igne nivis.
Imo magis, cum, qui punitur, transit ad ignem,
Ipsum iam punit ignis in igne calor.
Non cadit a vero, qui sic intendit, et idem
Subtili graditur artificique modo.
65
Explicui, quid id est, sed abominor hoc male dictum:
Poena quod infernis nulla perennis inest.
Nam quasi dicitur hoc, tanquam si dicere restet,
Quod neque puniri debeat ullus ibi.
Aut quod eo lapsis sit abinde redemptio, circa
70
Scripturae volitum, sanctaque dicta patrum.
Simplex quis sermone capi posset bene in illo,
Est tamen in sensu vera loquela suo.
Nam si sumatur subiecti ex parte perennis,
Tunc sensum falsum falsa loquela facit.
75
Infernis vero post verbum iuge perennis
Sensus opertior hic, sed bene verus erit.
Verior illa prior retinetur opinio, vera
Cum sit, et haec haeresin velle fovere sapit.
Hanc ideo reprobo, nolim in commune fateri,
80
Vnde sit infirmis forte ruina mali.
Dicere tutius est, quod quisque fatetur, et absque
Omnibus involucris, et sine nube, patet.
Dicere quod iugis est: in coelo gloria iustis.
Ex aequo est iustis, poena futura malis.
85
Nam quanto est maior, qui offenditur, hoc quoque maior
Debet poena geri, qua satagatur ei.
Verum infinite est magnus Deus. Ergo suis est
Poena infinite magna ferenda reis.
Aeternus Deus est. Aeternaque poena ferenda est
90
His, quibus offensus per male facta Deus
Hae ubi iam dixi sit sufficientia dicti:
Nam bene cuncta reor exposuisse tibi.
Aegidii nescit Threniensis musa, docendis
Se quibus implicuit, ut libet esse brevis.
95
Nam ubi deducat in apertum cuncta tenorem,
Sicut mens dictat, desipuisse putat.
Cumque aliquid lego, rectus ibi mox quaeritur ordo,
Omniaque ut pateant, inque tenore bono.
Si secus invenio, supplendi caetera voto
100
Saepius haud possum continuisse manum.
Haec mihi causa fuit, ut Rigae inventio Petri
Cresceret adiunctis bibliotheca metris;
Nam bene non poterat plena integritate doceri,
Si non sciretur quidquid abesset ibi.
105
Hoc autem adiuncto iam detruncatio nulla
Librum deturpat, plenaque summa patet.
Hoc quoque fecit, ut hos simili de themate scriptos
Adiicerem versus post tua dicta meos.
Sed praeiudicium nolim pro versibus istis
110
Versibus ut fiat, docte Matthaee, tuis.
Tu brevis es, prolixus ego. Subtiliter ipse
Incedis; petitur semita lata mihi.
More meo dixi. Si plenius aut magis apte.
Non ideo tua sit musa molesta meae.
115
Cesset in hoc livor. Sit mutua gratia nobis.
Inque vicem nostrum dicat uterque vale.