Verto facit cum re deponens: uerto reuertor,
Cum reliquis genus actiuum seruatur ubique.
Auerto remouens curamque aduerto rependens,
In ui passiui notat auertor remoueri,
5
Si sit deponens, designat spernere tuncque
Accusatiuum poscit iungi sibi casum.
Hoc animaduertis quod percipitur tibi mente,
Ast animaduertis in eum quem uerbere punis.
Qui tegitur mersus sub aquis summergitur ille,
10
Qui sursum resilit ab aquis emergitur ille.
Si sero subiungas seui, de semine dicas,
At si subiungas serui, dic arboris esse.
Ad resipiscentem conuersio pertinet apte,
Ast euersio uel subuersio perditionem
15
Denotat, euertit tamen ad scrutamina spectat.
Digeritur cibus in stomacho prius, egeriturque
Quando extra geritur per secessum, liquet inde:
"Egestum" uado, non digestum" bene dico.
Intendas operi, doctrinam intellige docti,
20
Ecce uides quod dat primum, accusatque secundum.
Designat facio gero, designat quoque porto,
Namque gero pondus saeuaque bella gero.
Fert patitur dicit, fert cupit atque gerit.
Est dici rerum, proferri dic fore uocum.
25
Currere me dico nec profero, quod logicus scit.
Committo sensum portat cuiuslibet horum:
Coniungo pecco credo facio reprehendo.
Liberat est redimit, redimit conducere dicit,
Et redimit soluit, ut per mea dicta patebit.
30
Captiuum redimit dominus, quia liberat illum,
Promissum redimit qui uerax est, quia soluit,
Iudex conductus, ut lex docet, esto redemptus.
Impedit aduersans, adquirens appetit, et qui
Suppetit hic idem ferre uocatur opem.
35
Suppetit hoc prodest mihi dicas, cum quid abundat
Suppetit illud idem, competit utilis est.
Quaeritur ignotum, queritur qui perdit amicum,
Primum passiuum, deponens dico secundum,
Primam produco primi breuioque secundi.
40
Exigo perficio dicatur et exigo posco,
Parsque sibi regimen exigit alterius.
Diffidit ille facem, diffidit non bene fidens,
A findo primum dicas, a fido secundum.
Corripio castigo notat simul abbreuioque,
45
Et tamen a rapio uerbo dicatur utrumque.
Scalpo per p et l scribatur, sed scabo per b,
Est rationalis scalpere, scabo suis.
Haec tria significat pango: cano, iungo, paciscor:
Panxi uoce, fide pepigi, pegique bacillo.
50
Aere luo pignus, cruce poenas, luce tenebras,
Dicitur et luere, quando salitur ouis.
Sisto facit statui, si transeat, atque statutum,
Sed si sit neutrale, steti nullumque supinum.
Afficit informat punit cupit haec tria signat,
55
Affectoque frequens hinc pro cupio reperitur.
Fur aurum, uirgo flores, mare nauita, libros
Clericus, aequiuoce singula quisque legit.
A cado dic cecidi, sed dic a caedo cecidi,
Extremum generat occido, sed occido primum:
60
Occido perimo, sed denotat occido labor.
Sternitur aequiuoce mare lectus asellus et hostis,
Et sic hoc uerbum replicabit quattuor in se.
Agros, rus, formam, superos colit atque parentes,
Hos arat, hoc habitat, ornat honorat amat.
65
Si cubat in cumbit mutetur et addideris con,
Luxuriat, dis et ad comedunt; sub subiacet hosti,
Orat pro, re iacet, obit ob, de languet, in instat.
Laudo cano, describo cano, dic et cano canto,
Haec tria significat hoc uerbum uoce sub una.
70
Dum cano diuino, cano laudo, metraque scribo,
Carmentis uentura canit, canit arma poeta,
Regem scurra canit, et citharista canit.
Cum transitiuum fuerit delinquo, relinquo
Significat, neutrum peccatum significabit.
75
Fallo falsifico designat, fallo relinquo,
Falloque pro ludo saepius accipitur.
Ludo multotiens pro deludo reperitur,
Et quandoque solet significare iocum.
Alloquitur qui me compellat uoce loquendo,
80
Eloquitur qui rhetorice profert sua uerba,
Proloquitur logicus qui uerbis plenus abundat,
Obloquitur qui dat uerbis contraria uerba,
Colloquitur qui cum socio socialia confert,
Illeque subloquitur, loquitur qui decipiendo,
85
Praeloquitur qui prae reliquis sua uerba recludit,
Qui loquitur quocunque modo profert sua uerba.
Vir sapiens sapere dicatur, quique sapore
Congruus est sapere dicitur ille cibus.
Hic qui contigue tangit uel tangitur ille
90
Contingit, sed saepe sub euentu reperitur.
Est expergiscor deponens atque solutum,
Expergefacio contra tibi transit in actum.
Crede deo uel crede deum, plus credere dico,
Si credas in eum quam uel ei uel eum.
95
Trado te de te facio cum traditionem,
Cum tibi quid trado tunc possum dicere dono:
Accusat primum, dat et accusatque secundum.
Cum quid prolongas trahis illud, qui uiolenter
Aut male detrahitur, dicitur ille trahi.
100
Qui remouet tollit, qui sublimat quoque tollit,
Et pro nutrire tollere saepe datur:
Tollit alit remouet gerit erigit accipit aufert.
Cogo constringo dico, cogo coaduno,
Vnde et Virgilius: Tityre, coge pecus.
105
Carpo cum lanas traho, carpo cum reprehendo,
Carpo quid lanians, carpo quid accipiens.
Cedo locum tribuo dicas et cedo recedo,
Et caedo saepe pro scindo dicitur esse,
Atque cedo pro dic defectiuum reperitur.
110
"Quo tendis cedo" <dic>, nec me cessisse negabo:
Prima duo cessi faciunt reliquumque cecidi.
Fingo quid simulans, et pro facio reperitur,
Et tamen hoc proprie pertinet ad figulum.
Admittens recipit, ast amittens homo perdit,
115
Est cum d primum, sed sine d reliquum.
Cum quis seducit hominem male decipit illum,
Cum quis subducit naues ad litora ducit.
Tendo pro uado: "quo tendis?" dicitur inde,
A tendo tendis extendo retia dicis.
120
Soluo persoluens nummos, cum libero soluo
De seruo eiciens, soluo cum tollo ligamen.
Rege deo fruimur, exoptatisque potimur,
Vescimur ac dapibus, utimur utililibus,
123a
[Vtimur utilibus, fruimus celestibus escis,]
Econtra dicis fungimur officiis.
124a
[Vescimur optato potior, sed fungor honore.]
125
Pungo facit punxi, debet pupugi quoque subdi,
Si punxi faciat, casum subici sibi culpat,
Si pupugi dicas, te uel similem superaddas.
Cingor ad hoc ut opus subeam, succingor iturus,
Accingor gladio, praecingor gausape sumpto.
130
Notis assurges, insurge malignus in hostes,
Consurges de sede tua, de morte resurges.
Illum deficio bene dico, quando relinquo,
Deficis a studio, quando desistis ab ipso.
Praesulis indictum, dic edictum fore regum,
135
Edicunt reges, indicit festa sacerdos.
Admitto donum notat, admitto fore factum,
Ac introduco, subdoque calcar equo.
Ascribit iactans, proscribit crimina damnans,
Inscribit signans, describit rem manifestans.
140
Praesens praeteritum dic inquam siue futurum,
Quod monstrat clare persaepe Boetius ipse.
Conficit hic physice, rex hostes conficit arte.
142a
[Rex hostes, medicus species, corpusque sacerdos]
142b
[Conficit: ille necat, miscet hic, ille sacrat.]
Decedit moriens, discedit ab urbe recedens.
Consulo te posco, tibi consulo consilium do.
145
Est interpono sero, per sero semina signo.
Affligit tortor, malus infligitque locutor,
Sed decertando confligere dico sophistas.
Conducit pretium tradens, praebensque ducatum.
Vir sponsam ducit, sed sponso femina nubit.
150
Exegi quasi perfeci, tamen exigo poscens.
Vir male praesumit, qui non sibi debita sumit,
Confidens bene de firmo praesumit amore.
Quod remoues abigis, dubitasque quod ambigis esse.
Ingerit astutus se, se intrudit uiolentus.