Guntherus Parisiensis hystoria Constantinopolitana 24

Testo base di riferimento: P. Orth, 1994

Altre sezioni


Hec ego que scripsi, que nos quoque novimus ipsi,

Que pro compertis accepimus et bene certis,

Non quasi fortuitu solito sunt edita ritu

Sicut res vane, quas tempus fundit inane,

5

Nec casu, verum summo patre principe rerum

Facta iubente noto. Quis enim tam pectore toto

Invidia plenus, quis tam racionis egenus,

Vt casu fieri queat hoc potuisse fateri

Fortuitumque putet rerumque vocabula mutet

10

Sorti mundane tribuens celestia plane?

Quisquis in hoc mentis declinas, non bene sentis

Nec tibi concordo: Que lex mundana, quis ordo

Hoc habet, eveniant ut talia tantave fiant?

Qualibus et quantis - animus stupet ista notantis -

15

Turmas hostiles armataque milia miles

Rarus et ignotus, patria tellure remotus

Menibus obsedit propriis, quis talia credit?

Et tantum numerum, liceat modo dicere verum,

Civilis turbe tuta conclusit in urbe,

20

Qui satis expresse posset sibi centuplus esse,

Vicit et eiecit victos, sua menia fecit

Et spoliis hostis gaudens opibusque repostis,

Quas Deus ipse dedit, nunc victor in urbe resedit.

In qua captura non segniter aut sine cura

25

Divite thesauro locuples, non ere vel auro,

Sed rebus sacris vir religiosus et acris

Ingenii memorem meruit Martinus honorem,

Qui res divinas, celebres pietate rapinas

Divini nutus per tot mala munere tutus

30

Ad nos devexit, quoniam Deus hunc bene rexit.

Multa quidem passus, sed quamvis corpore lassus

Mente vigens alacri, robusta semper et acri

Rem bene complevit nec vir probus ante quievit,

Sacra loco Christi quam munera contulit isti.