Est proprie meta trans Graece, formatio plasma,
Indeque transformatio dicatur metaplasmus.
Cumque quid adicitur uel detrahitur ratione
Vel transmutatur, ut littera syllaba tempus,
5
Tunc habet haec fieri uere proprieque figura,
Quae sub se multas dicatur habere figuras.
Prothesis apponit caput auferesisque recidit.
Syncopa de medio tollit quod epenthesis addit.
Aufert apocope finem, quem dat paragoge.
10
Systole productam breuiat, diastole longat:
Quod natura iubet produci systole curtat,
Extasis econtra producit corripienda.
Elipsis necat m, perimit synalimpha uocalem.
Dicitur unius uerbi defectus eclipsis.
15
Ast aposiopasis oratio deficiens est.
Estque superuacui pleonasmos adoptio uerbi.
Pro firi fieri dicas, diaeresis exstat,
Dicas tibicen contra, synaeresis exstat.
"Hac Arethusa tenus" dicas temesim faciendo.
20
Dictio sola duas complectens synthesis exstat.
Syllaba dictio siue oratio congeminentur:
Tune duos, meme, leleges: epidiasis haec est.
Si dicas Teucre pro Teucer, metathesis fit.
Antithesis fit, si sedet ordine syllaba uerso.
25
"Transtra per et remos" dicas, anastropha fiet.
Nutriit ac peperit, sic hysteron proteron hic fit.
Protheseos quoque paralange fiet, ut illud
Quod sequitur dicas: Symeon accepit in ulnas.
Epibasim facient uariae uoces iteratae,
30
Si sensum uoces hae complectuntur eundem.
Metabolen faciet res sub uariis repetita:
Quem si fata uirum seruant, si uescitur aura
Aetheria nec adhuc crudelibus occubat umbris.
Epimone sententia fit crebro repetita,
35
Interscalares uersus istud manifestant:
Cede dies caelo, quia nescit cedere uirgo.
Impia quid dubitas Deianira mori?
Vnius epizeusis est geminatio uerbi.
"Trade rati uentos" dicas, hypallage fiet.
40
"Vrbem quam statuo uestra est" antitosis haec est.
Pro numero numerum ponas, exallage fiet
Dicendo "naues armato milite complent".
Dicitur ornatus uerborum scema, quod aufert
Taedia sub uariis formans decus eloquiumque,
45
Quod sub se uarias fertur retinere figuras.
Dicas quod sequitur, facies asyntheton: Ite
Ferte citi flammas, date tela, impellite remos!
Huicque dialyton est eadem similisque figura.
Obuia quis polysyntheton est: Acamasque Thoasque
50
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon.
Zeumaque sit tibi cum polysyntheton una figura.
Exstat anadiplosis cum finit ut incipit ille.
Incipit et finit uerbo anapolensis eodem:
Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa.
55
Si rationem interponas, parenthesis exstat.
Hendiadys fiet resoluto in mobile fixo:
Vteris hendiade, si dixeris "arma uirumque".
Si dicas minus et plus signes, liptote fiet.
Exclamando deum quandoque prophonesis exstat:
60
O deus, in quantis animus uersatur amantis!
Redde rei causam, sic etymologia fiet,
Vt si dicas "diligo te, quia diligor a te".
Crimina uel laudes oratio colligat una
Multa simul, sic fit et habet fieri synacrismos.
65
Quae supra dicta sunt epidiocesis ipsa
Corrigit in melius ex affectu recitantis,
Rhetoricusque color correctio scilicet exstat.
Vteris antitheto dicens contraria dicto,
Synque dyasmos erit eadem similisque figura.
70
Inuidiae causa sarcasmos crimina dicit:
Eicit hic in Beelzebub daemonia uere.
Temporis esse solet descriptio chronographia,
Topographia loci, sed mundi cosmographia.
Est catatyposis, quando sub nomine patris
75
Vel matris sine alterius persona notatur,
Vt caluus crispus uentrosus Sophronicusque
Ferraneus: Socratem scribunt haec nomina solum.
Characterismos eadem sit et una figura.
Responde tacitis, anthypopharam facies sic.
80
Diligo me, tu te: solet haec idiopasis esse,
Allopasis: tu me, me uel te diligit ille.
Epilogus tibi sit illud quod et epitrochasmos,
Cum multiloquio praedicta subabbreuiantur.
Brachylogia refert quam plurima sub breuitate.
85
Sitque tibi proprie subscripta gradatio climax.
Cum quis multotiens interrogat est teretema,
Quod bene rhetoricum datur aspiciendo colorem.
Periphrasim praemissorum dic expositiuam,
Eflexegesis est eadem similisque figura.
90
Dirige sermonem cuiuis quemuisque secunda,
Tropologia potest illud uel apostropha dici.
Polytoton faciet uerbum casu uariatum:
Ex nihilo nihil, in nihilum nil posse reuerti.
Ast proprie tropus modus esto siue figura,
95
Cum translatatur oratio dictio siue
Improprie causa metri uel commoditatis
Siue necessarii quae multas continet in se
Sicut et in reliquis praediximus esse figuras.
Synedoche partem ponit pro parteque totum.
100
Semper materiam transcendit hyperbaton ipsam.
Excedendo fidem dictis hyperbole fiet.
Finge nouas uoces, onomatopoeia fiet.
Antonomasia solet excellentia dici.
Pone tenens pro contento, fit metonymia.
105
"Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli"
Si bene quis recitet, tunc prosopopoeia fiet.
Ast introducit aliquos ethopoeia loquentes,
Vt cum fortuna loquitur Boetius ipsa.
Antitheson fiet semper fierique probatur,
110
Si pro non grato gratissimus accipiatur.
Antifrasim facies cum lucum a luceo dices.
Dicitur ironia quaeuis concessio ficta.
Emphatice loqueris, expressis utere uerbis.
Non animatis attribuendo quod est animati
115
Phantasiam facies: siluae mirantur et undae.
Ac eadem penitus huic somatopoeia fertur.
Si proprie proprium dicas, epitheton hoc est.
Dissimiles personas euocitatio iungit.
Prima secundam concipiat, conceptio fiet.
120
Allegoria fit, hydropicus si signet auarum.
Si quid dicatur non ergo sui sed alius,
Hoc paradigma potest uereque parabola dici.
Rebus ab externis sumpta est metaphora semper:
Tu uenias citius, portus et aura mihi.