Ardua sollicito versu, memorandaque seclis
Gesta cano: mundoque tuos, Friderice, triumphos,
Atque tibi toties conatam illudere frustra
Fortunam, vulgare paro: monstrique biformis
5
Ambiguos vultus, motusque volubilis orbem
Frenatum virtute tua, casusque sinistros
Exceptos habitu quo prospera mentis eodem.
Res onerosa quidem, nec praesumenda minori
Ingenio, magnisque etiam metuenda poetis.
10
Sed tamen exiguas amor et devotio vires
Supplebit: fragilemque animi spes magna vigorem
Fulciet: affectusque pios Fortuna iuvabit.
Iamque adeo, si quid studio possemus in isto
Experti, nosterque legi Solymarius audet,
15
Atque etiam fortasse placet: quem gratulor ante
Regales penetrasse domos, puerique potentis
Ingenuas tetigisse manus, praeludia quaedam
Illud opus, ceu prima novae tentamina Musae,
Et munus puerile fuit: nunc altera summo
20
Dona viro, scriptos propria de laude libellos
Offerimus: pariterque patrem cum prole canentes,
Omnibus ista simul consorti iure dicamus.
Suscipe cunctorum regnator Maxime regum,
Suscipe lux mundi, cui nullum parve priusve
25
Spirat in orbe caput: te gaudet, principe, mundus:
Te populi, te regna timent: te solis ab ortu
Solis ad occasum, submisso vertice cuncti
Suspiciunt: dominumque simul, regemque fatentur.
Nec solum nostri, vir maxime, temporis omnes
30
Praegrederis virtute viros; sed cuncta retrorsum
(Pace loquar veterum) cedunt tibi nomina regum.
Solus ab Augusto consorti gaudet honore.
Et socium claris admittit Carolus actis.
Certa quidem vatis dementia, carmen agreste
35
De tanto cecinisse viro; sed parce furori
Princeps magne pio; nec te praesumptio nostra
Exagitet; solis licet insanire poetis.
Cernis ut aestivi blando spiramine solis,
Ceu pecudes hominumque genus: sic parvula opaci
40
Monstra soli, viridesque solent gaudere lacertae.
Vtque suo volucres coelum modulamine mulcent:
Sic fruticosa leves quatiunt arbusta cicadae.
Imo etiam mos est, ut plus cantare laborent,
Qui gravius cantant; et balbi plura loquuntur.
45
Sic ego, quem celebres optant laudare poetae,
Nec digne laudare valent, temerarius ausu
Praecipiti, tenuique paro celebrare camoena
Annue sollicito, princeps mitissime, vati,
Officioque pium devoto intende favorem.
50
Vos quoque, Caesarei iuvenes, quos inde paterna
Nobilitas veterum traducta ab origine regum,
Hinc matris commendat honos, seriesque vetusti
Sanguinis, et clarae Rainaldus originis auctor.
Annuite, et vestras pariter magnique parentis,
55
(Hoc etenim commune sacrum est) admittite laudes.
Tu primum placatus ades, qui iure paterno.
Virtutum regnique simul successor et haeres,
Sceptra geris: magnisque patrem virtutibus aequas,
Rex puer: et iam nunc Italis, Tuscisque timendus,
60
Eridanum, Tiberimque premis; fortassis et ista
Indolis acta tuae, quaeque ipse sequentibus annis
Adiicies virtute tua, modo vivere detur
Et sceptris placuisse tuis, Henrice, canemus.
O bene, quod talem divina potentia regem
65
Instituit: qui sic studiis imbutus honestis,
Novit ab insipido doctum secernere vulgo;
Iamque diu mutas, solitasque silere camoenas
Excitat ad veterem digna mercede laborem.
Tu quoque, quem patrio reverendum nomine Rhenus,
70
Et metuenda aliis formidat Suevia terris,
Dux Friderice ducum, nostrae munuscula curae
Suscipe: nec parvi placidus monimenta laboris,
Porrectaque manu magno sub fasce labantem,
Oppressumque metu (siquidem potes) erige vatem.
75
At tibi, cui Rhodanus totus famulatur ab ortu
Vsque suo, totusque fluit, dum gurgite fesso
Oceani tumidis tandem se misceat undis,
Haec placuisse velim: dubium, puer inclyte, dici
Rexne Comesne velis: veterum nam regna potenter
80
Allobrogum materna regis, regnique decore
Dignus, ab excelso nomen deducis Othone.
Nec tu, regifico Chunradi nomine clarus,
Ac verus virtute nepos, cui foedere certo
Nominis et iuris, succedens, Francona rura
85
Herbipolimque regis, primae cui munera Musae
Obtulimus, scriptos sacra de sede libellos,
Praetereundus eris; sed hic quoque nomen habere
Te volumus, partemque novi sacramus honoris.
Vltima magnifici, sed non minus inclyta, proles
90
Principis, oblatum puerili suscipe dextra
Munus, et his gaudens allude Philippe libellis,
Quod tibi venturi promittere nomen honoris
Rite queam? Comitemne vocem, regemne, ducemne,
Pontificemne magis? sic quippe est fama, verendum
95
Disposuisse patrem: cuius praesagia nunquam
Fallere fata solent, rerumve incognitus ordo.
Quidquid eris, nobis iam magnus es, atque verendus,
Iam te non puerum, sed sacra tempora mitra
Velatum, celsa residentem fingo cathedra.
100
O vere felix dulci de stipite fructus!
O vere famosa domus, cui totus ab ortu
Solis ad occiduas mundus substernitur undas;
Quam qui novit amat, qui non novere, verentur.
Cuius in auditu, confusis mentibus hostes
105
Tabescunt, contraque nihil se posse fatentur;
Nam pater invalido robustus et integer aevo
Exstimulat, teneram ducitque per ardua prolem.
Illa velut patriae sectatrix aemula laudis,
Accelerat: tardamque putat, damnoque futurum,
110
Exspectare dies, meritisque supervenit annos.
Quisnam igitur talem, tali cum prole parentem,
Laude satis digna poterit celebrare poeta?
Et tamen aggrediar; liceat modo fortia gesta
Eximii memorare viri; non omnia, sed quae
115
Pulchra magis; quis enim, si prosequar omnia, codex
Haec capiet? seu quis poterit percurrere lector?
Illa quidem officio magnorum clara virorum
Sunt satis: et metus est, ne dum prodesse laboro,
Inveniar nocuisse magis, rebusque serenis
120
Arguar insanus tenebras obducere vates.
Est tamen et ratio, quae forsitan ausa tueri
Nostra queat, veniamque dare, et detergere culpam.
Qui scripsere prius, cupientes ordine certo
Historiae servare fidem, non pauca videntur
125
Inseruisse suis (liceat modo dicere) chartis
Quae neque Caesareos augent vehementer honores,
Nec contexta rei, sed tanquam assuta cohaerent.
At nos, si quid erit pulchrum minus, eximiumque,
Vel quod ad egregios non multum Caesaris actus
130
Pertineat, veri nihil adiectura decoris
Sponte relinquentes, tantum potiora secuti,
De multis modicam nitemur condere summam:
Claudendumque manu forma breviora libellum,
Ad demulcendas conflare legentibus aures:
135
Ac velut e pleno, decerptis floribus, horto,
Principe digna suo breviter compingere serta.
Si quem igitur rerum prolixior ordo, fidesque
Incorrupta iuvat, doctorum scripta virorum
Consulat, atque ipso latices de fonte petitos
140
Hauriat: at si quis summatim carpere tantum
Rem satis esse putat, nostris apponat ocellum,
Et medio tenuem de gurgite sorbeat undam.
Praeterea rerum freti splendore, simulque
Artifici sermone suo, sensuque profundo,
145
Materiae insigni metricas asciscere leges
Spreverunt: puduitque reor, puerilibus illos
Lascivire iocis, et inanes texere nugas.
Nos autem, sermone rudes, animoque pusilli,
Singula sub numerum certa ratione vocantes
150
Verba, superposito velabimus inlita fuco:
Vt quem forte parum male cultus sermo movebit,
Hunc saltem structura pedum, versusque canori
Detineant, sitque hic aliquid laudabile nostrum.
Nunc age, praemissis quae vel res ipse monebat,
155
Vel vatis studiosus amor, solamine tuti
Principis ac iuvenum, de re, quod restat, agamus.
Atque adeo praesens, ex illo tempore textus
Incipiat, quo prima sacra, Friderice, tulisti
Sceptra manu: licet ante quidem non pauca relatu
160
Digna, vel a tenero gessisti fortiter aevo.
Nam neque prima tuae nobis monimenta iuventae
Percensere vacat, nec quae crescentibus annis
Sub patre, vel patruo cunctis memoranda tulisti.
Illa suis speciosa locis; nos regia tantum
165
Gesta levi calamo, quadam brevitate sequemur.
Annus ab urbe nova millesimus, utque notetur
Res, qua voce potest, octingentesimus ibat:
Vel magis, ut Christi, qui tempora condidit, ortu
Tempora distinguas, millenis adiice centum,
170
Mox quinquagenis subnectens quatuor annis:
Temporis haec series effluxerat, orbaque regni
Teutonici sedes Chunradi morte vacabat.
Acturi sacrae de successore coronae
Conveniunt proceres, totius viscera regni,
175
Sede satis nota, rapido quae proxima Mogo
Clara situ, populoque frequens, murisque decora est,
Sed rude nomen habet: nam Teutonus incola dixit
Franconefurt: nobis liceat sermone Latino
Francorum dixisse vadum: quia Carolus illis
180
Saxonas indomita nimium feritate rebelles
Oppugnans, rapidi latissima flumina Mogi
Ignoto fregisse vado, mediumque per amnem
Transmisisse suas neglecto ponte cohortes
Creditur; inde locis mansurum nomen inhaesit.
185
Huc sacri, celebresque viri, quos laude serena
Infula, vel gladius mundo facit esse verendos,
Ex omni regione fluunt, ad publica regni
Commoda: de summis agere ac disponere rebus
Exacta ratione parant, eque omnibus unum
190
Qui modo sit tanto succedere dignus honori,
Praefecisse sibi celeri pietate laborant.
Sic ubi noctivago stellarum lumine puppis
Decurrit pelago, si forte nocentibus illam,
Qua regitur cursus tenebris premit invida nubes.
195
Abrumpitque vias, alio sibi sidere nauta
Quaerit iter, clavique modum, velique tenorem
Innovat, et radiis accommodat arte carinam.
Sic postquam sedere duces, dubioque volutant
Pectore, cui tanti regni tribuantur honores
200
Saxones, et quorum Ripuaria nomine tellus,
Westualiaeque urbes, et Norica rura regentes,
Allobrogumque duces coeunt, Cimbrique feroces,
Quos perfusa suo pugnax Germania Rheno
Misit, et a magno tellus signata Luthero.
205
Vindelici, Rhaetique ruunt, quos Suevia nutrit,
Quosque Carentinis collimitat Austria campis,
Quos Lycus, et tumidis Ister praelabitur undis;
Quique suos urbes huc direxere potentes,
Claraque Teutonici coierunt nomina regni.
210
Nec minus ex Italis multos, et gente Latina
Traxerat huc rerum miratrix fama novarum;
Concilium, regemque novum, faciesque verendas
Aspexisse ducum, famosaque nomina nosse
Optabant, populisque suis exacta referre.
215
Ergo ubi tanta patres audire negotia, dignum
Insedere locum, diverso magna favore
Pondera librantes, nunc hos, nunc protinus illos
Inspiciunt: versantque diu moresque genusque,
Ingenium, famam, fortunae simplicis usum,
220
Eventum, finemque simul, quae commoda regni
Inde fluant, quae damna sui: iudexne severus,
An facilis, pius, anne ferox, largitor honestus,
Anne rapax, pacem portendat, an arma minetur,
Omnia sollicito curarum examine pensant.
225
Tandem quid peteret regni fortuna, per unum
Dignata est aperire virum: qui nomine clarus,
(Dux, comes, an praesul, dubium) formaque verendus,
Consilioque potens, et persuadere peritus,
Surgit, et ut magnis vocem cum corpore rebus
230
Composuit, facunda pater sic ora resolvens,
Omnia suasibili permulsit pectora voce:
Francorum proceres, quos inclyta robora regni,
Et validas nunquam pudeat dixisse columnas,
Scitis ut e medio, dolet heu; sublatus acerbo
235
Funere Chunradus vitam regnumque reliquit:
Nunc igitur (veluti cum luditur alea) prudens,
Si qua male acciderint, ea lusor corrigit arte:
Sic nos humanae lusit quos alea sortis,
Consilio fati casum properemus iniqui
240
Corrigere, et tanto solatia ferre dolori.
In manibus vestris regnum est: ea quippe potestas
Ad vos more suo, semper viduata recurrit.
Regibus est aliis potiundi iure paterno
Certa fides, sceptrumque patris novus accipit haeres.
245
Nos, quibus est melior libertas, iure vetusto
Orba suo quoties vacat inclyta principe sedes,
Quodlibet arbitrium statuendi regis habemus.
Ex quo Romanum nostra virtute redemptum
Hostibus expulsis, ad nos iustissimus ordo
250
Transtulit imperium; Romani gloria regni
Nos penes est: quemcunque sibi Germania regem
Praeficit, hunc dives submisso vertice Roma
Suscipit, et verso Tiberim regit ordine Rhenus.
Consulite in medium, tantaque a plebe potentum,
255
Vnum, quem tanto deceat succedere regi,
Eligite, Ausoniam dignum gestare coronam.
Ast ego, si vestra, quae sit sententia mentis,
Pace monere licet, quo nostri pondera vergant
Consilii (vos rem propius perpendite) promam.
260
Est hic eximiae iuvenis probitatis, et alto
Nomine maiorum clarus, sed clarior actis
Ipse suis, patrii Fridericus nominis haeres,
Suevus, et a veterum non longe sanguine regum,
Quem sibi, dum supera frueretur luce superstes,
265
Rex patruus dignum gaudebat habere nepotem,
Multaque cognati mandare negotia regni
Sueverat, et socium summis adciscere rebus.
Quid iuvenis de laude loquar? quid fortia primae
Acta iuventutis? quid, quod peregrina secutus
270
Castra Dei, primis tyro famosus in armis
Gessit? et invicta quantos virtute labores
Pertulit, expediam? timeo, ne multa loquendo
Inveniar dixisse minus. Notissima res est,
Quam qui forte negat, nunquam vidisse diurnos
275
Se Phoebi radios, nec verno tempore flores,
Aestibus aut mediis audisse tonitrua dicat.
Hunc ego rectorem fausto clamore cieri,
Incingique sacro nitidos diademate crines,
Et moneo, et nunquam, fateor, monuisse pudebit.
280
Si satis hunc novi, nec me praesagia fallunt,
Nobilitate viget, claroque hinc sanguine reges,
Inde duces contingit avos: facundia dulcis,
Forma nitens, animusque sagax, manus impigra, solers
Consiliis, belloque ferox et pace modestus,
285
Mente senex, aetate puer, prudentia rerum,
Certus amor, robusta fides, constantia mentis
Nec frangenda malis, nec sustollenda secundis,
Laudis amans, largitor opum, crudelibus atrox,
Tranquillus placidis, ferus indomitusque superbis,
290
Supplicibus facilis, iustis pius, asper iniquis,
Fortis ad instantes casus, prudensque futuri,
Praeteritique memor, sociis bonus, impius hosti,
Haec sunt, o proceres, haec sunt quae regna tueri
Ac munire solent: his artibus infima crescunt,
295
Maxima servantur: ni fallimur, artibus istis,
Seque suosque reget: neque enim quas hactenus ultro
Et gratis coluit, sumpta mercede relinquet.
Nam quod summa probos mutare potentia mores
Dicitur, ex alia sumptum magis aestimo causa:
300
Si quis forte sibi perversae conscius artis,
Ingeniique mali, tacitis captator honoris
Tempore dissimulat: cum quod cupiebat, adeptus,
In vitium moresque redit, mutasse videntur
Immeritique hominem violasse putantur honores,
305
Quos magis ille malo corrumpit et inquinat usu.
At cuicunque bonum, et nullo violabile casu
Ingenium natura dedit, si laetus honorem
Forte tulit, quo dignus erat, tunc tempore rapto,
Illa latens probitas laeto pubescere fructu
310
Incipit; et sese virtutum germina produnt.
Sic puer a tenero castis qui moribus aevo
Floret, et hunc habitum naturae vertit in usum,
Qualis erit? quantusve putas? quae gloria regni?
Quis decor imperii tanto sub principe surget?
315
Hunc ipsum voluisse suis succedere regnis
Et patrum, res ipsa probat, cui sanguine iuncto;
Ac velut haeredi moriens insignia nuper
Regia, nil parva sperans de prole, reliquit.
Quippe Deus, si regna diu voluisset in illa
320
Stare domo, prolem potuit servasse priorem,
Quae iam suscepto consorti foedere regno,
Flebilis indigna praecessit morte parentem.
Nunc quoniam fatis e fratribus alter iniquis
Occidit, et casu regnum fraudavit acerbo,
325
Alter adhuc teneris puer est male firmus in annis:
Quis melius patruo (faveat modo vestra voluntas)
Succedat, quam quem studiis et carne propinquum
Ipse sibi haeredem quasi designasse videtur?
Noverat ille quidem generosae robora mentis,
330
Noverat, atque ideo regnum, quantum esset in ipso,
Tradidit, et nato voluit praeferre nepotem.
Non alienus erit: nulla hic translatio regni,
Nulla sub ignoti redigemur iura tyranni.
Adde quod antiqua regum nutritus in aula,
335
Regia prudenter tractare negotia novit.
Adde quod et geminas poterit regumque ducumque,
Hanc patris, hanc claro contingens sanguine matris,
Conciliare domos, quas seditione frequenti
Excitat impatiens sociae discordia laudis.
340
Si quis ob invidiam studiique latentis amorem,
Tot bona secreto dissuasor inutilis astu
Impedit, imprudens aut perfidus esse probatur.
Sic ubi melliflua, quisquis fuit ille, disertus
Voce peroravit, concordi protinus omnes
345
Assensere sono: laeto clamore cietur
Dux puer in regem: Friderici curia nomen
Tota canit: moresque probos, et fortia facta?
Extollunt, dignum sceptris, ultroque petendum,
Cogendumque ferunt: alii famosa priorum
350
Nomina, permistumque genus regumque ducumque
Commemorant; alii studium, magnique vigorem
Pectoris, et placidos, sed non sine pondere, mores.
Pars operum titulos iactant, aevique minoris
Vix aequanda viris, annisque valentibus, acta.
355
Hanc ego rem penitus, quam dicere pauca,
Tutius esse puto: non est mihi carminis inde
Tanta fides, pleno scribens ut cuncta relatu
Exaequare velim; magnum res ista poetam
Exigit, in minimis nobis audacia rebus,
360
Mox ubi rite suam proceres iuramine sacro
Astrinxere fidem, cunctis, quae postulat ordo,
Expletis, paucisque novo cum rege relictis,
Discedunt, laetique suas referentur ad urbes.
Sic ubi mundanis dominantia sidera rebus
365
(Si modo vera canunt, qui talia tradere gaudent
Dogmata) propitio post plurima saecula signo
Conveniunt, aliquemque boni maioris in orbe
Proventum, pacem terris, hominumve salutem,
Temperiemve poli, fidosve colentibus agros,
370
Aut simile his aliquid concordi foedere iurant:
Inde suis iterum vicibus, versoque relapsu
Discedunt, solvuntque chorum, repetuntque penates,
Non nisi post longos iterum coitura labores.
At rex prima movens, ibi re feliciter acta,
375
Castra, per emensas memorati fluminis undas,
Classe petit celebrem famosi nominis urbem,
Qua Mogus tumido miscet sua flumina Rheno:
Qui licet ipse suum perdat cum gurgite nomen,
Dat tamen egregiae primordia nominis urbi:
380
Illaque maiori, cum sit popularior amni,
Negligit, et fluvio dignatur ab hospite dici.
Namque premens Rhenum (si credimus omnia famae)
Nomen ab infuso recipit Moguntia Mogo.
Haec urbs Francorum mediis in finibus, agris,
385
Vitibus, arbustis, populo generosa frequenti,
Hinc statione sua Rhenum contingit, at inde
Extendit rapidam fines procul usque Mosellam,
Quae non pene minor, placidos dum permeat agros,
Frugibus et pomis, et dulci fertilis uva,
390
Nomen, aquasque suas, proprio sub iure retentans,
Fluminis ex gemini confluxu nomen habentem
Servat adusque locum: victor mox Rhenus utrumque
Eripit, et mistis dominatur fortior undis.
Turribus haec eadem quondam, murisque superba,
395
Pane fuit toto sedes notissima regno,
Donec ob infandum detestandumque furorem
Strata, luit meritas, occiso praesule, poenas;
Inde ruinosis deformis et horrida muris
Testatur iustas offensi principis iras.
400
Huic ne praecipuam celebret Germania sedem,
Invidet, atque locum tenet Agrippina priorem.
Ambae metropoles: haec quas praeterfluit amnis
Altior ad fontem (modo te, Basilea, remota),
Aut hinc inde sitas lateraliter aspicit urbes:
405
Altera, quas eadem Rheni procul aut prope ripa
Possidet, aequoreis donec se misceat undis,
Prisco iure regunt: sic Rhenus partibus aequis
Scinditur, et dominae solus famulatur utrique.
Mox, quantum libuit, per eumdem defluus amnem
410
Remige carpit iter: multi, magnique potentes
Occurrunt, regemque novum, dominumque salutant.
Vtque satis visum est, Rheno, ratibusque relictis.
Flumineos cursus evectu mutat equorum.
Inde per Ardennae saltus pervenit ad illum
415
Vsque locum, cui nomen aquis posuere priores.
Quae ratio facti, vel quae sit nominis huius
Causa requirenti, solum hoc opponere possum:
Sunt ibi secreti terrae, caecique meatus,
Dissimilique modo, tacita tellure latentes
420
Eiaculantur aquas. Alias nam sulfure vivo
Ferventes, undante ferunt erumpere fumo;
Ast alii gelido veluti de fonte liquores
Emanant, tunc ducta cavis canalibus unda
Confluit in quamdam mira ratione lacunam.
425
Regia sic calidis miscentur balnea thermis,
Marmoreosque gradus veterum solertia circum
Artificum posuit, per quos descendat in undam,
Quantum quisque volet: gelidas hinc, inde calentes
Invenit, arbitrioque suo sibi temperat undas.
430
Hos illis secreta locis natura vapores
Addiderit, manuumve labor, quaeratur ab illis,
Qui loca nota colunt: causas, secretaque rerum
Maiores fido possunt audisse relatu.
Hoc sibi prima loco veluti cunabula regni
435
Carolus esse volens, magno cum Francia regi
Vtraque serviret, primam gestare coronam
Iussit, et in sacra reges ibi sede locari.
Et simul a nostro secessit Gallia regno,
Nos priscum regni morem servamus; at illa
440
Iure suo gaudet, nostrae iam nescia legis.
Ergo ubi multorum turba praesente potentum,
Non modo Germanis, sed et his, quos Flandria,
Miserat auditae miratrix Gallia famae, quosque
Imposuit capiti gestamina regia sacro
445
Arnoldus, quo tunc pastore Colonia dives
Gaudebat (quippe hunc veteris sibi iuris honorem
Vindicat ille locus), tunc sacra sede locatus,
Conscendit solium veterum Fridericus avorum.
Nec reticere libet quaedam manifesta severae
450
Pignora iustitiae, strictique exempla rigoris.
Quippe ministrorum quidam de plebe suorum,
Dum privatus adhuc ageret, male sanus atroci
Eximium clarumque ducem percellere culpa
Ausus erat, iustamque viri quam noverat iram,
455
Territus ipse sui fugiebat imagine facti:
Hic quoque gaudendi, veniae spe lusus inani,
Intererat populo, vultuque ignotus operto,
Ac se dissimulans, humili sub veste latebat.
Ergo ubi pontifices sacram de more coronam
460
Imposuere viro, prostratus corpore toto,
Regiaque amplectens vestigia, voce gementi,
Et lacrymis, veniam miserandus poscere coepit.
Moti omnes, precibusque piis instantius orant,
Parcat, et afflicto velit indulgere clienti:
465
Ille suum cupiens cunctis sancire timorem,
Et terrere malos, multumque diuque rogantes
Exaudire viros firmata mente negavit.
Neve gravi proceres quaterentur forte repulsa,
Non odio miseri, sed stricti iuris amore,
470
Exemplique loco, sese hoc fecisse patenter
Asseruit, factique sui vir providus omnem
Sustulit invidiam, documentaque fortia sanxit.
Forsitan haec alii culpent: ego nobile factum
Laudo viri, dignumque voco gestare potenti
475
Sceptra manu, qui sic animum pietate repressa
Continuit, cunctisque sui documenta vigoris
Certa dedit; plus saepe nocet sapientia regis,
Quam rigor: ille nocet paucis, haec incitat omnes,
Dum se ferre suos sperant impune reatus.
480
Audierat fortasse puer generosus, ut olim
Ille suae primus regnator Romulus urbis,
Conditor imperii, teneras infringere leges,
Atque humiles ausum saltu transmittere fossas,
Iusserat ultrici fratrem succumbere morti,
485
Dum cupit aeterni fundamina ponere regni.
Iamque sui plenum sortitus culmen honoris
Rex puer, ex animo puerilia quaeque virili
Propulsare manu, magnisque intendere rebus
Ingenium puerile parat; non inscius olim
490
Ipse sui, quantumque oneris comitetur honorem,
Coeperat ex obitu clari sentire parentis.
Sed nunc se solito graviori pondere sentit
Vrgeri, multumque sibi crevisse laboris.
Vt cum post multos indefessosque labores
495
Alcides fesso succedere iussus Atlanti,
Cum tot sideribus magnum miratus Olympum
Ferre, et insolito sudaret pondere pressus.
Ergo viros, famosa quibus prudentia nomen,
Longaque multarum dedit experientia rerum,
500
Saepius arcanis solitos interfore rebus,
Asciscens, magni secreta negotia regni
Pertractans studio, de cunctis rebus agendis
Consulit: et pulchrum, iustumve, vel utile quid sit,
Quid deceat, quid non, studiosa mente requirit.
505
Nec mora, legatos summo mandata ferentes
Pontifici, properare iubet, cunctasque per urbes
Ausoniae vulgare suos indicit honores.
Primitias operum princeps has esse suorum
Maluit, ut regni manifestos protinus hostes
510
Frangeret, et iusto purgaret scandala ferro
Haud mora, Traiectum, patruo regnante, superba
Abiecisse iugum cervice, piumque recenter
Offendisse virum factis crudelibus ausum,
Hostili fervore petit: murosque parabat
515
Inclinare solo, captasque evertere turres,
Suppliciumque reis (pietas o magna nepotis
Iudiciumque viri) patrueles fortiter iras
Vltrici satiare manu, regnique dolorem.
Sic augustorum primus summusque monarches,
520
Eximiusque nepos, crudelia Caesaris olim
Hostibus exstinctis, pius ac fortissimus ultor,
Protinus accepto diademate fata piavit.
Tandem multorum vix eluctante rogatu
Magnorumque ducum, multo prius aere redemptis
525
Parcitur, et iusti fera principis ira resedit.
Nec melius stultae furor atque superbia plebis
Puniri poterat, quam tanti ut causa tumoris
Eriperentur opes: et quos opulentia rerum
Fecerat elatos, in se revocaret egestas.
530
Inde gradu verso, gaudentibus obvia Rheni
Signa ferens undis, te pulchra Colonia, laetam
Laetior ingrediens: ibi digno vir pius illum
Egit honore diem, quo Christus carne resumpta,
Victor ab infernis rediens nitidissimus umbris,
535
Retulit eximios superata morte triumphos.
Postea Saxoniae fines ingressus, ad illam,
Quam Martinopolim vocat incola Teutonus urbem,
Concilium procerum toto de corpore regni
Convocat: ut digno celebretur curia coetu
540
Tempore solemni, quo Spiritus almus ab alto
Cum sonitu veniens in pectora sancta piorum,
Ignea distinctis effudit lumina linguis.
Huc etiam geminos, Petrum simul atque Guidonem,
Danorum proceres, quos inter sanguine iunctos
545
Moverat eiusdem regni dissensio litem,
Evocat, ac tali causam ratione diremptam,
Terminat: ut quaedam provincia tota Guidoni
Cederet, at regnum cum nomine Petrus haberet.
Ergo ubi vexillo partem, quam diximus, ille,
550
Hic autem gladio regnum suscepit ab ipso;
(Hunc etenim longo servatum tempore morem
Curia nostra tenet) posito diademate Petrus
Regali dextra tulit alti principis ensem,
Praecessitque sacram brevius diadema coronam.
555
Huc quoque Virginea, modo dicere fas sit, ab urbe
(Nam neque barbaricum recipit mea pagina nomen,
Nec melius dici sine nomine posse videtur)
Electo partes gemino de praesule litem
Pertulerant: quas dum placide componere rector
560
Et revocare diu frustra studuisset in unum,
Tandem exsufflato, qui poscebatur, utroque,
Tertius invitis datus est a principe pastor.
Hoc etenim sibi ius collatum a praesule summo
Rege sub Henrico testatur curia quinto:
565
Vt si forte novo certat de praesule sedes,
Nec valet imposito sopiri fine querela,
Debeat ipse suas mox interponere partes,
Arbitrioque suo pastorem ponere sedi.
Nec prius electum quemquam de iure sacrandum,
570
Quam sceptro princeps regalia praestet eburno.
Inde Ratisponae (vetus ex hoc nomen habenti,
Quod bona sit ratibus, vel quod consuevit in illa
Ponere nauta rates: hac Noricus urbe ducatus
Praecipua gaudet) solemnis curia certo
575
Tempore mandatur, modico post ista sequentis
Temporis elapsu, totus quo tempore mundus
Gaudet apostolici gemino splendore triumphi.
Iamque viri reduces, princeps quos miserat olim,
Vrbibus ex Italis, nec non a praesule summo
580
Sedis apostolicae, felicia quaeque reportant.
Mox ubi propositas, quo debuit ordine, causas
Egit, et in placida rex omnia pace locavit;
Magna sibi cupiens quaerendae semina laudis,
Et propagandi momenta potentia regni,
585
Protinus Hungaricos armato milite fines,
Si placuisset idem sociis, intrare parabat,
Et facturus erat, nec inutile principis esset
Propositum: poteratque suo rem claudere voto.
Sed quidam, seu mente bona, monituque fideli,
590
Sive dolo, tacitoque (magis quod credimus) astu,
Dissuasere duces: ac ne contrarius illis
Ire videretur, nec in hac re commoda regni,
Sed privata sequi, quamvis invitus, ab alto
Cessit proposito; sic dissuadentibus illis,
595
Non sublata quidem, sed adhuc dilata voluntas,
Vel magni virtute patris complenda, vel alti
Sanguinis auspiciis, nactis sua tempora rebus,
Speratur: neque enim frustra voluisse, nec unquam
Concepisse sacro praesagia vana futuri
600
Pectore, vel quidquam temere sperasse putabo.
Non tamen in tanto rerum splendore locatus
(Vsque adeo nulla est hominis sincera voluptas)
Gaudia plena capit tranquillo pectore rector
Quem bene compositis divino munere rebus,
605
Anxia cognatae torquet discordia rixae.
Nam duo magnifici proceres, Henricus uterque
Nomen, et ambo pares factis insignibus, ambo
Maiorum titulis, bellum grave prorsus, et anceps
Et multa regni metuendum clade gerebant
610
E quibus hunc ipsum patruum generaverat ille
Austricus ex avia Leopoldus marchio regis
Hunc Noricus ductor et regis avunculus idem,
Nobilis Henricus generosa stirpe creavit.
Hi tristes belli causas, et prima furoris
615
Ex his nimirum traxerunt semina causis:
Nam pater alterius, Noricorum ductor, atrocem
Pulsus ob invidiam dudum, moresque superbos,
Saxoniae tantum nudo sibi iure relicto,
Senserat ultrices Chunradi principis iras.
620
Ereptumque sibi, regno tribuente, ducatum
Ante Leopoldus, nunc eius frater, et idem
Rectoris patruus, pugnax Henricus habebat.
Vtque haec una lues sano de corpore tandem
Ac velut e medio nubes odiosa sereno
625
Cederet, e cunctis, claro sub principe, regni
Paribus Herbipoli iussi coiere potentes.
Adfuit hic Saxon, non adfuit Austricus, ut qui
Iudicium fugeret: dudum possessa ducatus
Perdere iura timens: nam causa semper in omni
630
Iudicium spoliatus amat, qui possidet, odit.
Quem tribus absentem totius curia regni
Censuit edictis in ius debere citari.
Nec minus Apuliae Calabrisque ex finibus alti
Sanguinis hic aderant proceres: quos ille locorum
635
Invasor patriis migrare Rogerius oris
Iusserat, et tota profugos regione fugarat:
Multaque flebiliter crudelia facta tyranni
Dequesti, patria sese tellure fugatos,
Proscriptosque bonis, indignaque plurima passos,
640
Morte, vel exsilio, vel longo carceris usu
Damnatos, miseras gemitu rumpente querelas,
Addiderant, rebusque suis a principe nostro
Auxilium, et regni vindictam iure petebant.
Mota manus procerum, regemque fideliter omnes
645
Tam manifesta rogant, totius scandala regni
Vindicet, et tantam iuris morumque ruinam.
Accipit haec laetus princeps, gaudetque rogari,
Materiamque novae sectandae laudis habere;
Signaque trans Alpes post prima biennia ferre,
650
Regia, communi procerum iuramine sancit:
Vt simul imperii sacra de sede coronam
Sumat, et iniusti fera corrigat acta Rogeri.
Hunc, ut fama, virum, pariter cum fratre Roberto,
Cui propter sensus agiles, animique vigorem
655
Cognomen Guiscardus erat, Normannia quondam
Ediderat: media rerum seu stirpis agentes
Fortuna, sed mente suis et pectore longe
Praestantes, validosque manu, formaque venustos,
Laudis amatores, magnarum semina rerum
660
Quaerentes, cupidosque suis notescere factis
Quique magis sese claro de sanguine regum,
Quam de privata Gallorum gente docerent.
Hi dum sub teneris, et adhuc crescentibus annis,
Nescio quid valido tractarent pectore pulchrum,
665
Ipsa nimirum fortuna voce latenti
Exhortante viros, et blanda maxima quaedam
Promittente manu, iam spe ventura trahentes,
Omne solum forti patriam quique esse putarant:
Ausi sunt tota, spretis natalibus agris,
670
Demigrare domo, nomen, gentemque, domumque
Optantes peperisse sibi: nec Gallica tantum
Rura, sed abruptas excelsis rupibus Alpes
Festino transire gradu: tandemque per urbes
Italiae, Latiasque domos, quasi debita rura,
675
Apuliam, Calabrosque viri petiere penates.
Regia sic volucris, primas ut crescere plumas
Artubus, et teneros durescere senserit ungues,
Naturae sectatur iter: iamiamque parentum
Officio contemnit ali, nidoque relicto
680
Egreditur, parvoque pudet latuisse cubili:
Mox confisa sibi securo tuta volatu,
Aut leporem venatur agris, aut aethere cygnum
Corripit, et proprios in acuta rupe penates
Aedificat, similesque sibi parat edere foetur.
685
Illa quidem tellus nullius muneris expers
Fetibus arboreis uberrima, vitibus, agris,
Vrbibus, et castris, omnique decore nitebat:
Sed vulgus stolidum, pravum, rude, futile, vanum,
Otia longa sequi solitum, fugiensque laboris,
690
Mente manuque pigrum, nec pace, nec utile bello.
Ergo viri, mores hominum, cultusque locorum,
Ingeniumque suum, solerti pectoris astu
Tractantes, semperque viros ignentia fortes
Ausa decere rati, potiundi finibus illis
695
Spem rapiunt animo: missisque fidelibus, omnes
Francigenas, quos aut humilis fortuna parentum,
Aut novitatis amor, seu magna audacia mentis
Finibus e patriis ad praemia magna vocavit,
Asciscunt, totamque brevi sub tempore terram
700
Viribus, arte, dolis, multoque labore subactam,
Civibus expulsis, iniusto iure tenebant.
Teque sibi, patriae laudis Robertus, et alti
Nominis haeredem dignum, Boamunde, reliquit.
Qui mox auspiciis tibi designata paternis,
705
Antiochena manu cepisti moenia victor
Fatalis, generique tuo servanda dedisti.
Alter at aequivocum sibi consimilemque Rogerum
Progenuit: patriis, qui nunquam degener actis,
Marte suo Siculis adiecit plurima regnis;
710
Quin et belligeris Byzantion usque carinis
Vectus, inauratas in regia tecta sagittas
Ipse manu propria iuvenili fortiter arcu
Misit, et aeternae laudis monimenta reliquit.
Hanc tamen historiae seriem plerique relatu
715
Confundunt, variantque suo, solique decorem
Roberto, magni gaudent ascribere facti,
Cumque Boamundo fortem genuisse Rogerum
Hunc perhibent, natosque suis virtutibus ambos
Informasse patrem: nec solum rebus in illis,
720
Quas iam sors dederat, sed quas praesaga futuri
Spondebat mens alta viro, magnique paratus
Haeredes in spem magnam succedere iussos
Instituisse sibi, mandataque fortia pulchrae
Indolis extremo pueris in fine dedisse,
725
Et larga tribuisse manu, quaecunque vel hostis,
Vel timidus, dignusque minus possessor haberet.
Vnde Boamundo noster Solymarius illam
Externi iuris Libyam, Siculosque penates,
Et claram Antiochi, quam nondum viderat, urbem
730
Assignasse refert, famae vulgata secutus.
Rumor, an historicus sit certior ordo, requirat
Lector, et ambiguo scribenti grandia versu
Ignoscat vati: nondum satis illa propago,
Et Siculae series nobis innotuit aulae,
735
Ex qua praeclaro generosam sanguine nuptam
Augustas tetigisse sinus, castumque potentis
Regis inisse torum laetatur maximus orbis.
Primum post istam vidit Vormatia sedem
Concilium procerum iussu concurrere regis.
740
Huc ambo venere duces; sed curia nec tunc
Evaluit veterem procerum sopire querelam.
Tempore mox alio rursum revocata potentum
Turba Ratisponam, studio tentavit inani,
Pace reformata, longam compescere litem.
745
Proximus inde fuit procerum concursus in urbe
Spirensi geminosque duces, multumque diuque
In placidos mores, solidamque reducere pacem
Conati, longum frustra insumpsere laborem.
Hinc etiam rector Manueli, principe quo tunc
750
Porphyrio genito, gaudebat regia sedes,
Legatos properare iubens, de foedere pacis
Communique bono, regnique utriusque salute
Verba ferenda dedit, suadens ob facta Rogeri
Guilhelmo, qui iam defuncti sceptra parentis
755
Et raptas servabat opes, indicere bellum.
Et quia nuper eum deprenso foedere iuncti
Sanguinis, a prima secernere coniuge papa
Iusserat, et thalami viduatus sorte carebat,
Consortem dignam pariter regnique torique
760
Eiusdem de stirpe petens, quo firmius illum
Constringat validis in pacis foedera nodis.
Tandem instante pio vehementer Saxone regi,
Ac repetente suum penitus sine fine ducatum,
Quem castris adscire suis rex ipse parabat,
765
Goslariam proceres, et partem litis utramque
Evocat. Hic patruo causam fugiente, nepoti
Reddidit evictum, servato iure, ducatum.