Guntherus Parisiensis hystoria Constantinopolitana 11

Testo base di riferimento: P. Orth, 1994

Altre sezioni


Sunt etenim cause divino pectore clause

Semper ab eterno stabiles in corde paterno,

Quas ita tranquilla serie noys ordinat illa,

Vt nichil eveniat, nichil hic sub tempore fiat,

5

Quod non ex illo cunctis presente sigillo

Accipiat formam certoque sub ordine normam,

Quid vel ubi, quando vel qualiter esse morando

Debeat aut fieri, quo tandem fine teneri.

Sic in natura vitali perpete pura

10

Mentis divine sine principio, sine fine

Omnes quos dixi sub certo pondere fixi

Consistunt motus, omnis tenor ordoque totus

Mobilium rerum vel temporis atque dierum.

De qua res cuncte diverso tempore functe

15

Lege fluunt certa, sed nulli prorsus aperta

Preterquam soli. Cuius perquirere noli,

Si sapis, archanum, quia nec licet idque prophanum

Esse probant docti. Sicut lux pervia nocti

Esse nequit vere, sic nec secreta patere

20

Quamlibet intenti possunt celestia menti.