Prora prior pars est nauis, pars ultima puppis,
Dic latus esse ratem, uentrem dic esse carinam,
Naues collectas dicas comprendere classem.
Nauis ab humore nomen trahit ex ratione,
5
Namque caput nais, quod sonat humor, habet.
Quod rata sit ratis est, quod concaua dicta carina,
Puppis dicatur a post, prora est quasi prima.
Barca, celox, paro, denter, musculus et myoparo,
Caupulus et lembus seu linter, cymba, corambus,
10
Dromo, liburnus, legia, caudica, scapha, phaselus.
Antemnae, forus, alueolus, carchesia, malus,
Anchora, lintea, uelaque, carbasa siue ceruchus,
Contus seu remus, amplustraque, transtra, rudentes.
Vulnera sunt plagae, regio plaga uel plaga rete,
15
Primum producas, corripe pro reliquis.
Est mulier uidua, si sit uiduata marito,
Defuncto nato dicitur orba parens.
Laus de terrenis, debetur gloria caelis,
Et tamen inuenio: sit laus et gloria Christo.
20
De tenui factam corio galeam uoco mitram,
De puro chalybe cassida dic proprie.
A mulcet mulier, a femine femina nomen
Sortitur, sexus quod discrimen notat eius,
Quodque uiro iuncta coniunx, a spondeo sponsa.
25
Curia planities in terra, curia regum,
Sed curtis proprie dicatur canonicorum.
Factum luxuries notat affectumque libido,
A luxu primum dic, a libet esse secundum.
Vrbis porta, fores thalami, sed ianua templi,
30
Penoris est ualua, quod et Ouidius manifestat
Dicens "hic portas frangit, at ille fores".
Dic aures hominum, dic auriculas asinorum,
Dicas et leporum consimilisque rei.
Vngues non brutis dantur, datur ungula brutis.
35
Viuentis formam, ficti dic esse figuram,
Huius et illius species et imago tibi sit.
Virgo pudicitiam notat aetatemque puella,
Sed tamen improprie pro uirgine pono puellam.
Auxilium designat opis, sed opes nota gazae,
40
Poscit pauper opem, quaerit auarus opes.
A meto sit messis, fruges, quia uescimur illis,
Dicitur et, quia sit sparsa per arua, seges.
Est lenonis amasia, sed qua fidis amica,
Luxuries primam facit et natura secundam.
44a
[Nomen amicitie distabit sic ab amore.]
45
Nobis ecclesia datur, Hebraeis synagoga,
Eleis huic caput est, syn et gogos caput illi.
Lenticulam paruam lentem dic, lenticulam uas,
Pro uasis genere sibi lenteo uult caput esse.
Est bona lens comedi, lentigo nota faciei,
50
Lens lendis capiti, lens lentis conuenit ori.
Ficus castanea nux haec tria nomina tantum
Fructum cum ligno sub eodem nomine signant.
Vocum materia, sed rerum materies sit,
Quod substat dictis uel factis materies est,
55
Petrinus paries sit tibi maceries.
Muscipulae murum sunt decipulaeque luporum,
Et possunt alio pedicae sub nomine dici.
Est antica domus ingressus ab anteriori
Parte, latens tibi sit postica a posteriori:
60
Haec neutri generis saepe tamen inueniuntur.
Purgat equum strigilis, strigilis quoque ferrea cratis,
Strigilis apta pedi res lignea relligiosi,
62*
[Strigilis esto pedum, strigilis est paratus equorum.]
Dicitur et strigilis caua uel dentata supellex,
Et tegimen pharetrae strigilis quoque dicitur esse,
65
Et stantis strigilis percurrit stamina telae,
65*
[Sit plectrum strigilis, cum quo fit tela strigilis.]
Strigilis est cremium, uenit hoc a strideo strides,
Styx palus est Erebi, strix strigis est uolucris.
Est amita germana patris, matertera matris,
Estque socrus maior, nurus altera, fratria glos est.
70
Etymologia tantum lingua tibi sit in una,
At uariis linguis interpretatio fiet,
Sed translatio fit, ut polis hinc populus.
Congeries lapidum tibi sit, glomeratio fili,
Lignorum proprie dicitur esse strues.
75
Concha notat piscem, conchem dic esse legumen,
Conchaque quandoque testa limacis erit.
Vita per unum t uerbo descendit ab isto
Viuo, sed a uito uitatio significatur,
Per duo tt scriptum muliebre notat redimiclum.
80
Dic amitam neptis, sed ames sit furcula retis,
Et de supremo consule bucolica.
Oris cum corde confessio dicitur esse,
Si cor non ori concordet, fassio tantum.
Ad resipiscentem conuersio pertinet apte.
85
Ast euersio uel subuersio perditionem
Denotat, euerto tamen ad scrutamina spectat.
Est acies oculi, sed acumen sit tibi cultri,
Est acies pugnans, gens tamen improprie.
Nequitiam dicas male quod facis, impietas sit
90
Affectas quando quae mala sunt socio.
Nequitiam tamen Ouidius transumit et inde:
Nequitia est quae te non sinit esse senem.
Turtur auis, piscis est, turrestina nigerque
Panis, ceu tradunt quidam, turrunda uocatur.
94a
[Turtur aqua †...†, turtur cecat aera pennis.]
95
Faex uini tibi sit, olei dicatur amurca,
Faex tamen improprie multorum dicitur esse.
Dic auri spumam scoriam proprie fore, ferri
Chalciteon dic, argentique lithargyron esse,
Dicas casmiam cuiuslibet esse metalli.
100
Est campanarum nec non et corda tororum,
Instrumentorum fidis est, funisque carinae,
Pro fidibus cordas attamen usus habet.
De fructu sterili clades poterit bene dici,
Dicitur at strages occisio facta per hostes,
105
Quae uenit ex pastu corruptio sit tibi pestis.
Claque ritas semper proprio comprenditur actu,
Deque parentela dicatur claque ritudo.
Fluminis est tempestas oceanique procella,
Huic caput est tempus, procul illi celloque fons est.
110
Mortalis duliam, latriam dic omnipotentis,
Conueniens idolis idolatria dicitur esse.
Arto fons artis, quia nos artat documentis,
Sed quia nos faciles facit ad retinenda facultas.
Victima quae cecidit ferro uictrice uocatur,
115
Hostibus a domitis hostia nomen habet.
Quorundam tamen esse solet sententia talis,
Quod plebs pro palma quondam faciebat habenda.
De turba hostili debet tamen hostia dici,
Et quia succensum super aras est holocaustum,
120
Qui ritus fieri lege solet ueteri.
Est nota splendoris, uenti simul, aeris aura,
Quod uerum sit ita quaesita exempla probabunt.
De terra est geomantia diuinatio facta,
De nigris proprie nigromantia dicitur esse,
125
Ast ad aquam spectat hydromantia, spectat ad ignem
Ars pyromantia, sed chiromantia sit tibi palmae,
Hinc pedomantia fit in uisceribus puerorum,
Ornicis ornimantia uisceribus tibi fiet.
Quorum libertas uindicta dari solet illis,
130
De seruis uindicta solet pro crimine sumi:
Designat primum uirgam, poenamque secundum.
Est faciendarum moderatio cautio rerum,
Circumspectio sit praesentum congruus ordo.
Crateris uipa, scutellae dicitur offa,
134a
[Vipaque de vino quia nomen traxit ab illo]
135
Sed limphae proprie dicitur ipsa fore.
Ira recens furor est, odium facit ira uetusta,
Praeterit ira cito, uix iracundia transit.
Arceo fons arcis, quod ab hac propellitur hostis,
Turris nomen habet quoniam contraria terret.
140
Insula sit maris, at sit aquae dulcis mediamnis,
Insula cincta salo, mediamnem circuit amnis.
141a
[Gratia, vindicta, cetus membrorum est potestas.]
Dextra sinistra manus, manus est quod in arma uocatur:
Munio prima caput habeat maneoque secunda.
Vrbs est Acerrae, uas quo tus fertur acerra,
145
Acerrae steriles sunt, ad Cererem sit acerra.
Est lyra qua cantas, est lira cauernula iuxta
Culturam sic a liro pro deuio dicta:
Pollice tango lyram, facio cum uomere liram
Est heresis secta, nomen trahit a seco uerbo,
150
Dictaque de reliquo tunc est sua sector origo.
Cartillago ossis, sed legia dicitur auris,
Cartillago tamen amborum dicitur esse.
Dicitur hinc uolucris quia uelox, ales ab ala,
Auia quod sequitur auis est, uel dic ab auendo.
155
Dicitur hinc luna quia lucet, mena uocatur
Propter defectum tareque signat idem.
De forma, de materia, de compositoque
Dicitur aequiuoce substantia, Graecus at ille
Sic mihi distinguit: substans sit hypostasis ipsa,
160
Vsiosis forma, sed compositum sit usia.
Dicimus indutias fore metas pacificandi,
Si perstent, si non, dicimus infitias.
Palma manus, palma est arbor, uictoria palma.
Diuitis est aedes, casa pauperis a cado dicta,
165
At domus est eius cui uita subest mediocris.
Forfice fila, pilum cape forpice, forcipe ferrum,
Fex est filorum, ceps ferri, pexque pilorum.
Glis animal, glis terra tenax, glis lappa uocatur,
Ris primum, glisis tenet altera, tertia glitis.
170
Gratia sit Christo, grates referamus amico.
Ad bona consensus fertur communio plebis,
Ad mala consensus sit coniuratio facta.
Aetas uel diua dici solet esse iuuenta,
Esseque dicuntur iuuenes simul una iuuentus.
175
Virtutes animae, uires dic corporis esse,
Et tamen a uireo fieri dicatur utrumque.
Est pluuiae gutta, sed sit situlae tibi stilla,
Dicitur et saepe passio gutta fore.
Comprendit suboles genus unum, spectat ad ortum
180
Stirps, ambitque prosapia coniungitque propago.
Scoba domum mundat, scobs est quod mittitur extra,
181a
[Scoba mundatam dicimus esse domum.]
Scobs est quod mundo, sed scoba quod aede repello,
A scobo scobis nomen utrumque trahis.
Vas est scutella, cutis est prurigo cutella,
185
A scuton hoc, illud a cute nomen habet.
Qui probus est ille probitate extollitur ipsa,
At qui nobilis est nobilitate cluit.
Extollit probitas, sed fulgida nobilitas est.
Sors notat euentum, signat quoque sors capitale.
190
Est dea Fortuna, Fortunae sanctio fors est.
Quo candela latet tibi sit locus ille laterna,
Ast indumentum lacerna notat pretiosum.
Porcorum luuio, sed tabes morticinorum,
Est sanies uermis cuiusque uenena gerentis,
195
Putredo saniem, tabem notat et luuionem.
Si proprie attendas, parua est uirguncula uirgo,
Illibata uiro uirgo est, matrona uirago,
Virgula uirga breuis, uirguncula uirgo puella.
Est instrumentum sutoris subula acutum,
200
Quod tunicae suppono subuncula dicitur esse.
Obseruatio sit in eo qui multa tuetur,
Obseruantia sit in eo qui te ueneratur.
Designat tegimen utriusque manus chirotheca,
Ast id quod penus est nomen notat hoc apotheca.
205
Est alo fons rectus alimonia nominis huius,
Nam panem quaerens hinc alimenta trahit.
Peccatum exstinguit elemosyna, cui moys est fons,
Ast a parco parsimonia dicitur esse.
Scindere dicatur gemina de parte bipennis,
210
Scindere dicatur sola de parte securis.
Scire facit mathesis, sed diuinare mathesis,
Datque mathematicos comburi theologia.
Ops Rea dicatur, sed nympha uocabitur Opis,
Quae fuit Italicae uindex in morte Camillae.
215
Aspires horam, tempus tibi significabit,
Si non aspires, limbum dabit et regionem.
Eumenides quia deficiunt bonitate uocantur,
Quod faciunt furere Furiae, Diraeque deorum
Irae dicantur, a lite uocantur Erines,
220
Er etenim Graece lis dicitur esse Latine.
Tesiphone quia dat sonitum, quoniam sine pausa est,
Allecto tibi sit, contentio longa Megera.
Quod frumenta molit mola sit, molesque tibi sit
Pondus, et in sacris mola sit quasi molta farina.
225
Prouida mens prouincia, sit prouincia terra,
Et pro continuo Iuuenali teste teneto.
Si pistrim dicas, Aeneae dicito nauem,
Pistricem monstrum suspicor esse maris.
Falx metit aut scindit, fax urit, faux quoque mandit,
230
Fas neutri generis significat licitum.
Semper sacra faces, taedas conubia poscunt,
Fas tamen est unum dicere pro reliquo.
Si recte dicas, solet esse potentia sani,
Dicque potestatem digni, da posse cuiuis.
235
Est regis regio, comitis prouincia fertur,
Induperatoris dicitur imperium.
Caedes aut strages cum ferro uindice fiunt,
Exstinctuque neces, sed mortes munere fati.
O. da. pre. ne. ui. fo. uis haec nomina tantum
240
Casibus in ternis, si singula sint, dabit usus.
Instita sit uinclum, Nasoque probat fore uestem:
Quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
Aequiuocas recte toga pax et publica uestis,
Nobilium tibi sit praetexta, trabeaque regum.
245
Castigat satira, sed elegia cantat amores,
Mythologia quod est fictum, comoedia uillas,
Vera dat historia, tragoedia turpia regum.
Est, mihi crede, mitos filum, sed fabula mythos,
A mitos hexamitum est, a mythos mythologia.
250
Cautius euita, ne te fallat calamita:
Nam mitos guttam sonat, hinc uestis polymita.
Sirena trahit, undat Scylla, uoratque Charybdis,
Sunt quoque cornuti maris Acroceraunia montes.
Fontis limpha, sed est aqua fluminis, aequoris unda,
255
Ast hoc nomen aqua complectitur istud et illud.
Dicas Iunonem dicasque numisma Monetam,
Ipsaque Castrensis simul et Lucina Curetis.
Est statio uita, statio portus stadiumque,
Quidquid significet, sto caput eius erit.
260
Dic Thetis et Thetidis, Sic mater habetur Achillis,
Si Tethys dicas, est dea Nereidum.
Est occasio casus et est occasio causa,
A cado dic primum, sed dic a causa secundum.
Tibia tibicen, tubicen tuba proxima quaeque
265
Sint tibi, sed magna est tibia, parua tuba.
Est Tigris fluuius, tigris fera, quod genitiuus
Duplex discernit tigridis atque Tigris.
Abietis ex abies fit et ex abies abiei:
Claudius "et sectas abies" Maro "et abiete secta".
270
A fugio fuga cum ueniet tibi sit fugientis,
Si fugo sit caput illius solet esse fugantis.
Infirmi tibi sit ualitudo, sit quoque firmi.
A ualeo dicas dissimilique modo.
Fas tibi sit uenia peccato non praeeunte,
275
Quod si praecedat solet indulgentia dici.
Aerugo saepe tempestas dicitur esse
Aeris, aurugoque aurea faex tibi sit.
Aerugo sanies est quae procedit ab aere.
Intus adeps, aruina foris, pinguedoque quaeuis,
280
Ast aruina tamen arui pinguedo uocatur.
Dicitur alga maris, sed dicitur ulua paludis,
Huic alo fons tibi sit, algeo fons reliquo.
Ornix siluarum, solet altilis esse domorum.
Aurificina locus in quo faber excoquit aurum.
285
Aurum quo foditur dici solet aurifodina.
Est antella quod est in pectore quadrupedantis,
Dicatur postella quod est a posteriori.
Relligio tibi sit metus et ueneratio diuum,
A religo dictum sic est, religat quia mentem.
290
Nenia sunt nugae, funebria carmina neniae,
Neniari quoniam nugari dicitur esse.
Sagana gummi, sagana uestis, sagana uates.
Cantat hirun., nat hiru., sed flumine crescit harundo.
Lamina sit plumbi re uera, lamnaque ferri,
295
Hinc Flaccus: "uentres lamna candente nepotum
Diceret urendos," argenti bratteolae sint.
In libro Vestis dat Sitonius trabeas tres,
In quarum numero purissima purpura diuum,
Purpura cum candore parum regalis habetur,
300
Purpura cum croceo, quae dicitur augurialis.
Iuste damnati miseri sit cordia uere,
Iniuste rei clementia dicitur esse.
Culturam Domini pietatem dicimus esse,
Latria seu mauis theosebia sunt in eodem,
305
Ex hinc impietas idolatria dicitur esse.