Eberhardus Bethuniensis Graecismus 9

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Est pater hic cura, pater est alius genitura,

Hic pater aetate, pater ille uocatur honore,

Ac summam regem facit ipsa creatio patrem.

Sanguis alit corpus, cruor est de corpore fusus,

5

Extractus uenis cruor est, in corpore sanguis.

Pupillus matre caret, orphanus est sine patre,

Orphanus at proprie magis est priuatus utroque.

Rure fugo lepores urbis fugiendo lepores,

In siluis lepores, in uerbis quaere lepores,

10

Nam lepus est animal, lepor est facundia fandi.

Patruus ex patre pendet, auunculus ex genetrice,

A patre sit patruus, ab auo sit auunculus apte.

Hydrus et anguis aquae, coluber nemoris, draco templi,

At serpens campi sit, quod testatur origo:

15

Dicitur a serpo serpens, ast anguis ab ango,

Hydrus eo quod aquas habitat, coluber colit umbras,

Ast a tracone tu dicas esse draconem.

Praesentat dapifer epulas, cocus excoquit illas,

Estque senescallus, cuius fit sub duce iussus.

20

Primipilus notat in bellis uexilla ferentem,

Anteque signarius idem solet esse uocatus,

At lictor signans uindictam praeuehit ensem.

Est turbus ludus, pueris quia nil nocet actus,

Impetus est uenti turbo, si turbinis addas,

25

Sed si Turbonis, proprium est ratione fruentis.

Est nati stirps mascla nepos et luxuriosus,

Hic est a nepa, de natus post uenit ille.

Curriculus paruus currus, paruus quoque cursus,

      Dicitur a cursu saepeque cursiculus.

30

Est dolus aequiuocum: dolus est prudentia seu fraus,

      Et dolus a doleo fit bene siue dolo.

Est hypergeus sol cum tenet aera summus,

      Si terrae subsit, tunc hypogeus erit.

Naturae nomen est spiritus, officiantis

35

Angelus ordinis est, archangelus est dominantis,

      Angelus at saepe spiritus efficitur.

Fons obit est obitus pro morte bonique malique,

Sed pro morte boni sit ab obuio de ratione,

Nam tunc spiritui canit obuia contio caeli,

40

      Ipsum daemon obit cum miser ullus obit.

Dicitur in causis iudex, in lite sequester,

Qui litem auscultat medius, qui pignera seruat,

Arbiter electus erit arbitrio litigantum.

Hi sunt cognati, quos fratres progenuere,

45

Hi consobrini sunt, quos genuere sorores.

Ille sororius est, cuicunque soror mea nubit,

Ille gener tibi sit, cui filia nubit, at ille

Cuius habes natam socer est, fraterque mariti

      Laeuir, nam laeuum se notat esse uirum.

50

Est cancer morbus, est signum Cancer in astris,

Praeterea cancer est piscis in aequore natus.

Sic dicunt multi, sed sic poterit uariari:

Cancer de morbo, de signo, pisce marino

Dicitur aequiuoce: genus est hic uoxque secundae

55

Pro morbo, reliquis hoc cancer canceris apta,

      Hoc quoque, ceu legitur, saepius arguitur.

Est bufo uermis nomen buboque uolucris,

      Bufo pedes graditur, bubo per alta uolat.

Buboque quandoque pro morbo dicitur esse.

60

In uirga cancer, ast herpescancreas esto

In costis, manibus est herpesustiomenus,

In facie nolimetangere, bubo sub ano,

Est lupus in coxa, tot morbi nomina manda.

Nuntius est aliquis, quoniam noua nuntiat ipse,

65

Legatus uero quasi missus ad hos uel ad illos.

Empticios et consimiles dicas fore seruos

A seruo, dominus quia uitam seruat eorum.

A famulor famulos dicas, a seruio seruos,

Cum de natura sibi libera conditio sit.

70

Pugnandi luctas exercens est pugil ille,

Dicitur esse pugillator qui nouerit artem

Vel qui membra gerit ad pugnandum satis apta.

Est satan aduersans, belial quod apostata signat,

Est quoque laeuiatan tibi tanquam pace sinister,

75

Dicitur ac daemon, quia plurima nouerit usu,

Inde diabolus est, quia duplex est bolus eius.

Carmelus proprie mons est animalque camelus.

Nardus spicatus de spicis sit tibi natus,

Pisticus at nardus quasi fidus sine fidelis,

80

Nam pistin Graece nostro sermone fides est.

Est merges maniplus sic a manus et plico dictus,

Merges, nam messor ipsum demergit in agro.

Dicatur gelima genibus manibusque ligata.

Ferreus est maniplus quoque nec mutatur origo

85

Sed ratio, quoniam circa laeuam replicatur.

Estque cliens dictus alia ratione maniplus,

      Namque manu bello mittere pila solet.

Praebitor est qui dat praebendam, suscipiens hanc

Praebendarius est, sicut legista docet nos.

90

Est homo praepositor, qui prae me fercula ponit,

      At qui deponit sit tibi depositor.

Depositarius est, prae quo ponuntur edenda.

Assensum dictis, consensum dic fore factis.

Hic siue haec elephas inflexio tertia dicit,

95

Saepe secunda tamen enuntiat hic elephantus.

Vt dicunt quidam semper plurale secundae est.

Anatole dedit a, dysis d, contulit arctos

      A, messembrinos m: collige, fiet Adam.

Annulus est paruus annus, puer unius anni

100

Dicitur anniculus, agnellus sit tener agnus,

Ferreus anulus est paruusque est anulus anus.

Est ponti feruor, est aestus solis, et ardor

      Ignis siue calor, hic tamen est hominis.

Castrorum praetor, praefectus dicitur urbis,

105

Ecclesiarum praepositus sit siue scolarum.

Qui solet accipere sub rege tributa tribunus.

Auctor ab augendo nomen trahit, ast ab agendo

Actor, ab autentim, quod Graecum est, nascitur autor,

Cui iungas hic et haec: meritorum autore relicta.

110

Parricida patrem transfigit siue parentem,

      Est patricida suam qui uiolat patriam.

In dorso gibbus, in pectore gibber habetur,

Primus gibbosus sit gibbrosusque secundus,

      Gibbus terga premit, pectore struma tumet.

115

Durities manuum callus, callis uia trita,

Dic collem montem, caulem dic esse uirentem.

A tego uult dici textus pro tegmine libri,

Pro scripti serie texo sibi uult caput esse.

Denotat officium scriptor, sed scriba magistrum.

120

Furari nocte solitus fur dicitur esse,

Estque caput furnum sibi, quod designat opacum,

Est latro qui latitat siluis alienaque raptat.

Est discus ludus, discus quoque regia mensa,

Discus scutella tibi sit, discus quoque mappa.

125

El deus Hebraeum timor hoc designat apud nos,

      Namque creatorem iure creata timent.

Sit theos a theoron, quod cernere seu speculari est,

      Nam deus ut praesens cuncta futura uidet.

Libertate carens colibertus dicitur esse,

130

De seruo factus liber libertus, at ille

Libertinus erit, quem libertus generabit,

Est liber dictus libertino patre natus:

Liber libertus libertinus colibertus.

Est aries dictus quia sit mactatus ad aras,

135

Vel quia grex fortis aries dicatur ab ares,

Et quia sit mutus poterit bene muto uocari,

Veruex nomen habet quia uermem uertice portat.

Nominis huius equus caput est aequo, ratioque

Dicitur a currus antiquo more trahendi.

140

Quod pede tellurem solet ipse cauare caballus,

      Quadrupes a numero dicitur esse pedum.

Est sonipes quia dat sonitum pes eius harena,

      Inde gradarius est quod pede mollis eat.

Asturco dextrarius est, Astur caput eius,

145

Nam prius Astur equum dextrandi repperit usum.

Asturco quadrupes, asturco dicitur ales.

Succussarius est quia laedit succutiendo,

Emissarius est extra cursum quasi missus,

Currere nam cessat quia prolem gignit equabus.

150

Vir notat aetatem, uir sexum, uir probitatem,

Vir quandoque maris sexus nota, nunc probitatis,

      Nunc est aetatis, nunc nota coniugii:

Annis coniugio sexu probitate uir esto.

Est follus forulus, instrumentum fabricantis

155

      Follis, quo lapsum suscitat ille focum.

Follus quandoque significat fatuum.

Qui uendit merces mercator dicitur ille,

Institor est instat qui pro pretio minuendo,

      Mercator uendit, institor illud emit.

160

Verborum nebulo, meretricum sit tibi leno,

Intentumque gulae parasitum dicimus esse.

Lumbis parcentes nos dicimus esse palumbos,

Quique colunt lumbos hos dicimus esse columbos:

Isti per mensem coeunt primique per annum.

165

Rusticus a rure, quoniam rus est sibi curae,

Villicus a uilla, quia res disponit in illa,

Dicitur agrestis ab agro, sit littera testis.

Sit Cato consultus, consultor filius eius,

Consultor poscit quod consultus bene noscit,

170

Consultor rogitat, consultus consilium dat.

Liber id est Bachus uel uir sine compede natus,

At liber est codex uel raptus ab arbore cortex:

Prima beri faciunt genitiuum brique secunda.

Pars prior est cortex, liber altera, tertia suber.

175

Aequiuoce uinumque latex et limpha uocatur:

Est idcirco latex uinum quoniam latet uua,

Limpha latex ideo quoniam terrae latet imo.

Germanos dices qui sunt ex germine matris

Et patris eiusdem, frater nomen generale,

180

Pro consobrino fratrem dicas aliquando.

Dicitur hinc cignus quia cantus congruus eius,

      Quod totus candet ipse uocatur olor,

Estque caput primi concinnus olonque secundi.

Virgulti custos homo dicitur esse uiredus,

185

Estque ueraedus equus uectans raedam quasi currum.

Non clara matre natus claroque parente,

      Vt plerisque placet, dicitur esse nothus.

Spurius est natus tantum clara genetrice:

Alcides primus fuit Aeneasque secundus.

190

A grauitate baro fertur, quod monstrat origo

Eius, nam Graece bares id quod graue signat.

At proceres uere dices sic a probitate,

      Sunt proceres namque qui procul a carie.

Vt plures firmant uireat quod uiribus est uir,

195

Dicitur, ut credo, magis a uirtute uirendo.

Sanguis progenies, sanguis quoque dicitur humor,

Sit tibi peccatum sanguis, sanguis quoque uita,

Euchariton testante tibi sit theologia.

Ad corpus nixus, sed spectat ad intima nisus,

200

      Nam quamuis animo corpore nitor ego.

Dicitur hinc Titan quia nos illuminat, at sol

Quod solus lucet super omnia sidera caeli,

Et quia res omnes exterminat hinc sit Apollo,

Quodque foco plenus sit Phoebus dicitur inde,

205

Aut etiam Phoebus quod sit nouus esse probatur.

Dicitur hinc hircus quoniam uirtute potens est,

Hircus enim quasi uir caprarum dicitur esse,

Sit caper ex usu tibi sitque domesticus iste,

Capreolus uere siluester dicitur esse.

210

Esse minor mundus confirmatur microcosmus,

Sed signa mundum maiorem per macrocosmum.

Alterius uiolans uxorem fertur adulter,

At moechus faciens incestum cum meretrice,

      Signat adulterium fornicor et reliquum.

215

Dicitur a uentura canendo uaticinator,

A perpendendo garritus alitis augur,

Aruspex aut ariolus dicatur ab ara.

Finis consumens et consummatio finis,

Est proprium finis, quandoque est actio finis.

220

Sit Ianus quadrifrons ob tempora quattuor anni,

Sitque bifrons propter occasum solis et ortum:

Matutine pater, seu Iane libentius audis,

Iane biceps, anni tacite labentis origo.

Dicas textoris radium, radium quoque solis,

225

Atque rotae radius tibi sit, non inuenio plus.

225a

[Nam radius virga tibi dicatur geometri.]

Erubet Eous aurora, pallet Ethous,

Feruet Pyrous, se mergit aquis Philogeus.

Sit tibi successus euentus prosperitatis,

Euentumque malum proprie dicas fore casum,

230

Lapsus et euentus inflexio sit tibi casus,

      Et quidquid dicas, a cado sume caput.

Est polypus naris, oscedo dicitur oris,

Sit pedor inde pedum, foetor totidem tibi rerum,

Spirantisque bene sit odor nidorque coquinae.

235

Polypus est piscis, polypus foedatio naris,

      Pes caput huic, illi dic caput esse porum.

Fornix est arcus, fornixque domus meretricis,

      Ast utrique caput dicitur esse foris.

Testudo ballistaque semicirculus iris

240

Dicitur et saepe curuatio litoris arcus.

Articulus color est, breue membrum, dictio Graeca,

Articulus numerus per denos multiplicatus,

Momentum articulus pressuraque dicitur esse.

Est manuum pollex, sed dicatur pedis allux,

245

      Est manuum digitus, articulusque pedum.

Vnius doctor sit multorumque magister,

A doceo primum dic, a maiore secundum.

Quod toti sit par factum totius ad instar,

Hoc dicas obolum, sed semicirculus est as,

250

Nummi dic assem, partem dic ponderis assem,

Esse genus semis, proprie medium tenet assis.

Dic proceres procul a carie uirtute cluentes,

      Quique petunt cubitus a procor esse procos.

Artifices artis dicas, opifex operis sit,

255

      Ast opifex opis est, si caput exstat opis.

Pannorum scissor tibi sit uitisque putator,

Vulneris incisor, sicut doctus docet auctor.

Est Petrus dictus Simon, quia simplicitate

      Floruit, at Petrus, quod ratus ipse fide.

260

Hoc nomen cephas fertur caput esse Latine,

      Dicitur et Cephas, quod caput ecclesiae.

Intestinorum pars est renunculus, at sunt

Renes luxuriae sedes nec non alimentum.

Ennos significat habitare, caprumque, profundum:

265

Ennosigeus et ennoicus probat atque gehenna.

Mango caballorum sit porcorumque subulcus,

Est asinorum pastor agaso boumque bubulcus,

Mulio mulorum dux ennoicusque caprarum,

Nam caper est ennos, ouium sit opilio pastor.

270

Ille quaternio sit qui supra quattuor exstat,

      Quique decem praesit ille decurio sit.

At simplex miles decurio saepe uocatur,

      Hincque gregarius est de grege dictus ita.

Vniusque uiri princeps monarcha uocatur,

275

      Monarchamque uoces qui sibi cuncta tenet.

Qui quartam partem regni tenet ille tetrarcha,

      Ac dominus supra quattuor est id idem.

At qui triginta sub se tenet ille tribunus,

      Quique tributa legit ille tribunus erit.

280

Quinquaginta regens pentacontarcha uocatur,

      Pentarcham dices qui nisi quinque regit.

Ast hecatontarcha seu uis centurio centum

      Possidet, at mille dux chiliarcha tenet.

Ecclesiaeque pater princeps patriarcha uocatur,

285

      Namque pater patrum dicitur ille pater.

Obliquum uisum gestans homo strabo uocatur,

      Dicatur luscus qui uidet idque parum.

287a

[Spectat in obliquum strabo, sed limus in altum]

287b

[At petus huc illuc, luscus quoque, lippus acquescit.]

287c

[Est irquitallus oculorum qui videt irquis.]

Incantatores serpentum dicimus esse,

Dicque magos inquisitores astronomiae,

290

At cuiusque rei fore dicas apparitores.

      Bos est camporum, bubalus est nemorum,

Bubalus est magnus, buculus est minimus.

Lar proprium nomen, genitiuus dat tibi Lartis,

      Lar domus et numen, subsequiturque Laris.

295

Est deus aeternus, nostro de corpore diuus.

Scribe dii, lege di, si uis urbanus haberi.

Syngraphus est scriptum, quo confirmatio pacti

Prorsus certa manet uendentis res et ementis,

Hinc et chirographus manualis charta uocatur,

300

      Exemplum scripti dicitur antigraphus.

Calculus est ratio, numerus, sententia, carbo,

Calculus est pondus, minimus lapis, ensis acutus:

Libro Papiae, si uis, exempla require.

303a

[Est stipes radix tantum dic arboris hastam]

303b

[Dicitur et sepe stirps radix arboris esse.]

Mucro pedem, medium gladius, totum tenet ensis,

305

      Mulcet hic, iste secat, diuidit ille gulam.

Orator sit discipulus, rhetor docet illum,

A resis rhetor dicatur et alter ab oro.

Aera dic nostrum, sed dicas aethera summum,

      Vnus saepe tamen sumitur ut reliquas.

310

Dicatur fluuius currens extra mare dulcis,

      Sed proprie fluctus dicitur unda maris.

Est Satyrus Faunus, tamen et diuersificatur:

      Camporum Faunos, dic nemorum Satyros.

Hospes qui recipit hospesque receptus habetur,

315

Et sic qui nutrit et qui nutritur alumnus.

Carmina qui fingit aut metra poeta uocatur,

Dicatur uates qui quicquam uaticinatur,

Sitque propheta tibi quisquis diuina profatur.

Dicas nauclerum qui sorte regit sibi nauem,

320

Indeque nauta regit nauem non sorte sed arte.

Vt uere dicas, tibi sit dormitio somnus,

      Somni pigrities dicitur esse sopor.

Consensus hominum mos est, ritusque uocetur

      Quod iuxta solitum sit tibi quisque ratus.

325

Praesul prae Saliis dicatur episcopus esse,

      Ac praesul princeps dicitur ante solum.

Dicatur catalus minimus catus a cane dictus,

      A cato dictus catus erit minimus.

Est talus decius, talus postrema pedis pars,

330

Indeque taxillus dicatur deminutiuum.

Lanas et telas pecten parat atque capillos,

      Pubes et piscis sitque chorea tibi.

Pecten agit telas, lanas trahit, os subit, aures

      Mulcet, et est pubes, piscis et ordo simul.

335

Est conus crista galeae fructusque cupressi.

Euentum dic principium finemque uicissim:

Semper ad euentum festinat. et inueniemus:

      Quisquis ab euentu facta notanda putat.

Hesperus in nocte dicatur, mane uocetur

340

      Lucifer, et semper nocte dieque Venus.

Esse toros dicas tauri palearia, lectos

Esse toros dicas, mensas quoque dic aliquando.

Est auus et proauus abauus atauus tritauusque,

Et sic inde nepos. ab. at. tri. suscipit haec uox.

345

A faueo fautor dic, a facio fore factor,

Concedit primum, mihi crede, facitque secundum.

Caeli cardo polus, caelum quoque sit casa solis,

Empyreum caelum bene dicat quisquis Olympum.

Hoc nomen lampas, crater quoque, panther et aether

350

Accusatiuis Graecis faciunt muliebre.