Mox ubi conticuit presso vir providus ore,
Vndique turba ruit leto compuncta dolore.
Tollere signa crucis properant divinaque castra,
Castra subire ducis, qui nos cruce ducit ad astra.
5
Pectora felici decorantur tergaque signo,
Sorte quidem duplici, sed utralibet ordine digno.
Non sine misterio fuit hoc quandoque repertum,
Certa fuit racio, quod iam faciemus apertum:
Qui gerit ante crucem, reditum se nolle fatetur,
10
Qui retro, se reducem fieri sperare videtur.
Hec vetus est racio paucis hoc tempore nota
Temporis et spacio multis a corde remota.
Hac racione quidem titulo crucis ista notante
Moris erat pridem signari retro vel ante.
15
Tunc Christi famulo datur hoc venerabile munus,
Vt presit populo dux et comes et pater unus.
Hanc in mandatis a summo presule curam
Difficilemque satis susceperat et sibi duram,
Sed delegato pocius tamen ille labore
20
Quam sibi delato tacitus gaudebat honore.