Conueniunt pariter me conueniunt ut oportet,
Mecum conueniunt, conuenit haec mihi res.
2a
[Conveniens animo non fuit ille meo.]
Conuenit ire domum pones hoc pro decet ipsum,
Illum conuenio compello dicitur esse:
5
Conuenit accipitur pro pangit et assimilatur,
Pro coit atque decet, compellat, inest et oportet.
6a
[Conditur versus, conditur olus sed conditur aurum.]
Scanditur uersus, conditur olus faba lensque,
S recipit primum, negat s retinere secundum.
Ascis adiungis, appello denotat accis,
10
S iungas primo, cc duplex adde secundo.
Quaesitum inuenio, reperis quod sors parat ultro,
Hinc ait Ouidius: tu non inuenta reperta es.
Venimus in prisco, praesenti dico uenimus,
Est uenio neutrum, passiuum ueneo dictum.
15
Perficio designat obit uallo moriorque,
Si quis eat contra, fertur obire satis.
Qui tantum praebet aures sermonibus audit,
Qui fauet auditis hic exaudire uidetur,
Qui bene praelati mandatum complet oboedit,
20
Quique suas aures simulando claudit obaudit,
Quique aliud uerbis intelligit ille subaudit.
Haurio fontis aquas, haustus quoque dicitur inde,
22a
[Haurit consumit, videt, evacuat, ferit, audit.]
Aurio percutiens, aurigaque dicitur inde.
Haec tria si dicas orior potior moriorque,
25
Declinando potes iris uel eris reperire.
Arcesso cupio sapio peto quaero lacesso
Solis praeteritis perfectis atque supinis
Haec retinent quartam, quamuis non sint ea quartae.
Scribe per l simplex salio saltumque supino,
30
Scribe per ll duplex, sallitum tunc bene dices.
Sallio sallo sale, salio pede, cantica psallo,
Sallio sallitum dat, salsum sallo supinum,
Dat saltum salio, priuatur psallo supino.
Quae componuntur ab eo retinent eo semper,
35
Ambio sumit io secumque superbio iungit,
Cetera sunt in eo quae ueniunt ab eo.
Dicunturque simul i corripiendo supina,
Et tamen ambitum semper produco supinum:
Iussit et ambitae circumdare litora terrae.
40
Transit init et obit et circuit, his simul adde
Ambio circueo, transeo praetereo.
Ambio dic cupio, sed dicitur ambio lustro,
Ambitio sit circuitus nota sitque cupido.
Ordior orditus dat praeteritum, dat et orsus,
45
Ordimur telas, ordimur uerba loquendo.
Veneo longatur, uenio sed corripiatur,
Primum seruat eo, sed io dic esse secundo.
Sancio sancitum faciet sanctumque supinum,
Sic sanciturus et sic sanctus reperitur.
50
Qui fallit uerbis aliquem circumuenit ille,
Tunc circumuenio cum circumdo loca multa.
Operio quem sub aliquo uelamine pono,
Illumque opperior quem praestolor praeeundo:
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
55
A queo composita primum duplicare futurum
Semper dicuntur nec ab illis excipiuntur
Ex eo composita, quod in am formantur et in bo,
Dic ibo uel eam, quiboque siue queam.
Ex usu perio lapsum sit, et inde peritus
60
Venit et experior, pereoque tibi dabit usus.
Est assentire proprie uerbis adulari,
Sed consentire dicas factis adulari,
Et quandoque tamen primum deponit agitque.
Antiquum perio uerbum non constat in usu,
65
A siue o dat ui, re quoque con dat eri.
Repperit hinc dicas et comperit, ut bene dicas,
Ex hinc aperuit dicis et operuit.
Dicas metibor et metiar, huic quoque iunge
Partior: haec duo sunt quae faciunt bor et ar
70
Machino corrodo seu diruo, si bene lector
Omnia scrutetur, demolior haec tria signat.