Eberhardus Bethuniensis Graecismus 3

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Sed quia praedictas comitantur saepe figuras

Scemata uerborum, de scematibus uideamus.

Principiis repetas uocem, repetitio fiet:

Tu mihi lex, mihi rex, mihi lux, mihi dux, mihi iudex,

5

Te colo, te cupio, te diligo, te peto, Christe.

Si circa finem, conuersio fiet ibidem:

Tu solus deus es, bonus es, pius es, sapiens es,

Qui terram portas, mare portas, sidera portas.

Si facis utrumque, fiet complexio uere:

10

Qui sunt qui pugnant audaciter? Andegauenses.

Qui sunt qui parcunt superatis? Andegauenses:

Egregios igitur liuor negat Andegauenses.

Misce per casus uocem, traductio fiet:

Si nihil in uita iocundius est tibi uita,

15

Indecorem uitam perages uirtute relicta.

Si dicas contraria, tunc contentio fiet:

In luctu rides, inter conuiuia luges,

Mane petis lectum, dimittis uespere tectum.

Saepius exclames, sic exclamatio fiet:

20

O quibus, o quantis, o qualibus es uiduata!

Si quaeras aliquid statimque tibi rationem

Subiungas super hoc, ratiocinatio fiet:

Diues auarus eget. quare? quia suppetit usus.

Tangere parta timet. cur? ne minuatur aceruus.

25

Assignes de quo quid sit, quid oporteat aut quid

Debeat inde sequi, sententia dicitur illud:

Cui satis est quod habet, satis illum constat habere,

Cui nihil est quod habet, satis illum constat egere:

Ergo facit uirtus, non copia sufficientem,

30

Et non paupertas, sed mentis hiatus egentem.

Hoc contra tibi ait, quod per contraria firmas:

An metues aegrum, quem sanum despiciebas?

An soli cedes, quem eum socio superabas?

Articulus fiet, si sit distinctio uocum:

35

Solus inermis inops inglorius inde redisti,

Ferro peste fame consumptus es et periisti.

Consimili cadere faciet concordia uocum:

Fac tibi fortunam, festina frangere lunam,

Et contra fatum faciet te cura beatum.

40

Agnominatio fit sensus uarius similis uox:

Curia curarum genetrix nutrixque malorum.

Iniustis iustos, inhonestis aequat honestos.

Quaere rei causam causamque rei meditare,

Subice post quod non ita sit, subiectio fiet:

45

Quae tibi causa fugae? numquid tibi flagra dabantur?

An labor? at ludo somnoque uacare solebas.

Numquid forte fames? tu fercula semper habebas:

Ergo flagitii te conscia mens agitabat.

De uoce in uocem descende, gradatio fiet:

50

Hic quamcunque uidet cupit et quamcunque cupiuit

Allicit, allectam uitiat, prodit uitiatam.

Definitio sit proprie monstrare quid est res:

Prodigus ut largo sic distat parcus auaro,

Prodigus est animi uitio retinenda profundens

55

Largus qui sumptum facit ex ratione libenter,

Parcus qui retinet quidquid non postulat usus,

Qui retinet cupide quod res deposcit auarus.

Continues dicta dicendis, transitio fit:

Audistis, qualem se praestitit ille parenti,

60

Nunc, qualis fuit ipse parens, audite uicissim,

Vt dignus nec prole queat nec patre uideri.

Corrige quod dictum prius est, correctio fiet:

Ex quo dicor amans, immo ueracius amens.

Sum nimis oblitus decoris, quin immo decoris.

65

Occupat hic cum quid transire parat neque transit:

Praetereo caedes periuria furta rapinas,

Taedia forte darem, si uobis ista referrem.

Disiunctum est, si quaeque suum fert clausula uerbum:

Romanus populus Gallos sub Caesare uicit,

70

Sub duce Pompeio Mithridatica regna subegit,

Hannibalis uires Scipionis nomine fregit.

Praecedens simul atque sequens oratio solo

Claudatur uerbo, coniunctum sic habet esse:

Aut aetas formae decus atterit aut ualitudo.

75

Non interponens uerbum, ponens prius aut post

Adiunctum facies uersusque sequens manifestat:

Morbo uel senio formae decus euacuatur.

Conduplicatio fit oratio conduplicata:

Tune patrem gladio, crudelis nate, necasti?

80

Tune patrem? numquid mors patris mors tua? numquid?

Commutatio fit uerbis sententia uersa:

Nulla tacenda loqui uel nulla loquenda tacere.

      Quis sapiens iubeat quisue iubens sapiat?

Quaere nec elige quid potius, dubitatio fiet:

85

Tu quis es ignoro, quo te quoque nomine dicam

Haesito: si dicam "spurcissime", non erit aequum,

Si "scelus" appellem, nimis est, deformior an sis

Nequior ignoro, non hoc mihi, non placet illud.

Concipe, conceptum cela, praecisio fiet:

90

Te non est aequum certamen ponere mecum.

Numquid ego recolo quod tu? sed dicere nolo.