Aeternum uere sine principio et sine fine,
Perpetuum, cui principium, sed fine carebit,
Hoc animam dicas, dicasque perenne per annos,
At quodcunque uelis sempiternum bene dicis,
5
Et tamen aeternum sempiternumque simul sunt.
Illatum uulnus, innatum dicitur ulcus,
Infero sit primi caput innascorque secundi.
Rumor credibilis res, credula quae cito credit,
Sic incredibilis et sic incredula distant.
10
Sunt tria quae pariter substantiuant muliebre:
Dustria, curia, iuria, si praecedat in istis.
Est uinum bibile, bibulum concedis harenae,
Actum significat bibulus, bibilis facit aptum.
Lumine priuatus uiolenter dicitur orbus,
15
Caecus inutiliter gerit instrumenta uidendi.
Est is abortiuus, qui caesa tractus ab aluo est,
Postumus est natus post exsequias genitoris.
Sit uerbis lepidus aliquis factisque facetus.
Te uestis pulchrum reddit, natura decorum.
20
Angustum tempus dicetur, sed locus artus,
Ango sit primi caput, arceo sitque secundi.
Album natura facit, est res candida cura,
Estque dealbatus paries albedine tinctus.
Subdolus est uerbo mihi, perfidus est malefacto,
25
Nam dolus est uerbi, factique fides solet esse.
Nobilis est homo mente uel ingenuus, bene pugnans
Inclitus, insignem facit ipsum purpura regem.
Reddit origo patrum laudabilis hunc generosum,
Dicitur illustris uir conspicuus benefactis,
30
Egregius proprie sublimatus probitate.
Hasta teres proprie tibi sit pomumque rotundum.
Semestris luna medio sub mense reducta.
Pernix pro uelox casus producit ubique,
Pernitorque caput illius dicitur esse,
35
Si breuiat casus, tunc est nota perditionis,
Ast eius coeptum dicatur perneco uerbum:
Icarus ad caelum tendit pernicibus alis,
Sed possum melius dicere pernicibus.
Semper hians patulum liquet esse, patens quod ad horam,
40
Dic patulas aures, oculos dic esse patentes.
Terrea sunt uasa, terrena colentia terram,
Verum terrestre nomen comprendit utrumque.
42a
[Eget mente ferox, egrotus corpore †divum†.]
42b
[Mamma vel ubertas vel fertilis uber habetur.]
Confinis meus est, mihi mansio proxima cuius,
Signa parentelae notat hinc affinis et inde.
45
Humida res extra, res uuida dicitur intra,
Humeo fons primi tibi sit, caput uua secundi.
Diues et intentus notat assiduus sub eadem
Voce, pro intentus est assideo caput eius,
Quando notat diues, tunc est as eius origo.
50
Dicitur elinguis qui nescit parcere uerbis,
Duplicis at cordis homo dicitur esse bilinguis.
Dicitur arcitenens aliquis quando tenet arcum,
52a
[Dicitur arcitenens aliquis quando tenet arcem,]
Primatumque tenens dicitur architenens.
Aemulus ille tibi sit, cui labor est imitari
55
Doctum, quique bonis socii dolet inuidus ille,
Aemulus improprie fertur tamen inuidus esse.
De multis proprie primus dices aliusque,
Sed prior ac alter dic concordare duobus,
Istis alteruter uter associes et uterque.
60
A figor fixus, a findor sit tibi fissus,
Fixuram primum designat, at illud hiatum.
Viuax ingenium, sed uiuidus est color oris,
Inde uigorosum corpus tibi dicitur esse,
Est homo uitalis, comes est cui uita salubris.
65
Signat emax quod emit uel quod dignum est ut ematur,
Tantum passiuum respicit empticium.
Est censu cupidus, sed honore uir ambitiosus,
A cupio primum, sed ab ambio dico secundum.
Immemor oblitus notat, oblitus est maculatus,
70
Huic obliuiscor, est illius oblino coeptum.
Res est sincera, res sinceris est quoque pura,
Et cum praedictis sincere signat idem.
Diuersum tamen est ab eis in origine, namque
Huic caries, illis est sine cera caput.
75
Veridicus dictis, sed uerax est homo factis,
At sermo uerus sit tibi ueridicus.
Laetus es aut alacer praesenti prosperitate,
Instantique bono sospes es aut hilaris.
Sospes enim cum spe sociumue spei notat esse,
80
Incolumem dices quem sanum corpore cernes.
Est bonus aut sapiens probus aut uir relligiosus,
Pro placidoque probum saepe legis positum.
Post gibbosus habet strumam, gibbrosus at ante,
Fertur utrobique strumam strumosus habere.
85
Ambitus circumdatus est cum tempore signans,
Ambitus est nota circuitus, tantummodo nomen.
Additur his quod et ambitus est affectus honoris,
Quod translatiue dictum credo magis esse.
Vultu concinno uir tristis dicitur esse,
90
Dicitur at maestus uir mente, habituque molestus.
Est homo securus a cura quaque remotus,
Sed uir in agminibus confidens est bene tutus.
Dicitur id facile quod non grauat ad faciendum,
Cui non pondus inest dicitur esse leue.
95
Oppositum facili graue dico, leui quoque pondus,
Hoc ex praedictis noscere quisque potest.
Vnus cum solus, quorum genitiuus in ius,
Absque uocatiuo non sunt testante magistro.
98a
[Et si vis "totus" illis erit associatus.]
Proximus est quiuis natura conditionis,
100
Spe conuertendi bonus est homo proximus hosti,
Proximus est tantum quem constat stirpe propinquum,
Proximus estque suum mihi praesentans benefactum,
Confinisque meus mihi proximus, ut notat usus.
Ad corpus sanctus, ad mentem pertinet almus,
105
Vir sacer est digne qui sacra solet celebrare.
Praedo rapax, fluuius rapidus, rabidusque catellus,
Vltimus a rabie, sunt a rapio duo primi.
Totum comprendit massam, sed diuidit omne,
Et quandoque tamen complectitur omnia cunctus,
110
Et quandoque tamen colligit opposita.
Vomer aduncus, anus incurua, et pandus asellus,
Et tamen interdum comprendit omnia curuum.
Rusticus esto loquax, ostentatorque procax sit,
Garrula sit uolucris, replicans homo uerba dicax sit,
115
Facundus proprie uerbis dicatur abundans,
Verum disserere qui nouerit ille disertus.
Improbus est aliquis uerbo, factoque proteruus.
Corpus habens habile cursu fertur citus esse,
Accelerans celer est, sed currens impetuose
120
Velox uel uolucer, haec confundit tamen usus.
Dapsilis est dapibus, largus aliis quoque rebus.
Concinnus cantus dicatur, congruus ordo,
Concors hac uoce uelle notatur idem.
Ad numerum paritas, aequale ad corpora spectat,
125
Et de compositis dicitur illud idem.
Aduena fertur homo, quia sit ueniens aliunde
Spe uico castro uel rure uel urbe manendi,
De prope conueniens, quasi sit tecto sub eodem,
Conuena dicetur, erraticus est alienus,
130
Qui peragrat uaria loca cum pera peregrinus,
Ast inquilinus dicitur illud idem.
Desidet a primis deses, segnisque uigorem
Non habet, ignauus animi uacuatur ab igne,
Estque piger pedibus, sed iners priuatus ab arte.
135
Si quaeras: quotus iste uenit? numerum mihi signas,
Si: quotus iste sedet a me? tunc ordo notatur:
Ordo notatur ita per quotus et numerus.
Cautum prouisum, cautum signat quoque firmum.
Crudus non coctus, est crudelis quoque crudus.
140
Bos nondum domitus a multis dicitur iniux,
Subque iugo positus bos dicetur tibi subiux,
At si sit serus dicitur emeritus.
Est uir in obsequiis fidus, sermone fidelis,
At fido primi caput esto, fidesque secundi.
145
Dicitur ingratus acceptorum immemor omnis,
Et cuius merita sequitur retributio nulla,
Et cui dicendi deest gratia uel faciendi.
Est binus geminus, anni gemini quoque bimus,
Vnus fons primo, fons sit hiems reliquo.
150
Dente carens edentulus est sed natus habere,
Qui dentes habuit nec habet dentes nec habebit
Est edentatus: prior est infans, uetus alter.
Campester uolucer alacerque saluber equester
Siluester celeber acerque celerque pedester
155
Horum bis quinque tenet hic er et haec is et hoc e,
Sic et non aliter debes formare paluster.
Nullius possessor inops homo dicitur esse,
Pauper cui possessorum non suppetit usus,
At mendicus qui pro uoce manu quasi quaerit.
160
Audax non audenda cauens audenda requirit,
Sed quae sunt audenda cauet temerarius, inde
Quae non sunt audenda petit, socors sine corde
Quae sunt audenda, quae non audenda cauebit.
Esse locus debet dubius, ubi sit uia duplex,
165
Anceps est gladius, quaestioque ambigua.
Est diues proprie, cui res succedit abunde,
Felix qui possessa tenet cum prosperitate.
Instudet aeternis sapiens, prudensque futuris.
Quod leuiter penetrare potes penetrabile dices,
170
Quod domus interior capit hoc penetrale uocabis.
Quod sentire potest et sentiri tibi sit res
Sensibilis, sed sentiri sit sensile tantum.
Terra ferax culta, regio dicatur opima,
Fertilis alta domus, homo sit locuples opulentus.
175
Nil mentis retinens homo secum dicitur amens,
Partim mente furens, non prorsus, sit tibi demens.
Spiritus inde malus uaemens est, uae quia menti
Ingerit, at bonus hinc, quoniam uae subtrahit illi.
Vas sit odoriferum tibi, sit quod odorat odorum.
180
Crudelis placito, ferus est homo percutiendo,
Saeuus in utroque, placito uel percutiendo.
Est numeri paucus, sed staturae nota paruus,
Opponas pauco multum, magnum quoque paruo.
Est indiuiduum corpus, quo non minus ullum,
185
Et quod duritia nequit iste secare uel ille,
Ac indiuiduum nimio dicatur amore,
Discretum tandem sub uoce tenetur eadem.
Dicitur a luna lunaticus hac ratione,
Quod certis sub temporibus mensis furit ille,
190
At limphaticus est, cerebrum cuius malus humor
Turbat et illidit, sed non sub tempore certo.
Est energumenus, quem daemon possidet unus,
Sunt arrepticii uexati daemone multo,
Is maniaticus est, qui se perimit sine causa.
195
Est cute uir lenis plana, factoque suauis,
Blandus in affatu, mitis parili comitatu,
Ast epulum gustu magis esse suaue probatur.
Est homo morosus, si sit bene morigeratus,
At si sit tardus, tunc dicitur esse morosus:
200
Mos me morosum, mora me facit esse morosum.
Est tintinnabulum uas fusile, futile cribrum,
De terra facta uas fictile dicitur olla.
Me comitem uia, me socium labor indicat esse,
Me scola consortem facit et conuiua sodalem,
205
Missio collegam facit aut collectio quemquam.
Qui de suspectus, sed de quo suspiciosus,
Inuidus est qui de, sed de quo est inuidiosus:
Inuidiosus ego, non inuidus esse laboro.
Pro plano leuis, sed pro leuitate leuis dic,
210
Alleuiat simul et leuigat ista probant.
Nos operum lassos reddit labor et uia fessos,
Nosque fatigatos labor, aequor, terraque reddit.
Simplex legitimus, simplex idiota uocatur,
Simplicitas bona sit et mala simplicitas.
215
Sit uanum corpus, aer dicatur inanis,
Sitque locus uacuus, sic dicere suspicor usum.
Ob mala praeterita malus ille nefarius est, at
Quod mala sint eius praesentia facta nefandus.
Infimus ac imus sibi distant, sic quoque distant:
220
Infimus ordine sit, imus at ille loco.
A patria profugus discedens dicitur ultro,
Ast expulsus ui ualet exsul homo bene dici,
Exsul abit sine spe reditus patriaeque reique,
Inscriptus manet in patria sed re spoliatus,
225
Amittit proscriptus opes nec posse reuerti,
Quisque relegatus sua cum remeabit habebit,
Transfuga qui sub perfidia transfugit ad hostes.
Membris formosus, ast ore quis est speciosus,
Ast habilem pulchrum dices lepidumque decorum.
230
Inflatus tumidus fertur tumidusque superbus,
Sic cutis excessum, mentis quoque significabit.
Est homo cirritus qui cirros uertice gestat,
Cerritus dicetur quem uesania torquet.
Labilis est fluuius, dicatur lubricus anguis,
235
Et tamen utrumque de labor laberis exit.
Noxius est proprie nequam, potioque nociua.
Dic apte flauum crinem, fuluumque metallum.
Spissum de toto solido dicetur, ad illud
Densum dicatur, ubi lucus opacus habetur.
240
Fertur castratus homo testiculis uiduatus,
Castrato similis est gallinaceus omnis.
Ebrius absque bria, comes est cui sobrius ille.
Inscius ignorans, quo culpa est conscius esto,
Praescius est quisquis poterit praescire futura.
245
Dicta modesta, sed acta uocari dic moderata,
At primi caput esto modus, moderorque secundi.
Signat iniquus quidquid et impius hoc quod et asper,
Vnde ait Ouidius "non per iuga montis iniqui".
Suffusus proprie uir dicitur esse liquore,
250
Ast infusus sit oleo, unguentoque perunctus.
Res sunt absconsae quas celas calliditate,
Quae natura tegit nobis abscondita dicas.
Letatus quasi mortuus a leto quasi morbo,
A laetor de laetitia laetatus habetur.
255
Dicitur intentus plenusque labore operosus,
Des operam primo caput, ast opus esto secundo.
Est detestatus quiuis anathemate strictus,
Praeuentus morte intestatus dicitur esse.
Est breuis argutus, est callidus atque sonorus.
260
Plenum flexibilem tardum lentus tibi monstrat,
At lentos dices facientes otia saepe,
Sicque luto plenus tibi dicatur lutulentus:
Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis.
Hanc tua Penelope lento tibi mittit, Vlixe.
265
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra.
Dentur in exempla lectoribus haec tria nota.