Dicitur hinc anima quia uiuificat uegetata,
Mens hinc quod meminit, animus quia ui rationis
Vtitur, umbra manens circa tumulum, Stygiales
Sunt animae manes, quae sic a mane uocantur,
5
Non quia sint clarae, sed quod semper tenebrosae,
Vel sit origo mene, quia deficiunt bonitate.
Dicitur infernus, quia sit niger atque profundus,
Sed quoniam prorsus locus insatiabilis Orchus,
Tartarus a tare quasi deficiens bonitate,
10
Hic idem, quia sit sine uere, uocatur Auernus,
Quod sine laetitia, nomen trahit hic Acheronta,
Sic etiam barathrum, quoniam uorat omnia, dicas.
Populus est arbor, populus collectio gentis,
Populus est aliquid, sed nihil est populus.
15
Est cyclas pannus, circumdat Cyclada pontus,
Hic declinando primo des haecque secundo.
Nos hominum proprie mammillas dicimus esse,
Vbera sunt pecudum, sed mammae sunt mulierum:
Cuius mammillas dixisti dicque papillas.
20
Est omnis generis uber nota fertilitatis,
Est neutri tantum cum fetus est alimentum.
Est animatorum semen, campoque satorum
Sementis proprie, sementinum quod in arca
Conditur atque suo spargetur tempore in agro:
25
Seminium cuiusque rei dicatur origo.
Est coma quadrupedis, colubri iuba siue leonis
Caesaries hominis, crinis proprie mulieris,
Huius et illius bene dicitur esse capillus.
Dragma notat pondus et tunc fit in ae genitiuus,
30
Dragma etiam quaerit et tunc genitiuus in is fit.
Dicitur a limo limes, limum quia uitat,
Aut a limando, quia sit limatus ab aeuo,
Hinc trames quod homo cito transmeat hunc gradiendo,
Dicitur hinc callis quod gressu callet euntis,
35
A semus sema fit semita, sit quia stricta.
Infans paruus erit quia posse loqui sibi desit,
Ast a pure puer, uel purus dicitur aer,
Vel puer a pueros potius, quod uerbero signat.
Est adolens crescens, nomen trahit hinc adolescens,
40
Aut iuxta Graecos sit adulescens ab adulos,
Quod seruire sonat, quia sic aetas sua poscat.
A iuuo sit iuuenis, quia possit opem dare multis,
Vel iuuat eiusdem sit pro delectat origo,
Nam ludis potius gaudet lasciua iuuentus.
45
Dicitur a uireo uir, nam uirtute uirere
Debet, ad aetatem postquam uenit ipse uirilem.
Dicitur a seneo uel sex morosa senectus,
Hanc a sex dicas potius, quia sexta sit aetas,
Vel quia perfecta sicut senarius haec est.
50
Virginis est sertum, clerique corona, poetae
Laurea, rex gestat diadema uel induperator.
Aula domus comitum, sed regia mansio regum,
Induperatorum sunt celsa palatia ditum.
Alea ludentis, prandentis mensa, tabella
55
Cleri, campsoris trapezetum liquet esse.
55a
[Vir trapezeta, trapezetum sua mensa.]
Militis est bellum fortis, pugilisque duellum,
Pugnaque potorum, sed proelia sunt mulierum.
Lectus sanorum, decumbentisque grabatum,
Est sponsi sponsaeque torus, toreumaque regum.
60
Fertur ab humet humus, sed tellus a tolerando,
Terraque quod teritur, a solidoque solum.
Rex solium, doctor cathedram, iudexque tribunal
Possidet, at sedem praesul, praetorque curule
Obtinet, accusans suggestus, castra senatus,
65
Nauita transtra tenet, dictator rostra tenebit,
Gentis at innumerae nomen generale sedile.
Est mare siue salum pelagus, quoniam sit amarum,
A pello pelagus, quia pellunt litora fluctus,
Aequor ab aequando, cum nil turbatur in ipso,
70
A potu pontus, quod citus Oceanus.
Dicitur hinc altum, quia uix tanges ibi fundum,
Dicitur inde fretum, quod super omne fremit.
Dic Amphitriten, quia terram circuit omnem,
Vel sic dicatur, quia sic diuersificatur:
75
Cum sine turbine sit tunc dicitur aequor ab aequo,
Cum fremit a fremitu se probat esse fretum.
Cum penitus lateat pelagus, mare cum sit amarum,
Ponte carens pontus nomen habere potest.
Candelae fulgor lux est candelaque lumen,
80
Lux a natura, sed lumen materiale est.
Finis consumens, est consummatio finis,
Est proprium finis, quandoque est actio finis.
Est petra quod firmum, rupes quod rumpitur illud,
Saxum sit moles unde recisa cadit.
85
Cautis acumen habet et ob hoc cauet eius origo,
Laesuramque pedis uox sonat ista lapis.
Dicitur iste dies ostenso tempore certo,
Incertum spatium denotat illa dies.
Dicitur allodium fundus, fundum maris imum.
90
Noctua nycticorax et bubo nyctimeneque
Nomina sunt auium noctis uespertilioque,
De quibus in libris nulla est distantia certa.
Est animal dictum, uegetat quia spiritus ipsum,
A fero fers fera, se quoniam fert impetuose,
95
Bestia quod uastat, at pecus ima notat.
Est ars rhetorica, rhetor dat dogma liberque
Rhetoricus, sit rhetorici distinctio duplex.
Arte poetica fungor dum fingo poema,
Ipse poeta uocor, mea fictio dicta poesis.
100
Est equitum clipeus sic a uerbo clepo dictus,
Est peditum scutum, quod uult caput esse rotundum.
Pectoris est proprie spinter pariterque monile,
Ornatus colli sit torques, auris inauris,
Anulus est manuum, sunt armillae scapularum,
105
Atque perichelides exornant brachia nymphes.
A cubito supra dimensio dicitur ulna,
Quodque premit cubitus dici solet esse lacertus,
Hae partes geminae dicuntur brachia iunctae
Hoc nomen populus homines generaliter urbis
110
Colligit eiusdem, sed plebs ignobilitatem
Continet aut uulgus, uel sic uariare licebit:
Hic summos notat, haec medios, hoc colligit imos.
Palma notat laudem belli, uictoria finem,
Hostes imbelles quando dant terga, trophaeum
115
Dicitur, ast hinc exsultatio facta triumphus.
Sol est ipse globus, soles uariae nota lucis,
Dicunturque tamen soles quandoque calores.
Sal neutri generis condimentum notat oris,
Hic sal si dicas, id quod sapientia signas,
120
Cuius plurale reprehensio dicitur esse.
Est uitrum saphirum, pro gemma dico saphirum:
Corripias primi mediam producque secundi.
Fornix lenonis locus est, pariter meretricis,
Ast arcus muri dicitur exterior.
125
Quo purgas aurum fornax aliudue metallum,
Fornicor a primo fornice nomen habet.
Est usura suos cum quis tradit mihi nummos
Spe lucri, faenus duplex usura uocatur.
Libra statera, stater est quod libratur in ipsa:
130
A sto stasque steti proprie dicatur utrumque.
Dicitur insitio tempus ramosa serendi,
Actio qua seritur dicitur insitium.
Est aetas hominis, ast aeuum philosophiae,
Quodque magis liqueat aetatem continet aeuum.
135
Dic caules olera, dicuntur ouilia caulae,
Callus durities dicatur, semita callis.
Dic cocleam turris scalam testamque limacis,
Est coclear proprie quo pultes ponis in ore.
Octo iuncturam foliorum dico quaternum,
140
Ille quaternio sit qui supra quattuor exstat.
A tumeo tumulum dic, a moneo monumentum,
A sepelit coeptum dicatur habere sepulcrum,
Sarcofagum dices, carnem quod edant ibi uermes,
Quod bona sit ratio sarco faginque probant.
145
Ast hoc Mausoleum sit ab inuentore uocatum,
Vel sit mansoleum, quod totum manibus exstat.
Dic feretri caput esse fero, libitum Libitinae,
Hoc nomen tumba complectitur omnia dicta.
Sensus sunt hominum, uerborum sensa suorum,
150
Sentire est sensus, tibi sit sententia sensum.
Remex est proprie quod ponit nauita puppe,
Remus quo medii ueniens ciet aequora ponti,
Est remex ducens, est remus ductus in unda,
At tibi remorum collectio remigium sit.
155
Grex ouium proprie fertur subolumque suarum,
Ast armenta boum, dicas pecus esse caprarum.
Est dolus in lingua male dicentis manifesta,
Fraus est fallentis sub lingua blanda loquentis.
Est amplus latus, etiam latus est hominis pars,
160
Estque prioris in i genitiuus in isque secundi,
Estque later tegula, sic dicta sit haec quia lata.
Lignum de fuste, sed linum dicitur esse
Ardendi causa, quia uoluitur undique cera.
Cingula quadrupedis, cingentis cingulus esto,
165
At neutri generis sit zona tibi mulieris.
165a
[Cingula sunt hominum, cingula cingit equum.]
Dicitur esse liber codex, sed libra statera,
Libraque quandoque collectio sit solidorum.
167a
[Pro signo celi quandoque potest reperiri.]
Est crater patera, connexio uirgea cratis,
Quam munimentum perhibent turri dare magnum.
170
Quod sit ad assandum pisces tu craticulam dic,
Hanc tamen improprie dictam cratem legis esse.
Sinum de uase dicas, sinus esto puellae:
Primam producas primi breuiesque secundi.
Intestinorum pars est lactis, liquor est lac:
175
Illud femineum, debes hoc dicere neutrum.
175a
[Lac liquor mamme, piscis lactes habet in se.]
Ista parens matri uox conuenit et genitori,
Mater quod pariat dicitur esse parens.
Non sic de patre dices, quoniam nequit esse,
Sed quia sit partus causa uocatur ita.
180
Hoc flamen neutri pro flatu debet haberi,
Hic si praecedat, stantem Iouis ad sacra signat:
A flo flas flamen, a filo dicito flamen.
Dicitur esse decus ueneratio, sed decor oris:
Illius decoris, huius dic esse decoris.
185
Est uitium crimen, uiciam fore dicito semen,
A uitio uitias horum dicatur utrumque.
Dic fibram uenam, sed dic animal fore fibrum,
Nam fibris totum uenisque puto fore plenum.
Virga rudis, rudis est incurius et sine laude,
190
Estque rudis quandoque nouus, quod saepe repertum est,
Sed magis istud idem quam duo prima notat.
Ille sororius est cui nupta soror mea, glos est
Quam frater duxit, laeuir de fratre mariti
Dicitur hinc laeuum quod notat esse uirum.
195
Pauperis et ditis Libitinam dicimus esse,
Sandapilum tantum pauperis est feretrum.
Hic glomus hocue glomus fili glomeratio fertur,
Tertia respondet reliquo, primoque secunda,
Hoc nomenque globus aliis poteris dare rebus.
200
Dic praedam quod ui depraedans surripis hosti,
Quidquid captiuo tolles spolium fore dices.
Est uallus palus circa castrum praeacutus,
Nexio palorum sibi mutua sit tibi uallum.
Aufertur quod ui iactura potest bene dici,
205
Quod fortuna malum parat ultro dic fore damnum.
Cena cibus, caenum sordes, umbratio scena:
A ceno primum, a scenon tu cetera dicas.
Claua genus baculi, clauis sera, clauus acutus,
Clauus remigium, clauus quoque sit tibi uestis.
210
Ceruos rete, plaga lepores, cassis capit apros,
Haec cassis galea, dicas hic reteque fiet:
Decidit in casses praeda petita meos.
Dicitur haec buxus dum uiuit in arbore ramus,
At si detrunces, hoc buxum dicere debes.
215
Est acies oculi, sed acumen sit tibi cultri,
Est acies pugnans gens tamen improprie.
Quod teres inde polus, quod feruens fertur Olympus,
Quodque domus solis hinc caelum dicitur esse.
Dicitur ille locus gratissimus hic paradisus,
220
Ad signanda loci iocunda sit haec paradisus.
Fons silet est siluae, quia nil sit ibi quod abundet
Murmure, sit lucus a luceo, quod sit opacus,
Sicque per antifrasim dices a luceo lucum.
Ad nauem malus spectat, malus est uitiosus,
225
Faux est mala, malum uitium, malum quoque pomum.
Aulae dicuntur aulaea, petasmata templi,
Cortinae thalami, uelaria uela theatri.
Est a materia fragili sumens homo nomen,
Fons quia fertur humus nominis huius homo.
230
A uirtute uir est, qua debet quisque uirere,
Anthropos est quoniam uultus ad sidera tollit.
Est altare dei, diuorum dicimus aras,
Vel si mauis materies quadrata sit ara,
Ast altare lapis super aram marmoreus sit.
235
Hymnus diuina laus est, sunt cantica mentis
Laetitiae, quae fiunt de caelestibus ipsis.
Dic a materia nomen sibi sumere lora,
At quod habere manu soleas dicuntur habenae.
Hinc scola dicatur, quia mens ibi sollicitatur
240
Circa doctrinam doctoris suscipiendam.
Affectus mentis ad discendum studium sit,
Ast exercitium labor artis continuatus,
Et tamen improprie studium scola dicitur esse.
Quo latro signatur dic cauterium fore ferrum,
245
Cauteriam proprie dicas in carne foramen.
Vir trapezeta, trapezetum sua mensa.
Semis dimidius indeclinabile semper,
Semis semissis dicetur dimidius pes.
Hoc imperfectus signatur nomine semis,
250
A quo semideus uolo compositum fore dicas,
Semiuir a semis dicitur atque uiro.
Est uenter maris, est uterus mulieris et aluus,
Ast uterus sit praegnantis, sit uirginis aluus,
Vel sic dicatur, quia sic diuersificatur:
255
Venter consumit, uterus parit, egerit aluus.
Astrum uel stella de solo dicitur astro,
Astrorum proprie glomeratio sit tibi sidus:
A sto stas stellas, a sido sidera dicas,
Ex astur dicas, quod lux est, astra uenire.
260
Est summum pinna templi cirrusque capilli,
At galeae conus, sit tibi doma domus.
Est uertex montis, dic arboris esse cacumen.
Zelus amor sponsae cum sponso dicitur esse,
Inuidiamque hominum designat idem reproborum,
265
De muliere notat habitam quoque suspicionem.
Custos qui seruat, custodia dicitur actus.
Corpora quis tegimus pannos sudaria dicas,
Quae sunt re uera sic a uerbo suo dicta,
Talibus insuimus pannis quia corpus humandum.
270
Ast ad quadrupedem sudaria pertinet, eius
Sudo caput, quoniam sudore sit uda caballi.
Aegis dicatur, tegitur quia pelle caprina,
A pello pelta, quia pellit fortiter ictus,
Denotat ancile scutum, quoniam solet esse
275
Decisum circa, procerum tantummodo parma,
A clepo sit clipeus, a scuton scuta uocantur.
Est scaber ferrum, quo pes purgatur equinus,
Ast hominem scabrum dic, quem cernis scabiosum.
Ex usu portus acus et lacus et tribus, inde
280
Ante bus u teneant arc- art- part- ex ratione.
Nomina sunt quinque plurale gerentia quintae
Haec: res atque dies acies facies speciesque,
Et si sint plura, tamen usus non tenet illa.
Funera confirmant fore pompas exsequiarum,
285
Exsequias dicunt corporis obsequium.
Corporis alteritas affectio dicitur esse,
At spectat mentis affectus ad interiora.
Torrens est ueniens aqua niuibus ex liquefactis,
Stans ex artificum studio dices fore stagnum,
290
At lacus, ut dicunt, aqua mobilis est aliquantum,
Stans ex natura palus est, sed turbida limpha,
Fons aqua natura subtilis, clara, sub aestu
Frigida, sed cedens sub frigiditate calori,
Est puteus locus intus habens latices, grauis haustu,
295
Cuius margo tenet circum lignumue petramue.
Copula si neutrum, nexum maris et mulieris
Denotat, at si sit primae, nexum catulorum.
Ordinis est nomen Seraphin pluraleque neutrum,
Sique Seraph dicas, quemuis ex ordine signas.
300
Obsequium sit amantum, seruitium famulantum,
At serui proprie dicatur seruitus esse.
Colligitur parua grandisque per arbutus arbor,
Arbuta plurale nomen fructus notat esse.
Est arbor taxus, si dicas haec, animalque,
305
Hic si praecedat, etiam melota uocatur,
Dicitur a multis proprie sub nomine pellis.
Pluralis numeri plantaria denotat illa,
Quae tanquam soleas sub planta conspicis esse,
Si sit singlare, nomen tibi significabit
310
Ramum, quem plantas uellisque, deinde replantas.
Fontis margo, maris litus, sed ripa fluentis.
Est monachorum conuentus nec non monacharum,
Vel diuersorum collectio discipulorum,
Sed conuenticulum dicas pietate carentum.
315
Fucus asilus erit, ubi pax dicatur asylum,
Turbat asilus apes, miseris succurrit asylum.
Facturam facies notat oris et a facio fit,
Velle notat uultus et ob hoc uolo uis caput eius.
Est arbor pomus, pomum quod dat tibi fructus.
320
Quis pomi plures loca tu pomeria dices,
At pomaria sunt ubi poma absconsa tenentur.
Est stratum proprie lectus, uia regia strata,
Stratum quandoque uia regia dicitur esse.
Fructificans olea, fructuque carens oleaster,
325
Fructus oliua oleae, fertur liquor eius oliuum,
Ast oleum proprie nucis asseritur liquor esse.
326a
[Res incorporea choitum figmentaque signat]
326b
[Vtile, personam, verum, possessio, factum]
326c
[Dividit et large denotat omne quod est.]
De non uisibili debet tantummodo dici
Res, cum principium reor huic sit pro puto dictum,
Sed res uisibiles potius fore corpora dices,
330
Omne tamen corpus res est, uelut asserit usus.
Quod ueteri puerum similem facit esse ueternum
Dicas, qui patitur dicatur quisque ueternus.
Mos est antiqua consuetudo atque probata,
Est consuetudo ius scriptum more statutum.
335
Sordidus est foedus, pax est procerum quoque foedus,
A foeda porca dic foedus foederis esse.
Vi premit exactor, dominorum exactio uis est.
Dicitur hinc scortum, quoniam solet excoriare,
At meretrix, quia substat pro quadrante merendo,
340
Hinc lupa quod lupa sit deteriorque lupa.
Est uini proprie metreta modusque modesti,
Hisque licet subici quod sit mensura lacerti.
Est seclum gentis successio, seculus aedis,
Fons quoque sit primi sequor et secludo secundi.
345
Haec bria si dicas modus est, uas Romipetarum
Hic bria, quo uinum sibi distribuunt quasi libra.
Cum pus nil sequitur, per pus putredo notatur,
Si puris subeat, id quod custodia signat.
Est febris frigor hiemisque coactio frigus,
350
A frigo frigis seu frigeo dicis utrumque.
Aeris est nubes, nebulae de flumine surgunt,
Nubila sunt proprie nubes nimbis oneratae,
At panis nebula tibi subtilissimus esto.
Argumenta locos, homines loca dicis habere.
355
Est sutoris acus, si quartae femineumque
Ast et acus tritici purgamentum solet esse,
Sed tunc est neutrum faciens aceris genitiuum.
Dicitur inde latex, quoniam lateat, sed ab aequo
Est aqua dicta, quod est plana superficie.
360
Hinc amnem dicas, quia ripas gestat amoenas,
Torrens est, quoniam uoluitur absque modo.
Corporis est proprie ualitudo potentia firmi,
Estque potentatus maiorum siue potestas.
Carduus est tribulus, tribulum terit allia salsa,
365
Dicitur id tribula, teritur quo putrida gleba.
Est hic turba chorus, qui uentat in aere corus.
Ast instrumentum dicitur esse chorus,
Cancellusque chorus mensuraque siue chorea.
Est somnus proprie dormitio continuata,
370
Somnia sunt ea quae per somnum nocte uidemus.
Est imber pluuia nubis caligine tecta,
Est nimbus tenuis, quo nos aspergit Aprilis,
Hoc nomen pluuia nectit generaliter ista.
Stringitur unda gelu, bruma gelida riget arbor,
375
Per campi plana diffunditur alba pruina.
Vespere sit nona: si re conuerteris in ra,
Solis habes ortum: si ra conuerteris in rum,
Illius occasum: uesper sit quaelibet hora,
Qua sol uel luna tegitur caligine taetra.
380
Ri rorum cantant, rae rarum tympana pulsant.
Est Vesperta dea, dicatur et Hesperus astrum.
In quo mulgetur lac tempus multra uocatur,
Vas est multrale, mulsum quod defluit inde.
Est ficus morbus, est ficus fructus et arbor,
385
Pro tribus est quartae, genus est uariatio partis,
Dicitur hic ficus pro morbo, pro reliquis haec:
Hinc Priscianus dicens ad Caecilianum:
Cum dixi ficus rides quasi barbara uerba,
Et dici ficos, Caeciliane, iubes.
390
Dicimus at ficus, quas scimus in arbore nasci,
Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.
Corna gerit cornus, pecudum sunt cornua, cornu
Militis est, quando properat sua bella parando.
Pila subest ponti, pila ludus, pila taberna,
395
Pila terit pultes et pila geruntur in hostes,
Quod terit est pilus, pilus est in fronte capillus.
Stirps de progenie, stirps radix dicitur esse,
Arboribus dabitur hic stirps, animalibus haec stirps.
Punctus sit pelle, sed punctum sit tibi sectae.
400
A pupugi punctus, a punxi sit tibi punctum.
Est socer uxoris genitor, socrus genetrix est,
Ast uxor nati dicitur esse nurus.
Vir gener est proprie soceri, cui filia nupsit,
Dictus sic, quod ad augendum genus huic sociatur.
405
Affectus mentis, sed corporis esse uoluptas
Dicitur, at uelle si dicas est utriusque.
Vestes sunt mulierum, uestimenta uirorum.
Esca uolatilium cibus est, epulaeque uirorum,
Diuorumque dapes, firmat ut Isidorus.
410
Cenam prandentum, conuiuia dic sociorum,
Sanorumque cibus, generale cibaria nomen.
Baptismum proprie tibi sit mundatio mentis,
Exterior quae fit per aquam baptisma uocatur,
Haec uox baptismus nectit utrumque simul.
415
Est, ut ego didici, paludamentum genus ostri,
At palus est sordes, ubi se sus saepe uolutat.
Pilleus est iuuenum, peregrinantumque galerus,
Praesulis at mitra sit, nobiliumque tiara.
Ornatus uestes hominum dic esse nitentes,
420
Ast ornamentum tantum dic ecclesiarum.
Aucupis est laqueus, clamidisque lacinia nodus,
Indeque pictorum laquearia dic thalamorum.
Sit thalamus sponsi, cameram dic esse scolaris,
At secreta loca templi penetralia dicas.
425
Pauperis est palla, ditis clamis, at mediocris
Pallia sunt, tribus his mantellus conuenit haec uox.
Culcitra dicitur a calcando, a fulcio fulcrum.
Est componentis speculum se ceu meretricis,
At speculam tantum fore dicas excubiarum.
430
Hic lucarius est, qui custodit nemus ipsum,
Est lucar proprie pretium, quod sumitur inde,
Quo sol tecta subit lucanar finge foramen.
Ceparum condimentum ceparia dicas,
Est cepullatum leporinis carnibus aptum.
435
Scrobes serpentum sunt, at spelunca latronum,
Suntque sepultorum foueae, sunt antra draconum,
Vtque placet plerisque cauernae cuniculorum.
Fertur inexpleta iubilus laetatio mentis,
Signat concinnum laudis iubilatio cantum.
440
Est stipes firma de ligno facta columna,
Stips est pondus, quod pro solo ponitur asse.
Est uectis ferrum longum pariterque rotundum,
Ostia quo firmo, dictum sic a ueho uerbo,
At uerteuellas quaedam esse foramina dicas,
445
Quod uertuntur in his uectes quocunque iubentur.
Aequoris insula sit, fluuii tibi sit mediamnis,
Insula cincta salo, mediamnem circuit amnis.
Est locus arbustum, fert arbutus arbuta fructus,
Haec in plurali dicas, singlariter hic dic.
450
Meta genu femoris, sed ducit ab inguine coeptum,
Sura genu coeptum, sed surae est in pede finis,
Continet utrumque, ceu dicunt, tibia crusue.
Vrinas hominum, sed lotia dic asinorum.
Virtus iustitia est, sed iustitium fit in urbe.
455
Limus aquae, spectat ad ferrum lima terendum.
Est Helice maior ursa, septentrio, plaustrum,
Est Cynosura minor ursa, septentrio, plaustrum,
Custos Arctophylax, Arcturus siue Bootes.
Est thorax pectus, thorax lorica liquorque,
460
Estque toral lecto quod supra ponitur alto
Ornatus causa, quod fertur culcitra picta.
Esse librum librique ducem dic esse registrum.