Guntherus Parisiensis hystoria Constantinopolitana 21

Testo base di riferimento: P. Orth, 1994

Altre sezioni


Aspice constantem solidumque per omnia, lector,

      Pensantemque suo pondere queque virum!

Ecce parata brevis spernit compendia cursus,

      Ni sibi commissas expleat ante vices.

5

Flectere vela retro sociosque revisere mavult,

      Dum cupit illesam semper habere fidem.

Nec timet equoreos iterum replicare labores,

      Quos bene mens sibimet conscia tota ferat.

Id solum metuit, ne quo sacra munera casu

10

      Perdere contingat, que dedit ipse Deus.

Et tamen in sancto spes est non parva timore

      Arte rapi nulla munera posse Dei:

Si Deus auferri vellet data, quid, rogo, cause,

      Cur prius ille daret, quid racionis erat?

15

Inter tam multos fortes hic sacra trophea

      Cur daret imbelli mox rapienda viro?

Spes bona, certa fides animum confortat et ipsa

      Pondere tuta suo creditur esse ratis.

Quis putet aut timeat tam sacris rebus onustam

20

      Casibus equoreis posse perire ratem?