Verbum quadruplici sensu credo uariari,
Sicut in his patet exemplis: "uerbum caro factum",
"Verba dat omnis amans". non sunt sine tempore uerba.
"Demophoon, uentis et uerba et uela dedisti,
5
Vela queror reditu, uerba carere fide".
Tunc uacat intendit cum dico "uacat rationi",
Cum dico "ratione uacat" ratione carere est,
Tuncque notat uacuum cum dico "uacat locus iste",
Atque uacat per se dic significare licere.
10
Percontor notat id quod perscrutor per o scriptum,
Percunctorque per u dicitur esse moror.
Prorogo protelo procrastino sunt nota sensus
Eiusdem, tribus his prolongo connumerabis.
Assignare diem praefigere uel dare dicas,
15
Assignare tamen exponere dicimus esse.
Subiugo pessundo designat suppeditoque,
Suppeditoque tamen placet ut plerisque ministro.
Instauras, si quid destructi condis ad instar,
Restauras renouans quod restat more priorum.
20
Noto notifico, noto scribo, noto reprehendo,
A nosco primum, nota sit caput exteriorum,
Primaque produci debet tibi syllaba primi
Te uexo proprie dicas, sed nemo Latine
"Iste laborat eum" dicat, nec habetur in usu:
25
Est transitiuum prius, absoluitque secundum.
De multis oro dicas, in lite peroro,
Fratres exoro, Christum sapienter adoro
Accusatiuo poteris nec non genitiuo,
Quin ablatiuo iungere participo:
30
Participo rem re, participoque rei.
Peierat affirmans, sed periurat sacra frangens,
Abiurat patriam nunquam rediturus in illam,
Adiurat uel coniurat quaerens dubium quid.
Cre. do. se. nex. iu. sto. la. mi. ue. to. fri pli. ne. cu. so.
35
Haec faciunt in ui uel in i, reliquis datur aui.
Si componatur cum nominibus plico uerbum,
Vltima praeteriti uox conformatur in aui.
Si praepositio coniungitur huic plico uerbo
Praeteritum semper in ui finito licenter.
40
De neco dic aui, ferro necui, reliqua ui.
Qui superat uincit aut uiuit: Virgilius sic:
"Quid puer Ascanius? superatne? et uescitur aura ..."
Degrado depono uel tecum pignere certo,
Estque caput primi gradus, est et gratia summi.
45
Cauillo fallo, pro perforo pono cauillo,
Dic caluo primi caput esse, cauumque secundi.
Qui mittit legat, moriens dando sua legat,
Legatus missus, legatum morte relictum.
Accusat maior, est incusare minoris,
50
Ast excusare proprium dicas utriusque.
Dic pro purgare uel pro circumdare lustro,
A primoque potest lustrum purgatio dici.
Quod non sum simulo, sed dissimulo quod ego sum,
Assimilare bono, non assimulare laboro.
55
Tunc ego praeuaricor eum crimina uera repello,
Cui falsum crimen impono calumnior illum.
Pastor oues baculo minat, lupus ore minatur,
Hoc producatur, illud quoque corripiatur.
Mutuo credendo, sed mutuor accipiendo,
60
Mutuo dat nummos, sed mutuor accipit illos.
Accusatiuum regit insto simulque datiuum,
Insto dans operam tibi, te dum persequor insto.
Obsto cum consto doctrina supinat in atum,
Cetera composita terminat ars in itum.
65
Strangulo suffoco, exstinguo suffoco dicas,
Quod bona sit ratio fauxque focusque probant.
A cio si dicas, axcitat tu bene dicis,
Excitat econtra dicitur a cieo.
Fla. facit ardorem, sed fra. largitur odorem,
70
Ignis enim "flagrat, sed poma recentia fragrant.
Occido dum labor, occido dum gladiabor.
Excubat in castris homo peruigil, incubat ornix,
Excubiaeque probant primum, probat incubus illud.
Litem dant homines, obiurgantur mulieres,
75
Rixanturque canes, altercanturque sophistae,
Certant inter se pugiles pro laudis honore.
A cubo bas batum dicatur itumque supinum:
Sanus eo cubitum, male sanus uado cubatum.
Haec duo significat obseruo: sequor caueoque,
80
Haec in diuinis scripturis inueniuntur.
Si rogat addideris con congregat, e dat, in infert,
Prae praefert, sub substituit, pro protrahit, inter
Quaerit, de minuit, ab destruit, arque superbit.
Quem uoco baptizo, quem quis uocat hunc trahit ad se,
85
Vt mutet quadam conditione locum.
Milito militiam perago, sic conuenit esse,
Si dicas equito, dicis equo sedeo:
Militis est primum, sed quisque potest equitare.
Qui uadat ille uadum transit peragrans equitando,
90
Qui uadiat certo pignere dat uadium.
Scandalizare malum dicas exemplificare,
Scandalizoque tamen derideo dicitur esse.
Sunt in eo primae screo be. me. cre. nau. cal. e. bal. la.,
Et duo sunt quartae, sed cetera cuncta secundae.
95
Experior laudo dicas probo significare,
Spectoque significat experior specio.
Iudico te damno, tibi iudico commoda quaero,
Accusatiuus damnat, prodestque datiuus.
Fulgurat hoc primum dic esse, tonatque secundum,
100
Fulminat extremum dicitur esse cadens.
Eructo dicas cum fit ructatio, tuncque
Eructo uere uerbum, si dixero quicquam,
Si quid abundarit, ructatio dicitur esse.
Libo, si liba degusto, liboque dicas,
105
Coram numinibus si tu libamina ponas.
Clunagitant homines, sed crisantur mulieres,
Crisarique tamen Sodomitica secta uidetur.
Palmito praetaxo, dic et praetaxo subarro,
Et tamen haec taxus est utriusque caput.
110
A careo casso fore dicas exinanisco,
A quatio quasso pro frango dicitur esse.
Laxo per x scriptum pro soluo dicitur esse,
Lasso per ss duplex dic significare fatigo.
Non primitiuum dicatur, sed speciei
115
Deriuatiuae dicitur esse noto.
Noto prior longa dicas cognosco frequenter,
Cum noto correpta est prima notas facio.
Pernocto nocte, spatioque perendino lucis,
Tunc diuturno, si diuturnam fecero moram.
120
Excubo dum castra tueor, sed lucubro nocte
Dum studeo, uigilo dicis utroque modo.
Ebrius hic titubat, nauis uacillat in undis,
Inde domus fragilis nutat homoque senex.
Calculo cum lapide, digitali computo sorte,
125
Et numero dicas qua ratione uelis.
Oscitat ore hians, halas quoque cum facis alas,
Os aperit ratio prior, altera brachia tendit.
Caelo dum sculpo lapides, celo cooperta,
A primo caeltes, caelum est a posteriori.
130
Si diuersificas bene remque reique recordor,
Tuncque rei cum pars tantum mihi scita recordor,
Tuncque recordor eam cum perfecte scio totam.
Exsultans gaudet proprie, exaltansque superbit,
Primum de salio, reliquum dicatur ab alto.
135
Te rigo dico bene, sine casu roro sequente,
Est transitiuum prius, absoluitque secundum.
Hoc meditor firmo, sed non hoc cogito laudo,
Primum iustorum solet esse, sequensque malorum.
Quem ueneror decoro, quem pulchrum reddo decoro,
140
Principium primi decus esto, decorque secundi.
Exspirat moriens homo, suspirat gemebundus,
Tunc homo conspirat, si coniuratio fiat,
Aspirat siue potius respirat anhelans,
Et tamen aspirans quandoque fauere uidetur,
145
Admonet inspirans uiuificatque frequens.
Hic moror aio bene, moror illos et moror a te,
Actiuum neutrum sic est communeque uerbum.
Asportas remouens, apportas si mihi praebes;
Implicat importans et supportans homo tollit.
150
Quisquis amicatur nobis est noster amicus,
Cautus amicat eum sibi, quem prece reddit amicum,
Ast inimicatur nobis inimicus apertus,
Iste sibi uerbis socios inimicat acerbis.
Impetro quid dicto prius et mox perpetro facto,
155
A patro uerbo sumit utrumque caput.
Hocque patro uerbum duo significabit in unum,
Patro luxurio, patroque perficio.
Obsonor iratus, obsonor nocte fit esus,
Ientamus mane, cenamus uespere facto,
160
Tertia prandere postulat, ut solitum est.
Vescitur at nona merenda messor in hora.
Conspicor aspicio, conspicor colligo spicas,
Tunc ego despicor cum spicis extraho grana,
Despicor at proprie dico cum specto deorsum.
165
Gratulor est laetor et gratulor est ago grates,
A grato primum dicas, a grate secundum.
Dicitur exsquamo nec non exentero pisces,
Pullos dimembro, pullos euiscero dices.
Gaudens exsultat, contradicensque resultat,
170
Hoc ablatiuum poscit, reliquumque datiuum.
Obpilat ora pilo claudens, obturat at ille
Aures cum ture, quod ab antiquo solet esse.
Inter se screo siue creo diuersificantur,
Iactans sputa screat, res deus ipse creat.
175
Haec dico significat: confirmo copulo sacro.
Exstinguens necui pecudem, feriensque necaui.
Pignero suscipiens, impignero pignera tradens,
Pignero dum capio, dum pignero pignera trado,
Pignerat haec locuples quae pauper pignerat illi.
180
Irritat euacuat, irritat prouocat iras.
Scrutor ut experiar, ut sanem uulnera rimor,
Sciscitor inquirens quae noua scire uolo.
Inuestigo sequens profugi uestigia furis.
Elongas mihi res, prolongas quod dare debes.
185
Cunctatur replicans uaga uerba, pigerque moratur.
Si quid diuidimus membratim tunc laniamus,
Quando membra secas tunc eadem laceras.
Denotat allego causor confirmo iuuoque.
Solor solamen dono, solor quia solus
190
Efficior, primum deponit et hoc patiatur.
Supparo cum rugo pannum, supero quoque uictum,
Hoc uerbumque paro cum sub caput est utriusque.
Efferat hic hostem signat quod terret eundem,
Efferat at per se deuenit iste ferus.
195
Accusat semper onero, sed pondero per se
Ponitur, huic pondus fons est, onus est caput illi.
Cum pasco curo, sed cum considero curo,
Cum medeor curo, simul haec tria significabit.
Consto saepe notat pretium, consto quoque saepe
200
Pro perseuero reperitur proque simul sto.
Angusto stringo dicas, angustio pono
Inter pressuras, haec sunt poenale locale.
Delyro discordo, deliro deuio dicas,
Est lyra fons primi, caput est quoque lira secundi.
205
Nil de composito retinet uenundo supino,
Sicut et hoc nomen semis, sunt haec duo tantum.
Dico cum tribuo concedo uoce sub una,
Hoc uerbum do das haec tria significat.
Praesto praeualeo dicas, praesto quoque dono,
210
Praestoque saepe solet accommodo significare.
Ad pulli pastum proprie tenet hoc sipo uerbum,
Suboque porcorum pertinet ad coitum.
A sipo composita sunt obsipo dissipo dicta,
Obsipo spargo notat, dissipo diuidere.
215
Si iuuat actiuum fuerit, tunc auxiliatur
Impersonale si sit, delectat ubique.
Allactat puerum, quem mater ad ubera ponit,
Vt lac sugat ab his, ablactat eum remouendo.
Sol radiat mucroque micat fulgurque coruscat,
220
Cum fulgur supra nos paret fulgurat aether.
More catelli qui loquitur sic ille catellat,
Hic tibi catillet, mulierem qui pede tangit.
Impedit intricat nec non inuoluere signat,
Extricatque sapit expedit atque aperit.
225
Praestolor exspecto, praestolor quaerere dico.
Mussat qui dubitat, mussat qui murmurat idem.