Eberhardus Bethuniensis Graecismus 11

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Praenomen differre facit, cognatio causa

Est cognominis, agnomen dic significare

Euentum, nomen personam denotat ipsam.

Praesulis indictum, dic edictum fore regum.

5

Densatum proprie quod sit densum liquet esse,

Luci densetum dicas ubi cernis opacum.

Quod canitur psalma est, interpositum diapsalma,

Est in psallendo sympsalma innexio uocum.

At quidam diapsalma uocant exordia sensus

10

Alterius, quidam pausam spiraminis esse

Sancti, sed quidam quod sit mutatio metri

Dicunt, at quidam quod sit distinctio rhythmi.

Zela quod est semper dicatur, ut Aquila dicit.

Dicitur a iactu iaculum, telum quia longum,

15

Missile nomen habet quia mittitur impetuose:

Spicula uel pila generaliter ista uocantur.

Martis dic arma, sed dic armenta bubulci,

Armamenta quoque dic instrumenta carinae.

Terga uiri proprie dicuntur, tergora caprae,

20

Est pellis tergum cum carne cuticula dorsum,

Est tergus sine carne cutis, caro cum cute tergum:

Tergoris hoc faciet, illud tergi genitiuum.

Oscula pacificis, sed basia dantur amicis,

Suauia lasciuis dantur porrecta labellis.

25

Velum cortina, uelum tectura uocatur

Templi, tunc uelo fore dicitur eius origo.

Est instrumentum magnae nauis quoque uelum,

Tunc non a uelo, sed sumitur a ueho uerbo.

Paruum rete notat hoc nomen reticulum, quin

30

      Quod tegimen capiti ponere uirgo solet

Dictum sit, simile quoniam reti liquet esse.

Oscillum notat os minimum, funis quoque ludum.

Quo se de more portant per inane puellae,

Hoc quoque ficticias dic significare popinas.

35

Stemma genus, stigma cocturam, themaque causam,

Scemaque rhetoricum tu dicas esse colorem.

36a

[Nobilitas stema, verborum gloria <s>cema,]

36b

[Ci[s]ma caput virge, fidei divisio <s>cisma.]

36c

[Stigma caput mundat, fagma dolore gravat,]

36d

[Crisma malum celat, sonat asma malum et revelat.]

Sunt fastidia taedia, sed fastigia celsa:

Huic fastus, illi fastidio dic caput esse.

De re iocunda metrice sunt carmina scripta,

40

Dictamen prosa est a metri lege solutum

Carmen, certa pedum dimensio sit tibi metrum.

Dicitur unguentum, quoniam nos ungimus ipso,

Et quoniam fragrat datur hoc sibi nomen aroma.

Dic epicausterium scriptoribus esse cathedram,

45

Est epicauterium fornax, qua decoquis ollas,

Aut illud longum, quo fumus ab aede recedit.

Fercula sunt epulae, sed sunt encaenia dona,

47a

[Que poterunt scanna claudi sunt fercula dicta,]

Quae quandoque probis causa mittuntur honoris.

Sunt praesagia uatum, sunt oracula diuum,

50

Tu quoque responsum dicas utrumlibet horum.

Sunt oracula uaticinia, sunt quoque templa,

Et quandoque tamen oracula somnia dicas.

Hoc nomen uerbum designat quattuor ista:

Est deceptio pars et filius atque loquela.

55

Augurium faciunt garritus, auspiciumque

Aspectus facit, osciniumque fit ore citato.

Dicitur a peno penus, quod nutrio signat,

      Namque reponuntur res ibi, quis alimur.

Ast a celando dicas cellaria, namque

60

Quae sunt ad uictum spectantia quaeque reseruant.

Sic a promendo dici promptaria firmo:

Si causam quaeris, quia uictus promptus ab illis.

Deuia sunt siluae, uirgultique auia, limphae

      Inuia, saepe tamen haec legis improprie.

65

Pertinet ad terrena ministerium, sacra signat

Mysterium, sed et officium comprendit utrumque.

Affirmes hominum scelus esse nefasque deorum.

Ius lex humana, fas lex diuina uocatur,

      Ius contra scelus est, fasque nefas remouet.

70

Carbasa sunt quia base carent, uelum quia nauem

Reddit uelocem, de quo sint lintea signant.

Materiam gracilem murorum moenia dicas,

Ast interstitia sunt propugnacula dicta.

Fercula sunt epulae uariae, sunt fercula currus:

75

Fertilis esto caput primo, fero fersque secundo.

De breuibus simul utilibus compendia dicas,

De longis et inutilibus dispendia, quae sunt

Longa sed utilia dicas impendia uere.

Quis pomi plures loca tu pomeria dices,

80

At pomaria sunt ubi poma absconsa tenentur.

Exemplar liber est, exemplum quod trahis inde:

Exemplum trahitur, exemplar dicito de quo.

Est domuum doma summum doctrinaque dogma,

A domos primum uenit, a doceoque secundum.

85

Sunt uirgulta loca, quibus est arbor noua tantum,

Sed uiridaria sunt, noua quis uiret atque uetusta.

Dicitur a templor templum, quod non habet usus,

Nam contemplari debemus in hoc bona tantum.

Sunt a delendo uel deluo delubra dicta,

90

Namque precamur in his a nobis crimina tolli.

A fando fanum dicetur, uel quia fandum est

      Hic pro delictis, siue per antifrasim,

Aut a fane, quia parent ibi saepe maligna.

Sinciput anterior capitis pars dicitur esse,

95

Occiput at partem designat posteriorem,

Ac partem mediam dicas interciput esse.

Quod natum uite sit uinum dicimus esse,

Dicitur inde merum quia nil sit aquae sibi mixtum,

Bachus quod furere faciat, temetum quia forte.

100

Attendas proprie carchesia uasa sacrorum,

Ast instrumentum dicas carchesia nauis.

Gutturis est imum rumen, frumen quoque summum,

      Rumino fons primi, sed fruor est reliqui.

Gausape praesepe non mutant e neque cepe,

104a

[Hoc est in sexto plurali gausapa dicas,]

105

Istis Praeneste superaddas atque Soracte.

Pignora natorum dicuntur, pignera rerum,

Quod datur in pignus non mobile dic hypothecam,

Sed quem lex docuit pro pignere pignora ponit.

Caelorum signa portentum prodigiumque,

110

Ast ostentum uel monstrum poteris dare terris.

Atque potest aliter fieri distinctio talis:

Prodigium seu portentum concede futuris,

Ostentum siue monstrum praesentibus adde,

Praesenti signum concedaturque futuro.

115

Sunt qui sufficiunt in luce diaria sumptus,

Quosque uia facis illa uiatica dicere debes.

Sunt quinquennia suntque cubilia lustra ferarum,

Et solet a lustro lustrum purgatio dici:

Lustrum circuitus spatium purgatio silua.

120

Sit tibi textorum subtegmen, sit quoque stamen,

Stamen stat, sed subtegmen subtexitur illi.

Ius meritum ius est sucus, ius ipsa potestas,

      Quidquid significet, neutrius est generis.

123a

[Ius aqua, ius rectum, iusque divina potestas.]

Sit coopertorium lecto, tectura cuiuis,

125

      Sit tectum domibus, sit tegimen ospiti.

Est hominis libitum, placitum solet esse deorum,

At recte dabitur hoc nomen utrique uoluntas.

Zonam dic strophium, palmam dic esse trophaeum,

Est trophos istius, strophin est illius origo.

130

Confraga concinne nemorum denseta uocantur,

Confraga dicantur ubi copia multa fragorum.

131a

[Que dant fraga loca, recte confraga vocantur.]

Illud quo crinis fit tortilis est calamistrum,

Vittaque qua crinis fit planus sit redimiclum.

Est nomen patrium quod nomine sumitur urbis,

135

Nomen gentile est quod sumitur a regione.

Pelles uuarum uinacia dic fore tantum,

Et dicas acinum quod in uua cernis acutum.

Electrum gummi est, electrum gemma uocatur,

Electrum quoque, ceu dicunt, solet esse metallum.

140

Sit tibi dictamen, sit coniuratio carmen,

Et cantilenas nos carmina saepe uocamus.

Pertinet ad quando tempus dimensio rerum,

Signatur per idem pars praeterea faciei,

Hac pro parte tamen praesumunt dicere quidam

145

Timpos, quod tanquam dictum puerile refuto.

Cum per tres casus neutrum genus obtineat plus,

      Casibus in reliquis continet omne genus.

Sorditiem dic esse lutum prima breuiata,

      Sed lutum color est, lutens inde uenit:

150

Mollia luteola pingit uaccinia caltha.

Sunt iuga montis, sunt iuga nauis, sunt iuga currus,

Colles antemnas collumbar significabit,

Iugera dic spatium campi pluraleque tantum.

Os oris loquitur, corio uestitur os ossis,

155

Os oris longum, sed os ossis corripiendum.

Afrorum lingua signare mapalia dicas

Pastorum caueas, et idem magalia signant:

Distant quod breue sit illud, producitur istud.

Annorum spatia dic seclum, sit quoque uita

160

Seclaris, seclum mundana sit atque uoluptas:

Dic sequor et claustrum tribus his caput esse cleosque.

Vniuersale genus est, discretio sexus,

Maneriesque rei, suboles genitorque minorum.

Dicitur aurile, quoniam supponitur auri,

165

Ceruical ceruici, puluinar quia pluma est.

Non aliquod per se debes proferre licenter,

Non adiectiue pones aliquid sapienter.

Septima festa dies, septena hebdomada tota,

      Sabbata dicuntur haec tria uoce pari.

170

Est aeris species stannum, stans est aqua stagnum,

N duplici primum scribas, cum gque secundum.

Chrisma sit id proprie quod sumit Christianismus,

Sit quoque charisma tibi gratia, quae data gratis.

Cauma cremat, sed spuma est casmia, casma coruscat,

175

      Casmia femineum, cetera neutra duo.

Momentum pretium, momentum dicito tempus,

Sicut enim dicunt momentum continet instans.

Momentum tempus dicas, monimen monimentum,

Hincque sepulturam dicas proprie monumentum:

180

Quis moueo memini moneo dicatur origo.

Si proprie attendas, examen iudicium sit,

Est examen apum collectio linguaque librae:

X sonat asperius istinc, sed lenius illinc.

Experimenta pericula sunt, perio quoque fons est,

185

A pereoque pericula sunt discrimina uere.

Discrimen tibi sit distantia sitque glabella,

Et discrimina tu signare pericula dicas.

187a

[Est tria discrimen, divisio, glabra, periclum.]

Hebraei, Graeci, diuersificantque Latini:

Psalterium Graeci, nos organa, nabla Iudaei.

190

Pabula sunt hominis, sed bruti dic animalis

Pascua, non tamen his diuersificatur origo.

Atria dic aulas, eadem cimeteria dicas

Et loca sacrorum: dicas caput attero primi,

At reliquis atrum proprie dicatur origo.

195

Labra uirorum sunt, sed labia sunt mulierum,

Vel dicas quod erit melius, dic inferiora

Labia, labra quoque contra dic esse suprema.

Est unguen simplex, unguentum compositum sit,

      Vnum pro reliquo saepe tamen uideo.

200

Si numeres horas in nocte, crepuscula dicas,

Conque ticinia dic, sunt intempesta deinde,

Gallicantus et antelucanum diluculumque.

Da scrinium cuiuis, sed da sacraria templis,

Gazarum proprie sunt gazophylacia regum.

205

Est tibi delictum, si non facias facienda,

Est tibi peccatum, facias si non facienda

Balsamus est arbor, folium folibalsama reddit,

Carpobalsama dat cortex, opobalsama lignum,

Balsama sunt qui liquuntur de sponte liquores.

210

Cum bona nuntio tunc euangelium tibi dico,

Et descendit ab eu, quod designat bonitatem,

Cum mala nuntio tunc euangelium tibi signo,

Euan enim Graece peruersum dico Latine.

Diuersas hoc nomen habet partes elementa,

215

Nam quidam dicunt ab alo, quasi sint alimenta,

Et quidam dicunt ab yle, quasi sint ylementa,

Sunt et ab eleuo dicta, quasi sint eleuamenta.