Eberhardus Bethuniensis Graecismus 8

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Atticus Aeolicus Doricus Ionicusque Boetus

Graecorum uere tibi sint idiomata quinque.

In Graecis alpha prior est haec littera Graeca,

      Hinc alphabetum dic fore compositum.

5

Est ares uirtus, hinc dicitur Areopagus,

      Dicitur abba pater, Absalon inde uenit.

Anthropoformitae dicantur ab anthropos esse,

      Est archos princeps, quod chiliarcha probat.

Est artos panis, artocopus est tibi testis,

10

      Est arctos ursa, quod probat Arctophylax.

A sine significat et acephalus hoc tibi monstrat.

Re uel retro notat apos, quod apocopa signat.

Quattuor ana notat: re sursum aequaleque rectum,

Sicut anadiplosis anatheosis anathema

15

      Et iuxta physicos ana duos scrupulos.

Mons acros atque leue, ceu Trinacris aut acrozymus,

      Est hagios sanctus, scit bene theologus.

Hoc probat alleoteta quod alleos est alienum,

      Quod sit atis morbus monstrat atina palus.

20

Est alcos fortis, Alcides sit tibi testis,

      Ac immortalis dicitur athanatos.

Sicut adulescens famulantem signat adulos,

      Sicut Alexander andro uirile notat.

Est amphi circum dubiumque, quod amphitheatrum

25

      Arguit, ast illud amphibolia probat.

Anque notat circum, probat hoc ancile rotundum,

      Armenis interpres, hinc periarmenias.

Vt mediastinus probat, astin denotat urbem,

      Andaque stercus, ab hinc dicitur Andegauis.

30

Ascli dic utrem, asclites dicitur inde,

      Est acmon incus, inde Pyracmon erit.

Littera beta sequens, est caulis beta secundus,

      Est mensura brios, sobrius inde uenit.

Est quoque faux branchos, a quo dicas fore branchum,

35

      Quodque brachos breue sit hoc probat amphibrachus.

Dicque uorare boron, hinc Cerberus est barathrumque,

      Est uulgare brisen, inde Brisaeus erit.

Quod consumere sit bromin hoc Bromius manifestat,

      Est bares fortis baroque monstrat idem.

40

Bucolon est cultura boum, bucolica signant,

      Mittere sit baleron hocque balista probat.

Quod sententia sit bole comprobat amphibolia,

      Quodque fides broge sit comprobat Allobroga.

Materiamque baton dicas, fit hyperbaton inde,

45

      Basileos rex est, fit basiliscus ab hoc.

Quod bar filius est probat illud Bartolomeus,

      Bus quoque bos tibi sit, inde buthalmon erit.

Constat apud Graecos quod tertia littera cima est,

      Est quoque dulce cimen, inde cimeterium.

50

Quod sit doxa cleos hoc Herculis inclita monstrant,

      Atque cinon cinifes comprobat esse canem.

Dic chiron esse manum, probat anchora uel chirotheca,

      Cleros dic sortem, clericus inde uenit.

Condolos est nodus, hinc condolomatica pasis,

55

      Quod chile mille sonat hoc chiliarcha probat.

Per calo signo bonum quia nascitur hinc calodaemon,

      Atque calo uoco sit, inde calendarius,

Estque calos lignum, dicitur hinc calathus.

Ac faecem chalcon aurichalcum probat esse,

60

      Quodque malum caco sit hoc cachesia probat.

Est uniuersale cata fitque catholicus inde,

      Et cata sit fluxus, inde catarrus erit.

Cataque sit iuxta, dicas hinc catamathaeoum,

      Cata breuis pariter, catalogus uenit hinc.

65

Coenon commune sit, coenobium probat illud,

      Estque cenon uacuum, inde cenotaphium.

Estque nouum caenon, ex hinc encaenia dicas,

      Est coenos funis, indeque coenobates.

Gratia sit charitos, hoc eucharistia signat,

70

      Dicque creas carnem, quod probat artocreas.

Sicut cardiacus testatur, cardian est cor,

      Est chronos tempus, chronographia probat.

Vtque probat cubicus solidum cubon esse fatetur,

      Est humor chymos indeque cacochymus.

75

Est crasis uinum, mellicratum uenit inde,

      Naturamque crasim eucraton esse probat.

Est aurum chrysos, Chrysostomus approbat illud,

      Iudiciumque crisis, criticus inde uenit.

Est uelare calypson, quod uult apocalypsis,

80

      Regula sit canon canonicusque probat.

Est come uilla, solet hinc comoedia dici,

      Est mundus cosmos, cosmicus inde uenit.

Inclinatio sit clisis, est etheroclisis inde,

      At copos incidit, syncopa monstrat idem.

85

Est dubium creperon, ac inde crepuscula dicas,

      Estque caput cephas, hoc quoque cepa probat.

Choeros est porcus, ne dicas "choere eleison",

      Est kyrios dominus, uult quoque Mercurius.

Est chaere salue, hinc dic "chaere, Caesar anicos!"

90

      Est elephas caeson, Caesaris inde nota.

Quod confusio sit chaos hoc omnis tenet usus,

      Estque ceron cornu, hoc probat Egloceron.

Tu citharam dic esse chelym, Statius probat illud,

      Brachia dic chele, inde perichelides.

95

Est camerim curuum, cameram dic inde uenire.

Quarto delta loco, quia littera quarta, locatur,

      Quod dromos est cursus firmat hipodromium.

Est drepan incuruum, Drepanum quoque nascitur inde,

      Estque domos planum, dicitur inde domus.

100

Estque datum dosis, antidotum dic inde uenire,

      Est dryas arbor, ab hinc dicis Amadryades.

Scribe per y Graecum dyas et duo significabit,

      Scribe per i nostrum, de tibi significat.

Dic decas esse decem designans inde decanum,

105

      Dic dodrans, poteris significare nouem.

Dulos seruire est et dulia dicitur inde,

      Delon obscurum, Delius inde uenit.

Digmaque sit sententia, dicitur hinc paradigma,

      Estque sciens daemon, hinc cacodaemon habes.

110

Est clarere dian et dicitur inde Diana,

      Est delphos frater, dicis adelphus ab hoc.

Est dorcos uisus, nomen comicum uenit inde.

Estque didascalos id Graece quod doctor apud nos,

      Inde didascalicus sermo uenire potest.

115

Est dictyn rete Dictynnaque dicitur inde,

      Dic diplon esse plicam, sicut anadiplosis.

Etaque uocalem dic inter quinque secundam,

      Sanguis emat, inde dicis emorroides.

Euque bonum signat et ab hoc euangelium dic,

120

      Peruersum sit euan, hinc fit euangelium.

En notat id quod et in et ab hoc encaenia dicas,

      En contra tibi sit, hinc et elenchus erit.

Signat epi supra, dicas hinc epimerides,

Signat epen medium, quod monstrat epenthesis ipsa,

125

      Erque notat litem, signat Erinys idem.

Eon perpetuum est et ab illo dicitur aeuum.

Helios est Titan, hoc Heliades tibi monstrant,

      Est herne durum, Hernica saxa probant.

Est eleis miserans, elegia comprobat illud,

130

      Hex quoque si dicas, sex tibi significat.

Ast diuisio sit heresis, fit hereticus inde,

      Est hecatos centum, dicitur hinc Hecate.

Hepta notat septem, sit ab hoc hebdomada uere.

Est etheron uarium, pantheraque comprobat illud,

135

      Est epos octauum, monstrat epodon idem.

Denotat erge labor et ab hoc ergastula dicas,

      Est egle caper, hinc egloga nomen habet.

Est hemi uerbum, de quo formare potes sum,

      Dimidium sit hemis, inde uocatur hiems.

140

Hermes facundus, dic hermeneticus inde,

      Eos aurora, dicis: eous ab hoc.

Naturam dic etymos, etymologia monstrat,

      Morem signat ethos, ethica monstrat idem.

Littera sexta solet apud Aeoles esse digamma,

145

      Namque in se gamma continet ipsa duplex.

Ac Graece fronesis prudentia dicitur esse,

      Est quoque spuma frodos, inde Frodissa Venus.

Vtque probat fagus, sit apud nos edere fagin,

      Farmacon unguentum farmacopola probat.

150

Est quoque mors feron, feralis dicitur inde,

      Est flegmos sanguis, indeque flebotomus.

Signat abundanter fatim, uenit inde fatiscor,

      Est faxin facere faxoque signat idem.

Sicut fermentum probat, est corruptio fermen,

155

      Est Flegethon ardens, huic quoque fos caput est.

Sicut apud Graecos et apud nos gamma digamma

      A tergo sequitur, quintaque muta tamen.

Gammaque significat mulierem, Pergama monstrant,

      Ge terram signat, geometria probat.

160

Estque geron sacrum, gerologodion uenit inde,

      Ductio sit gogos, hinc isagoga uenit.

Sit genesis suboles, hoc genealogia monstrat,

      Estque geneth mulier, inde genetheum.

Sitque gradon fortis seu bellicus, inde Gradiuus,

165

      Glossaque sit lingua, quod cynoglossa probat.

Est dulcedo glycos, sit Glycerium tibi testis,

      Est scriptura graphos, orthographia fit hinc.

Grammaque littera sit, dicas tetragrammaton inde,

      Apparens geta sit, quod probat artigeta.

170

Estque liquor garos, exit et obsomagarus inde,

      Est pictura glyphos, hinc anaglyphus erit.

Estque decem gintos, dicas hinc esse uiginti,

      Vt pentecoste coste ualebit idem.

Tertia uocalis sit iota, fit hinc iotacismus,

175

      Hyleque primaeua sit tibi materia.

Sicut parisius sonat, introductio Graece

      Est isis, ast alibi sit tibi numen Isis.

Significat sub hypos, hypothetica nascitur inde,

      Hippos signat equum, quod probat hippotamus.

180

Est et idos forma, de quo reperitur idea,

      Signat et hydor aquam, dicitur hinc hydromel.

Ast diuisio sit idios, fit ab hoc idiota,

      Icos imago sit, quod probat iconia.

Laudem designat hymnos, hinc dicitur hymnus,

185

      Vltimus est hyster, hysteron hinc proteron.

Ischyros dominus et kyrios est caput eius,

      Nubere signat hymen, hinc Hymenaeus erit.

Labdaque iuxta nos est littera prima liquescens,

      Dic lycon esse lupum, inde Lycaon erit.

190

Quod laos est populus monstrat uere Nicolaus,

      Dicque laos lapidem, latomus inde uenit.

Est lectos requies, Allecto dicitur inde,

      Atque lithos lapis est, inde lithotrypon est.

Ast obliuio sit lethe, dic inde lethargum,

195

      Leueque sit lienos, inde lienteria.

Est album leucos et Leucothee probat illud,

      Est seruire latron, hoc idolatra probat.

Est quoque sermo logos, logicam dic inde uenire,

      Est ratio lexis, barbarolexis ab hoc.

200

At lixos aqua sit, lixiuum dicitur inde,

      Estque labon iactans, philobolia probat.

Hinc inter liquidas my dicitur esse secunda,

      Est mene defectus, Eumenis inde uenit.

Quod monos est unum testatur monomachia,

205

      Sitque meros purum, dicitur inde merum.

Metros mensura dicatur et inde metreta,

      Estque furor mane, mania dicta sit hinc.

Estque melos dulcis ac inde melodia dicis,

      Est macros longum, macrologia probat.

210

Megaque sit longum, dicas hinc esse Megeram,

      Quodque micros breue sit comprobat otomicron.

Estque machos pugna, testatur Psychomachia.

Esse bonum manon dic, immanis probat illud,

      Diuinatio sit manto, quod usus habet.

215

Metoros eleuat, hinc assumpsit metora nomen,

      Archimandrita sit tibi pastor ouis.

Metaque trans est, inde metathesis esse probatur,

      Immutat morphos, hinc metamorphoseos.

Quod moys unda sit hoc Moyses et musica monstrant,

220

      Vt pentimemeris dimidiat memeris.

Est melan nigrum, dicas melanopiper inde,

      Est mammon census, mammona dicis ab hoc.

Tertia littera sit ny quae liquidas comitatur,

      Dic neos esse nouum Neapolisque probat.

225

Mens noys est, inde dicas prognostica dici,

      Est aqua nais, ab hoc Naiades esse reor.

Ac uigilatio sit nyctin, hinc nyctico dicas.

Quod noma sit nomen probat hoc onomatopoeia.

Mors nigros est, nigromantiam dic inde uenire,

230

      Estque nicos uictus, anicos inde uenit.

Dic flores nape Napaeaque dicitur inde.

Quartaque uocalis oto sit, fit ab hoc otomega,

      Est homos humus, hinc uenit homotenus.

Est quoque sucus opos et ab hoc opobalsama dicas,

235

      Est opos uisus, inde pyropus erit.

Est orthos rectus, orthographia fit hinc.

Est odos cantus, comoedia dicitur inde,

      On quoque sit totum, nascitur omnis ab hoc.

Oma tibi sit odor, omentum dicitur inde,

240

      Ac totum sit olon, dicitur hinc obolus.

Orge cultura est, dic inde georgica nasci,

      Hostin aequale est, hostis et inde uenit.

Orcheque suscipere tibi sit, quod comprobat Orchus,

      Obsomo sit panis, si bene dicta notes.

245

Oxyreuma probat quod acutum dicitur oxy,

      Auris otis tibi sit, inde diota uenit.

Est plurale polys et ab hoc polysyllaba dicas,

      Est polis urbs, uere dicitur hinc populus.

Pos quoque pes tibi sit, compos tibi comprobat illud,

250

      Atque pedos puer est, hinc pedagogus erit.

Dic patos esse uiam, dicas hinc compita nasci,

      Pan totum tibi sit, Pamphilus inde uenit.

Estque pagos uilla, dicas hinc esse paganum,

      Est quoque transire pascha, quod usus habet.

255

Possedenos portus sit, possedenopagus inde,

      Estque protos primus, hinc protoplastus erit.

Est humor pisis, hydropisim dic inde uenire,

      Psallin cantare est, psalmus et inde uenit.

Dic pratos esse manum, quia practica nascitur inde,

260

      Dic pseustin falsum Theodolusque probat.

Pyr quoque significat ignem, dic inde Pyracmon,

      Passio sitque pasis, ut probat allopasis.

Est ptotos casus, monoptota dicitur inde,

      Estque para iuxta, quod paradigma probat.

265

Est penta quinque, pentaptota dicitur inde,

      Estque peri circum, quod perizoma probat.

Quodque philos sit amor testatur philosophia,

      Atque phonos sonus est, ut probat antiphona.

Apparere phane est, Epiphania dicitur inde,

270

      Diuidit inde phares, dicitur hinc Pharaon.

Est natura physis, physicam dic inde uenire,

      Phos ignis, Phoebus comprobat illud idem.

Phylasse seruare, hinc gazophylacia dicas,

      Est quoque ferre phoros, amphora testis erit.

275

Est iterare palin et ab hoc palinodia dicas.

Sit tibi muta quope, cum quis octaua locatur,

      Vtque probat physicus, sit rubeum quianos.

Dicitur hasta quiris, dicuntur et inde Quirites,

      Indeque Romanus ipse Quirinus erit.

280

Dic rodon esse rosam, dic inde rodoleon esse,

      Vt rimachia probat, rimos erit numerus.

Est rinos naris, oritur rinosceros inde,

      Est rabbi doctor, sicut Hebraeus habet.

Excelsum rama est, probat hoc theologus ipse,

285

      Eloquitur resis, indeque rhetorica.

Estque sonus regmon, sicut testatur oregmon,

      Foetidus est rancos, indeque rancidulum.

Semiuocalis tibi sit paenultima sima,

      Estque caro sarcos, indeque sarcofagus.

290

Sitque stolos tibi missio, sicut epistola signat,

      Est sitos panis, hinc parasitus erit.

Est siren tractus, Sirenes hoc tibi monstrant,

      Dic animam psychen, Psychomachia probat.

Sabbata sunt requies, probat hoc Iudaeus Apella,

295

      Est sapiens sophos, philosophia fit hinc.

Syn con significat, hinc syllaba dicitur esse,

      So quoque: signat idem, sospes et inde uenit.

So sine dicatur, socors quoque nascitur inde,

      Porticus est stoa, Stoicus inde uenit.

300

Estque senos sensus et dicitur inde senatus

      Vmbraque sit scenon, scenicus inde uenit.

At conuersio sit strophos et fit anastrophus inde,

      Est strophin ambire, dicitur hinc strophium.

Estque pauire strotos oriturque lithostrotos inde

305

      Est sanguen rubeum, sit tibi sanguis ab hoc.

Hoc nomen scutum scuton arguit esse rotundum,

      Sollemnis probat id quod cenon esse solon.

Vltima muta tibi sit theta et summa locatur,

      Est oculus thalmon, inde buthalmon erit.

310

Estque uolubile trochos, dicas inde trochaeum,

      Dic lapidem esse taphos, hinc fit epitaphium.

Atque positio sit thesis, ex hinc prothesis exit,

      Estque tragos hircus, dicitur hinc tragicus.

Quattuor est tetras tetrarchaque comprobat illud,

315

      Tresque trias dicas, inde triumphus erit.

Vt timiama probat, time dicatur pretiosum,

Vnde timen animam dicunt librumque Timeum.

Ast diuisio sit tomos, exit et inde Tomita,

      Tuchis fortuna est tuchiadesque probat.

320

Est tolomon regnum, quia dicitur hinc Tolomeus.

      Est telon longum telaque dicis ab hoc.

Estque theos deus, hinc theologia dicitur esse,

      Estque uidere theos, hinc theoreuma uenit.

Est quoque mors thanatos, sicut testantur Athenae,

325

      Dic topos esse locum, topographia probat.

Frangere sit trypon, hinc dicas lithotrypon esse,

      Est statio terion, inde cimeterium.

Est florere thymos, thyma dicas inde uenire.

Sicut Chaldaei dicunt, designat ur ignem,

330

      Vriel inde suum fertur habere caput.

Vsios Graece tibi sit substantia uere,

Vsiosis formam sine re designat, et inde

Rem quasi compositam signare potes per usiam.

Dic xenon esse peregrinum, ceu monstrat Vlixes.

335

Dic xeron siccum, probat illud xerofagia,

      Inde Xerolophon Priscucianus ait.

Fermentum zymen dicas, dic azymus inde.

Dic zoen animam, dic inde zoecaisychen,

      Et simili sensu dic fore zodiacum.