Ergo sui reditu gaudens Alemannia regis,
Maioremque videns, quam miserat ipsa, redisse,
Fascibus, et summae cognomine laudis onustum:
Eius in occursum proceres, populosque fideles
5
Excitat, et totas devotis moenibus urbes
Laeta patere iubet, gratumque impendit honorem.
Sic quondam duri post multa pericula belli,
Thermodoontiaco referentem signa triumpho,
Adiecisse suis gaudentem plurima regnis
10
Thesea Cecropiae reducem vidistis Athenae.
Principis in patruo, rapto conflata ducatu
Baugariae, spirabat adhuc vetus illa simultas.
Hanc sedare nepos cupiens mitissimus iram,
Vrbe Ratispona, flagrantem dulcibus illum
15
Convenit alloquiis, multumque diuque laborans:
Non tamen evaluit veterem sopire querelam
Inter utrumque virum, solidamque reducere pacem.
Ergo viris aliud super iisdem rebus agendum
Colloquium statuit, qua rura Boemica primos
20
Baugariae fines communi limite tangunt.
Dumque locum princeps, fieret mora ne qua per ipsum,
Colloquii peteret, finesque accederet illos:
Ecce Labezlaus, ductore Boemia sub quo
Tunc erat. Herrmannusque sacrae comes inclytus aulae,
25
Cuius erat tumido tellus circumflua Rheno,
Saxonicaeque potens Albertus marchio terrae,
Occurrunt, reducemque (metu vel amore) salutant.
Tantus quippe metus proceres invaserat omnes
Qui sua signa sequi, patriosque relinquere fines
30
Abnuerant, tantus trepidantes horror habebat:
Vt sibi quisque nocens, et se quoque Caesaris ira
Iudice iam dignus, laesum contenderet omni
Obsequio placare ducem, quem laude venustum,
Insignem meritis, omni virtute decorum,
35
Terribilemque reis, praecurrens fama canebat.
Nam quanto terrore sui post terga timentem
Liquerit Ausoniam rector, quantumque recedens
Vrbibus Italicis incusserit ille timorem,
Legati fecere palam, quos conscia culpae
40
Ac metuens Verona suae, post pauca secutos
Tempora, Teutonicam supplex direxit ad urbem:
Quorum blanditias humiles, lacrymosaque cautus
Tempore verba suo posthac memoranda relinquo.
Scilicet hanc in se maiestas regia iusti
45
Vim terroris habet, procul an prope, praesto vel absens,
Semper terribilis, semper metuenda, suoque
Plena vigore manet, nullique impune premenda
Creditur, et semper cunctis, et ubique timetur.
Hoc quoque colloquio, proceres hinc inde sagaci,
50
Caesaris imperio, rimantes pectore causam,
Conatique diu tantos sedare tumultus,
Suscepto frustra tandem cessere labori.
Nam quamcunque viri tentarent cudere formam
Pacis, ut huic finem faceret transactio liti;
55
Sprevit, et in solita permansit Noricus ira,
Inque salutato fremebundus rege recessit.
Inde Ratisponae rursum revocata potentum
Principis accitu convenit turba virorum.
Hic ubi iudicio procerum, iurisque tenore
60
Saxona maiorum princeps in sede locavit,
Omnis Baugariae studio iurata fideli
Cum duce prima novo sanxerunt foedera patres.
At populus clarae possessor, et incola sedis,
Non tantum iurare duci, sed et obside multo
65
Securam praestare fidem, compulsus ab illo
Paruit: hic siquidem maiori foedera cura
Sunt exacta duci, quod plebs ea fida priori,
Atque novo poterat domino suspecta videri.
Hic quoque multimodas dubia sub lite querelas
70
Emersisse ferunt; quas inter maxima pene
Haec erat: Arnoldus, tuus, o Moguntia, praesul,
Hermannusque comes, magnae sub principe summo
Acriter inter se conflictum litis agebant.
Nam dum Teutonicis rector submotus ab oris
75
Ausonias premeret bello seu legibus urbes,
Tantus in arctoo belli furor arserat orbe,
Vt penitus concussa suas Alemannia clades
Fleret, et absentem revocaret sedula regem.
Haec quoque cum multis, sed fortior omnibus una
80
Finibus ex Italis Fridericum causa reduxit.
Sed tamen in tanto totius turbine regni,
Tanto maiori pugnax Germania clade
Senserat istorum vires, iramque virorum,
Quanto maior eis erat, editiorque potestas.
85
Hos igitur procerum strepitus, clamosaque regni
Pectore sedato dirimente negotia rege,
Ecce tui cives, Isaac bene notus in aula
Carzabanusque simul, quorum (ni fallimur) ante
Mentio praecessit, timido cum praesule sedis,
90
Tentamenta precum placidas ad Caesaris aures,
Et populi mandata tui, Verona, ferebant.
Vtque viris aditus datus est, coramque loquendi
Copia, facundo praesul sic incipit ore:
Veronae mandata tuae, populique fidelis
95
Verba precesque tibi, Romani maxime rector
Nominis, eiusdem vix dignus episcopus urbis
Perfero: nec dubium mihi persuadere laborem
Evaluere prius, quam totus mente sub una
Ecclesiae populus maioris in aede receptus,
100
Omnia quae nobis ad te referenda dedissent,
Teste Deo, sanctisque suis promisit, et actu
Et plena servare fide: quis crederet ullum
Fraudibus esse locum? poterant, si fallere vellent,
Alterius famam certo obiectare pudori,
105
Atque alii mandare dolos, et parcere patri.
Sed quia pura fides, nullo fucata colore
Mandatis inerat, placuit committere nobis.
Atque ideo comites morum gravitate probatos
Adiecere viros, longo quos ipse fideles
110
Agnovisse potes castrorum et temporis usu.
Audiit et doluit, tumida feritate latrones,
Non cives, Verona, suos; transire paranti
Insidias posuisse tibi; quis dicere cives
Audeat, in proprium molitos impia regem?
115
Qui violat civem, concivis desinit esse;
Qui violat regem, quis posset dicere civem?
Sed bene quod meritam subiit manus impia poenam,
Et proiecta feras, volucresque cadavera pascunt.
Ossa peremptorum tumulis Verona negatis,
120
Atque feros manes, et nomina saeva nocentum
Damnat, et irati natos odere parentes.
Ac ne forte tibi nostra videatur ab urbe
Consilium prodisse doli, quocunque iubebit
Regia nobilitas, sese promittit et offert
125
Purgandam Verona modo, fideique probandae
Spondet, et innocuae certissima pignora mentis.
Nonne astricta tibi sacro Verona tenetur
Foedere? nonne tuas excepit prima cohortes,
Cum peteres magnam felici milite Romam?
130
Nonne tuos iterum reditus, conversaque laeti
Vidimus, et patriis dimisimus agmina terris?
Quae toties gavisa tuis occurrere castris
Cernitur, infidam frustra ne dixeris urbem.
Desine paucorum contagia morbida, quaeso,
135
In totum transferre gregem, culpaque carentes
Exaequare reis: insontes culpa nocentum
Non trahat, ex propriis iusto sub iudice factis
Praemia, seu poenas meritorum quisque reportet.
Nos sumus innocui, iustam quam debuit iram
140
Excepit scelerata manus: iam parce fideli,
Devotoque tibi populo, potiusque rebellem
Infidamque suis longo iam tempore Romam,
Aut tumidam Ligurum totis pete viribus urbem.
Nec dubita iustis Veronam asciscere bellis,
145
Et facias adhibere manus: quaecunque furorem
Caesaris urbs meruit, nostram quoque sentiet iram.
Dixerat, et comites plenis assensibus ambo
Adiecere suas placando Caesare partes.
At rex consilio procerum, sub nomine certo
150
Exigit, ut fisco iurent appendere summam,
Et totis contra Ligurinam viribus urbem
Regia castra sequi: sic demum pace reperta,
Ad patrios fines vestigia laeta retorquent.
Instabat veneranda dies, qua Christus in una
155
Aequalis deitate Patri, sine temporis ortu,
Natus ab aeterno, sub tempore, temporis auctor,
Coelitus infusa voluit de virgine nasci,
Illic matre carens, istic nihil ex patre sumens
Sic puer in cunis, Deus ut regnaret in astris.
160
Hunc celebrare diem digno meditatus honore
Caesar, ubi illustrem legeret sibi curia sedem,
Quae posset pleno tot millia pascere cornu;
Wormatiam petiit, medio quae gurgite Rheni
Gallica Germanis opponit rura colonis:
165
Vtraque frugiferis tellus uberrima campis,
Vtraque vinetis exuberat, utraque pomis,
Piscibus, atque feris, et cunctis rebus edendis.
Hic ubi devoto solemnia pectore princeps
Tempora transegi, tandem sub iudice summo
170
Ardua tractari coepere negotia regni.
Fundere multiplices ex omni parte querelas
Aspiceres, dubiasque viros collidere causas.
Quidquid ab alterutris absentis tempore regis
Pertulerant, queruli misto clamore queruntur.
175
Sic domino peregre post tempora longa reverso
Commemorare solent lacrymosa negotia servi,
Pressurasque suas, et iniquae verbera rixae,
Alternosque dolos, occultaque crimina furti,
Et scelerum noxas, et quidquid nequiter actum
180
Enarrare valent, odio flagrante loquuntur.
Omnibus his placidas constantia principis aures
Commodat, et validos tranquilla mente tumultus
Temperat, indignans aliqua ratione moveri:
Oppressos relevat, poena graviore superbos
185
Percutit, afflictis bonus, ac metuendus iniquis.
Tunc duo praefati proceres, Arnoldus et alter
Aulicus ille comes, multis vehementer in illos
Accensis, regemque gravi stimulantibus ira
Ob sua multiplici crudeliter acta reatu
190
Iudicio victi, capitalis vulnera noxae
Excipiunt: ac ni gravis aetas et sacer ordo
Pontificem tutata forent, aut sanguine poenas
Solveret, aut summi pateretur probra pudoris.
Quippe vetus mos est, uti si quis rege remoto,
195
Sanguine, vel flamma, vel seditionis apertae
Turbine, seu crebris regnum vexare rapinis
Audeat: ante gravem quam fuso sanguine poenam
Excipiat, si liber erit, de more vetusto
Impositum scapulis ad contigui comitatus
200
Cogatur per rura canem confinia ferre;
Sin alius, sellam: cuius dispendia poenae
Ille Palatinae custos celeberrimus aulae
Non potuit vitare comes, cunctisque videndus
Portavit scapulis passus plus mille latrantem.
205
Hanc quoque tunc alii simili pro crimine poenam
Sustinuere decem comites, totidemque coacti
Foeda tulere canes generoso pondera collo.
Cuius inauditae poenae timor altus in omnes
Irruit; ut nullus procerum praesumeret ultra
210
Armata certare manu, sed pace sequestra
Iudicis arbitrio sua quisque reposceret aequi.
Adde quod invictus discurrens undique Caesar,
Praedonum castella iugis horrentia summis,
Et vix spectandas celsis in rupibus arces
215
Expugnare manu, sparsisque evertere muris,
Vrere vel flammis avide properabat, et ipsos
Artifices scelerum, regni turbare quietem,
Et miseros crebris solitos spoliare rapinis,
Vel cruce, vel gladio, vel longo carceris usu
220
Perdere gaudebat, non exorabilis ultor.
Sic iam post tenebras et saevi tristia belli
Nubila, Teutonici sedato turbine regni,
Principis adventus, veluti nova solis imago,
Coeperat optatae radios effundere pacis.
225
Sola Ducum studiis exercita Norica tellus,
Huius adhuc expers erat, impatiensque salutis.
Iamque dies aderat celeri revoluta relapsu,
Quam sacer ipse suo venerandam Spiritus orbi
Praestitit adventu, cum mystica munera signans,
230
Desuper effuso linguas distinxit in igne:
Inque Palatini castro privatus Othonis
Otia sepositis curis Fridericus agebat.
Hac triduo tantum secreta in sede peracto,
Ad solitas iterum curas et publica regni
235
Retulit, excluso torpore, negotia mentem.
Ergo Ratisponae patruum de foedere pacis
Alloquitur, flectitque virum: fortassis ab illis,
Quos propter rixas, iniustaque praelia, regis
Audierat sensisse minas, exempla trahentem.
240
Cumque reformata tantorum pace virorum,
Publica per totum florerent gaudia regnum:
Vt bene compositis rebus perfecta decoris
Gloria, nullius defectu partis, adesset,
Restabat viduum, generosae prolis amore,
245
Casta Beatrici sociare cubilia regem;
Quae sibi per quasdam nuper traducta fideles,
Teutonicas urbes, et coniugis arva futuri,
Principis accitu iam spe regina, tenebat.
Nam quae prima viro, nec permansura potenti
250
Nupserat, illicito cognata recedere lecto
Iussa, locum thalamis dederat, causamque secundis.
Hoc quoque discidium secreto cuncta regentis
Consilio prodisse potest, ut forte beata
Principis in thalamos succederet illa Beatrix,
255
Principe digna viro, prolem paritura beatam.
Quam comes Allobrogum, regum de gente vetusta
Ortus, et ipse suis Rainaldus clarior actis
Progenuit, moriensque tuos Burgundia fines
Orbatae in teneris et pupillaribus annis,
260
Et validas urbes, munitaque castra reliquit.
Haec adeo tellus a sedibus incipit illis,
Qua Basilea suos vicino flumine muros
Alluit et Rhenum venientem laeta salutat:
Innumerosque tenens populos hinc Gallica rura
265
Mordet: at hinc rigidis scopulosae rupibus Alpis
Arctatur, tractuque pari protenditur, usque
Qua rapidus primas Rhodanus maris influit undas,
Quaque caput regni sedesque fuisse vetusti
Fertur Arelatum, priscorum curia regum;
270
Teque sibi iungens aequo Provincia iure,
Nomen apud veteres regni titulumque gerebat;
Cuius Arelatum sedes et finis ab illa
Parte ferebatur, donec suprema voluntas
Regis Rudolphi regnis accedere nostris
275
Iussit, et antiqui detraxit nomen honoris:
Vt iam non regnum, sed sit bona portio regni.
Has ibi metropoles et primas novimus urbes:
Chrysopolim placidam, Lugdunum, sive Viennam,
Quaeque tuos spumante mari Provincia fines
280
Claudit Arelatum, validis obnoxia ventis.
Chrysopolim Dubius, reliquas praelabitur amnis
Maximus Allobrogum Rhodanus dominator aquarum.
Hanc comes antiqua veniens ab origine regum
Guilelmus quidam, puerum quem fama vocabat,
285
Possedit, quem conspicuo produxerat ortu
Chunradi germana Ducis; quo fraude suorum
(Vt perhibent veteres) humanis rebus adempto,
Proximus agnatus comitis Rainaldus, et haeres
Legitimus, tantae nactus moderamina summae,
290
Iure suo nimirum et claro sanguine fretus,
Teutonicos reges, edictaque saepe vocatus
Sprevit, et Allobroges aliis sub regibus esse
Indignum reputans, nimium memor ille vetustae
Libertatis erat, regemque superbus agebat.
295
Donec ob innumeros fastus sententia tandem
Vltrices in eum deprompsit regia vires,
Ereptamque viro, regni sub iudice, terram
Nomine Chunrado fisci concessit habendam:
Et quasi proscripto regni spretore rebelli,
300
Proximus exstincto succederet ille nepoti.
Qui mox concessos armato milite fines
Irrumpens, regale sibi defendere donum,
Et valida sancire manu tentabat: at ille
A patribus suscepta suis tutare laborans,
305
Plurima conseruit diverso praelia casu.
Has inimicitias tandem sub tempore nostro
Regia sopivit tali solertia pacto:
Scilicet ut geminas illis in finibus urbes,
Lausennam, gelidaque sitas in rupe Gebennas,
310
Bertholdus regeret, reliquas Rainaldus haberet.
Hanc reor ob causam, regni pro parte vetusti
Maluit Allobrogum rector Bartholdus haberi,
Quam comes: in solito Rainaldus nomine mansit.
Hoc quoque defuncto, tanti patris unica proles,
315
Iure sibi patriae delatum sortis honorem,
Magnaque sub teneris moderamina sumpserat annis,
Eximio nuptura viro, generosa Beatrix.
Ergo dato passim varias rumore per urbes,
Advenisse diem, quo festa lampade princeps
320
Dignetur sacri sociam sibi iungere lecti
Et meliora novis sponsalia ducere fatis:
Vndique magnifici proceres ad magna vocati
Conveniunt, urbemque petunt, cui nomen ab herbis
Esse putant, linguae vulgaris nomine tractum:
325
Vt tanquam medii circa praecordia regni
Eximium celebretur opus, famosaque sedes
Illa locum tanto dignum concedat honori.
Quanti pontifices, quanti colere potentes,
Quae facies procerum, quis honor, quae gloria rerum,
330
Quisve favor populi, seu quae devotio cleri,
Qui velit expressis metiri singula verbis,
Hunc ego littoreas numerare fatebor arenas
Posse, vel in magno radiantia sidera coelo.
Hoc rerum splendore sacros regina mariti
335
Venit in amplexus, comitesque, regesque, ducesque
Felici paritura trono, te maxime, qui nunc
Fortiter Ausonias urbes, Henrice, regendo
Grande tibi nomen primo nancisceris aevo:
Et te Suevorum ductor Friderice paterni,
340
Quod tua facta probant, dignissime nominis haeres:
Te quoque cum magno praeclarae laudis Othone
Insignis Chunrade puer: cunctisque minorem
Sed non dissimilem morum probitate Philippum.
Hos equidem partu felici femina princeps
345
Edidit, et plures generoso forsitan alvo
Terrarum dominos longe lateque potentes
Progenitura fuit, si non florente iuventa
Invida fallaces rupissent stamina Parcae.
Heu mihi, quam celeri dominatrix inclyta fato
350
Occubuit, viduumque virum, prolemque reliquit.
Iam tamen Augusto dominantes cum patre natos
Viderat, impressamque tuis, Henrice, coronam
Temporibus: cum de toto simul orbe vocatos,
Quanta nec ante fuit, nec creditur esse futura,
355
Moguntina suos aspexit curia patres.
Nondum collectos ad gaudia tanta potentes
Ad proprias sedes, nataliaque arva reverti
Passus erat princeps; sed adhuc Hymenaea sacroque
Carmina digna toro, solemni curia plausu,
360
Et felix omen, votivaque festa canebat:
Cum rediit Graia Stabulensis ab urbe Guibaldus,
Legatique simul, regis mandata ferentes.
Qui tamen ob fraudes aliorum, quos prius idem
Egregio Manueli orator miserat urbis,
365
Auribus, et facie tam laeto tempore, tanti
Principis indigni, longe consistere iussi,
Expavere graves offensi Caesaris iras.
Nam qui praedicti mandata priora tyranni
Ausonias urbes, Etruscaque arva tenenti
370
Attulerant, Friderice, tibi, gentilibus usi
Fraudibus, impressas falso sub nomine regis
Mendaces chartas sibi confecere sigillo.
Quos bene rex habitas, postquam cumulavit honore,
Muneribusque datis, referendaque fausta tyranno
375
Verba suo, placidaeque dedit consortia pacis,
Dimisitque viros: cum regia signa remensis
Alpibus audirent ad Transalpina redisse:
Protinus Apuliae populos et moenia falsis
Subreptisque dolo Campana relatibus implent;
380
Littoreas urbes sese, vicinaque Ponto
Oppida, munifico falsis a principe signis
Accepisse probant: ignavaque pectora vulgi
Fraudibus, et Graio corrumpunt nequiter auro,
His comes Andreas Capuae, proscriptaque turba
385
Nuper ab exsilio nostro sub rege reversa,
Atque Cavillensis Robertus nomine quidam
Eximia virtute comes; seu gratia nostri
Principis, aut odium Siculi, seu maxima merces
Impulerat, coeptis tota virtute favebant.
390
Praeterea dominis infidum ac mobile vulgus
Pondera servitii, Siculaeque tyrannidis optans
Abiecisse iugum, sceleri praestare favorem
Gaudebat, rerumque sequi momenta novarum.
His opibus freti Barum petiere, locumque
395
Praesidii validam quam praemuniverat arcem
Milite non pauco Siculus, certantibus armis
Oppugnant, capiuntque manu, possessaque bello
In sua iura novis traducunt moenia, fatis:
Non sine clade tamen: nam maximus unus in illis
400
Gaudia Palologus letho turbavit acerba;
Cuius aromatico conditum corpus odore
Turba comes patrio transmittit moesta sepulcro.
Iamque per Ausonias urbes vulgatus adusque
Principis ingenuas rumor pervenerat aures,
405
Vel summum clausisse diem, vel pondere morbi
Guilelmum proprii privatum munere sensus,
Nec ratione frui, cunctasque in finibus illis
Foede Graiorum deceptas fraudibus urbes.
Quod satis indignum Caesar, penitusque pudendum
410
Duxit, et ingenti turbatus inhorruit ira.
Nam licet a Siculo Romani nominis urbes
Hactenus invasas, mutilataque regna doleret:
Turpe tamen magis hoc, et foedius esse putabat,
Moenia capta dolo, seductaque turpiter astu,
415
Seque sui falsa delusum nominis umbra.
Nam quod tam longa Siculum gaudere rapina
Tam patiens tulerat, iustamque represserat iram,
Hactenus occultis, penitusque latentibus actum
Quis dubitet causis? ubi tandem tempore nostro
420
Aeternum veteri finem positura querelae.
Nobilis e Sicula tibi rex Henrice veniret
Nupta domo, gemini pax et concordia regni.
Forsitan hic facinus, commentaque fraudis iniquae,
Graiugenumque dolos Graiorum morte piasset;
425
Aut inhonoratos, et probra gravissima passos
Turpiter Argolicam repedare dedisset ad urbem,
Ni bona pars procerum, legatis parcere regem
Censeret, famamque bonam praeferre dolori.
Sic demum Graiis adeundi copia regis,
430
Temporis atque loci praescribitur ordine certo.
Non tamen invicti fera principis ira resedit
Donec in Apuliam proceres ultricia regni
Iuravere sequi condicto tempore signa.
Iamque graves ultrix Alemannia moverat iras,
435
Magnaque terrifico properabat coepta tumultu:
Cum novus ex Latio rumor, meliorque priori,
Hostibus exstinctis, Siculo victore receptas,
Quas sibi subdiderant fallaciter, attulit urbes.
Ergo alio princeps tantarum pondera rerum
440
Flectit, et in Ligures properat convertere bellum;
Innumerasque suo signatas nomine chartas
Destinat ad proceres, ita regia iussa ferentes:
Si non perspicuis patuisset cognita signis
Vestra fides, multoque prius sudore labores
445
Pignora sincerae mentis manifesta dedissent,
Non ita secure vestrum peteremus, ad omnes
Auxilium, diversa ferunt quos tempora, casus:
Sed quia devotos, velut officiosa supremo
Membra decet capiti, nobis cognovimus esse,
450
Nunc hoc, nunc aliud mutato tempore vestris
Mandamus studiis: sic rerum postulat ordo:
Sic variat fortuna vices, nullosque timemus
Ob decus imperii vobis sociare labores.
Apuliae bellum, quod paucis ante diebus
455
Sanximus Herbipoli, vobis impune remitto.
Praevenit siquidem nostros fortuna labores,
Magnaque sublatis periere negotia causis.
Altera iam nostros exspectant bella lacertos,
Egregium virtutis opus, pulchrique laboris:
460
Imperii satiare minas, cunctisque per orbem
Gentibus et populis, Ligurina funditus urbe,
Vt decet, eversa, nostrum sancire timorem:
Quae semper Latiis fallax, infida, rebellis
Regibus, et nulli docilis servire potenti,
465
Praecipue nostris tumefacta repugnat habenis,
Et quasi degenerem, timidumque et mente carentem
Contemnit, nec posse putat punire nocentes,
Quem nimis expositum veniae, segnemque malorum
Aspicit in poenas; patientia nostra timori
470
Illa teste datur: nescis, heu perdita, nescis,
Quem stimulas peritura virum! sentire decebat
Te quoque, quod sensit consors et conscia culpae
Infelix Terdona tuae: ceu corruit illa,
Tu quoque victa cades; tanto graviore ruina,
475
Quanto nunc aliis tibi firmior ipsa videris.
Parva cadunt levius, non multa mole premuntur:
Magna sub ingenti franguntur pondera lapsu.
Nunc age, magnifici proceres, ingentibus actis
Intrepidas adhibete manus, et iusta ferentes
480
Arma, laboranti mecum succurrite regno.
Tutius est ferro iam putrida membra recidi,
Quam partis vitio totum tabescere corpus.
Haec est illa nocens, quae cunctas fortior urbes
Persequitur, nostramque premit sine fine Papiam;
485
Quae Cumam Laudamque, nimis vicina, perenni
Insectans odio, crudelibus urget utramque
Terrificatque minis, aliasque ferociter armis
Evertit, pressasque tenens in pulvere, victum
Non patitur relevare caput: regnique superba
490
Contemnit, ridetque minas: quas odimus urbes
Diligit, et contra quas nos dileximus, odit.
Terdonae veteres, nobis prohibentibus, arces
Erigit, et vetitas audet sarcire ruinas.
Nec timet iratum, quem scit procul abfore regem,
495
Nec putat ulterius nostros sentire recursus.
Fallitur, et vano ducit solatia voto:
Sperato citius castris Ligurina prememus
Moenia; completo bellum condiximus anno.
Tunc nobis meritas cogetur pendere poenas:
500
Et quae nunc alias tutatur, et erigit urbes,
Non nisi post longum tempus renovanda iacebit.
Ergo viri fortes, vobis asciscite, quantas
Quisque potestis opes, uti cum se torserit annus,
Totus apud nostram coiens exercitus Vlmam
505
Me duce per rigidam securus et integer Alpem
Transeat, et fortem satis impiger occupet urbem.
Neve sub hac specie vos ad maiora vocari,
Aut Appenninum traduci forte putetis,
Sit procul iste metus: Ligurum non longius urbe
510
Cogendum quemquam per regia nomina iuro
Interea solito belli fremebunda tumultu
Vrbs Ligurum, postquam natalia rura tenere
Comperit evicta regales Alpe catervas:
Ticinum geminis incingere pontibus amnem
515
Aggreditur, pavidam solita feritate Papiam,
Ac circumpositos flammis simul atque rapina
Depopulatur agros; mortalia corpora ferro
Confodit, aut duris astringit capta catenis:
Lunellum renovat, Terdonae moenia raptim
520
Erigit, atque novas properat sarcire ruinas
Haud procul a tutis Ticini moenibus alto
Fulgebant castella loco, de nomine certum
(Vigevanum scriptura vocat) nil tradidit usus.
Haec tunc Guilelmus Ferrati marchio montis
525
Moenia servabat, simul et Ticina iuventus,
Praesidio submissa loci; sed fortior hostis
Expugnata diu tandem munimina victor
Occupat, et captis multo vix obside vitam
Indulgens, proprio componit foedera nutu.
530
Quae tunc ob leges, et formam pacis iniquam
Sprevit, et abiecto Ticinum pondere rupit.
Ergo ubi festa suum coeperunt gaudia finem,
Protinus Herbipoli procerum cum parte relicta
Norica castra petens, ibi rex ad tempus agebat.
535
Hic, ut erant iussi, legati regis Achivum
Occurrere viro: mandataque regia regi
Notificant, quorum series (ni fallimur) haec est:
Vxorem clara regum de gente suorum
Spondebant, thalamosque novos et foedera pacis
540
Perpetuae, nexu solido firmare parabant.
Huic quoque praedictae restabat et altera causae:
Nam duce Boricio tumidorum rector Achivum,
Nuper ad Hungariam magnum direxerat agmen:
Cuius ut interiit bello pars magna cruento,
545
Cum duce fusa suo Scythica perimente sagitta,
Viribus ipse suis vindictam sumere cladis
Invalidus, nostrum, quem noverat omnia posse
Orabat regem, saevis indicere bellum
Gentibus, ultoremque suis asciscere factis
550
Tentabat; sed causa virum spes utraque lusit.
Nam meliora sibi thalami iam foedera rector
Iunxerat; at bellum breve tempus, et altera belli
Fortius incumbens privati cura vetabat.
Inde Ratisponam princeps, et publica regni
555
Cura vocat proceres, et rerum fama novarum.
Hic inter regis patruum, regisque nepotem,
Hactenus occultam de pacis foedere formam
Nunc tandem vulgare parant, et ferre sub auras:
Quae qualis fuerit, rerum satis ordo docebit.
560
Nam patruus regis per septem signa ducatum
Rite resignavit; quae tradidit ille nepoti.
E quibus ille duo patruo tradenda resignans,
Austriaca iura viro pariter cessura reliquit.
Marchia tunc tellus erat haec, nunc vero ducatus.
565
Namque volens prisci defendere nomen honoris
Rex patruo, cum tres comitatus ille teneret:
His quasi compactis, et in uno corpore iunctis,
Consilio procerum celebrem dedit esse ducatum.
Neve secuturi factum subvertere reges
570
Aut revocare queant, regali tuta sigillo
Argumenta duci, monimentaque certa reliquit.
Vtque bono pacis cunctas florente per urbes
Haec quoque regali frueretur munere tellus.
Vltima iuratam suscepit Norica pacem.
575
Sic velut antiqui revocato tempore secli
Aurea pacifico sub rege revixerat aetas.
Sed quantum placidae, firmata pace, quietis
Praestiterat nostro regis praesentia regno,
Italicis tantum populis iniecerat absens
580
Cladis: et astrictos laxaverat ante furores.
Sic dum dimidium tenebris absentia solis
Infuscat mundum, reliquo praesentia lucem
Fundit, et alterno partitur lumine coelum.