Quid facis, o segnis, rex indignissime regnis,
Quid facis, o legum subversor, pessime regum,
Oppressor iuris, presentibus atque futuris
Invisum nomen, sceleratum nominis omen!
5
Nomen Alexis habes, hominum fedissima labes,
Quod "sine sermone" nostra sonat edicione,
Quo designatur, ne quisquam iure loquatur
Vlterius de te, vir fraude dolisque replete,
Ne quis de tali, tam fedo, tam furiali
10
Sermonem faciat nec post hoc mencio fiat
Vlla tui prorsus, qui tantum crimen adorsus
Fratrem cecasti, fratris tibi regna dicasti.
Ergone, sic ergo verso fugis, improbe, tergo?
Primi conflictus sola formidine victus,
15
Primo conflictu vix ullo territus ictu
Vinceris et fede spreta fugis, improbe, sede,
Quam tibi tam vasti sceleris mercede parasti.