Guntherus Parisiensis hystoria Constantinopolitana 7

Testo base di riferimento: P. Orth, 1994

Altre sezioni


Nomine dignus erat, quem gracia tanta replerat,

      Quod sibi sors dederat, nomine dignus erat.

Nescius ipse mali gaudebat nomine tali,

      Munere vitali nescius ipse mali,

5

Papa paterque patrum, virtutis dulce theatrum,

      Dilector fratrum, papa paterque patrum.

Vir sine fraude merus, gaudebat quo patre clerus,

      Pastor erat verus, vir sine fraude merus.

Promptus ad omne bonum sese dabat ad bona pronum,

10

      Dapsilis ad donum, promptus ad omne bonum.

Presul amabilis ac venerabilis et generosus,

Papa parens, homo labe carens mala queque perosus,

Vir sine crimine, clarus origine, mente serenus,

Vir fidei, vir amore Dei, vir spe quoque plenus

15

Etherei ducis, eximie crucis eius amator,

Qua poterat, studiosus erat crucis auxiliator.

Hic venialius ipse pater pius esse putabat,

Quod studio pia castra pio fecisse notabat.

Cessit et annuit id quod oportuit, ipsaque facto

20

Iure viam dedit ad veniam pia causa coacto.