Sunt adiectiua uerborum aduerbia semper,
Sicut testatur artis doctissimus auctor.
Adiunctum uerbo dicas, ut dicit origo.
Vnde ubi quo uel qua loca quaerunt quattuor ista,
5
Quo petit ad, qua per, in ubi petit, unde petit de.
Hic illic istic alibi foris haec ad ubi das,
Hinc illinc istinc aliunde foris petit unde,
Huc illuc istuc alioque foras dabis ad quo,
Hac illac istac alia qua uult sibi iungi.
10
Quo poscit quartum responderi sibi casum,
Vnde et qua sextum propriis sic esse locorum
Declinabilibus collige nominibus.
Ast in ubi debet fieri uariatio quaedam.
Nomina si primae sint propria siue secundae
15
Et careant numero plurali, sit nota praesto.
Si quaeras per ubi, danda est tibi uox genitiui,
Nomina si primae plurale notentur habere
Tantum, tunc ad ubi debet sextus tibi subdi.
Propria consimilem quae tertia continet edent:
20
Romae Rotomagi Vernone moratur Athenis,
Rure moratur humi militiaeque domi.
Romam Rotomagum Vernonem tendit Athenas,
Rus tendebat humum militiamque domum.
Roma Rotomago Vernone meabat Athenis,
25
Rure meabat humo militiaque domo.
Roma Rotomago Vernone redibat Athenis,
Rure redibat humo militiaque domo.
Intro eo, sedet intus homo, uenit inde deintus,
Egrediturque foras, stat foris ante scolas.
30
Eminus ad longe, sed comminus ad prope spectat,
Huic extra caput est proprie, reliquo manus et con.
Indicat ecce mares et praeterea mulieres,
Ast hominem tantum, non plures indicat eccum,
Ast eccam tantum demonstrabit mulierem.
35
His prorsus similes ellum dic esse uel ellam.
Ad tempus numquam, sed pertinet ad loca nusquam,
Sic de simplicibus istorum intellige dictum.
Nunc praesens tantum signat, modo tempora terna:
Ista modo feci facioque modo faciamque.
40
Et quandoque solet modo sic diuersificari:
Pro paulo prius et paulo post aut aliquando.
41a
[Vt modo sum monachus, et modo canonicus.]
Designatiuum tunc temporis, ordinis est tum,
Tumque pro et saepe poni reperimus in arte.
Heu dat responsum, dic heu signare dolorem,
45
Heus uocat, et comicus heus dicit saepe uocando.
Eia monet uel age, sed laetitiam notat euge,
Et totiens agite scribito sicut age.
Qui bene cuncta notat signatiuum sciet inde
Ordinis et pariter temporis atque loci.
50
Designat uox ista foras ad, sed foris inde.
Olim praeteritum signat praesensque futurum,
Milo transpositum tria ducit tempora secum.
Praesens praeteritum quondam notat atque futurum.
Sicut olim dudum tria quodlibet indicat horum.
55
Est iam componens, est assumens geminatum,
Et dicas etiam, iamiam, dicas quoque iamque.
Hanc uocem minime reperimus saepe negando,
Et dicas minime significare parum.
Est personale proprie pariterque locale,
60
Et signatiuum temporis est alias.
Vt dic pro sicut, pro postquam dixeris illud,
Sicque notat simile, pariter tempus quoque saepe,
Quanque titas saepe significatur ab hoc:
Vt uidi, ut timui, ut me dolor ussit inertem!
65
Exspectatiuum sit adhuc quodcunque negaris,
Si quicquam affirmes, continuabit adhuc:
Antichristus adhuc non uiuit, Christus adhuc est.
Omnino qualis, omnifariamque localis.
Si dicas afatim, tunc significabit abunde,
70
Dicas affatim, facunde significabit:
Est afatos primi caput, affatumque secundi.
Dic idioma meum consignificare meatim,
Vsum uel mores dic significare meapte.
Voces consimiles tua uel sua sunt in eodem.
75
Sunt aduerbia ter, inflexio tertia format:
Rectus in ens uel in ans s in ter mutat ut amans,
Si secus est uero, sub fine ter adde datiuo,
Hoc generale feras, nisi syncopa destruit illud.
Nudius incertum tempus demonstrat, at illi
80
Tertius addatur, iam certum significabit.
Multimodum tempus signant aduerbia quaedam,
Vt lego persaepe, legi persaepe, legamque.
Sunt quae dicantur contra sub tempore solo:
Cras illud dicam, dico nunc, antea dixi.
85
Multimodumque modum quaerunt aduerbia quaedam,
Quaedam discrete nec multimode uariantur.
Num simul et numquid coniungimus indicatiuo,
Nam proprie semper interrogat indicatiuus,
At nisi componas non, non datur imperatiuo.
90
Cum si coniungant utinam, ne, quatenus optant.
Ast infinitus nil quaerit ut imperatiuus,
Et tamen huic semper hortandi aduerbia iunge.
At sine participe nil plene uel sine uerbo
Significant ista, nisi ponis siue subaudis.
95
Ast huius partis pars quaelibet est caput et fons:
Docte de doctus, hinc ex pronomine dicas,
A sto stas statim, a sensu dicito sensim,
Saepius a saepe, nequaquam de neque sume,
Dicis ab ex extra, sed ab o deducitur o si.
100
Iunge necessario cum uerbo quolibet, inde
Cum substantiuo tu semper iunge necesse.
Significatio sit anormala semper in istis:
Funditus et passim satiusque fere quoque statim,
Dumtaxat sane sensim actutum quoque ualde.
105
Dicantur recte simul haec anormala uoce:
Vt semel ex unus, bis a duo sic reperimus.
Saepius unde refert, interrogat unde frequenter,
Ac uno dempto reperitur rarius unde.
Quorsum uel quorsus haec in sum dico uel in sus:
110
Aduersus uersum rursum prorsum quoque sursum,
Sicque sinistrorsum dextrorsum siue deorsum.
Dic per pro ualde, pro non, iurat quoque saepe:
Perfide, perpulcher, per Christum exempla notato.
Dicas humane uel diuine simili re,
115
Ast humanitus ac diuinitus haec ais in re.
Praesens, praeteritum uult quondam siue futurum:
Hoc quondam feci, "quondam tua dicere facta
Tempus erit", potes exemplum dare Virgilianum
"Quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus".
120
Si dicas "quando uenisti?" interrogat, at si
"Quando solus eram," respondet, "quando valebo
Tunc ueniam", sic infinitum significabit,
At persaepe loco quia ponitur aut aliquando.
Da coniunctiuum quasi ceu tanquam tribus istis,
125
Coniunctumque aliis praebeto uel indicatiuum.
Inuenies pro sicut uti, pro quatenus autem:
Multotiens dominus praecepit, uti facias hoc.
Dic adeo tantum, dicas adeo quoque certe,
Affirmatiue dicas et quantitatiue.
130
Vt quidam dicunt, sodes uerbum comicum sit,
Ast alii dicunt, quod sodes esto sodalis,
Et tamen est inter hortandi aduerbia postum.
Pro tantummodo dum dicatur, et inde Lucanus:
Dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
135
Ac dum pro donec ponit physiologus ipse:
Natus non uigilat dum sol se tertio gyrat.
Dum pro cum saepe reperitur temporis esse.
Pro pariter dic esse simul, sic congregat inde,
Pro postquam dic esse simul, sic tempora signat.
140
Si paulo minus est oratio comparat, inde
Esto fere, si dictio sit paulominus una.
Quaerit ubi, respondet ubi, dicas ubi postquam,
Ast infinitum sit ubi: Thebaidos auctor
"Est ubi dat uires nimius timor" approbat illud.
145
Hic pro tunc saepe reperitur temporis esse,
Hicque locum signat saepius et proprie:
Inde locum signat, tempus quandoque, sed usus
Insinuat uere persaepius ordinis esse.
Sic monstrat simile, sic iurat, Maroque dicit
150
"Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos".
Si bene quaeque notes, si singula uerba retractes:
O stupet, o dubitat, uocat, indignatur et optat,
Clamat, conqueritur, uelut exemplis reperitur:
O quibus, o quantis, o qualibus es viduata!
155
O - quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus ...
O regina, nouam cui condere Iuppiter urbem ...
Adsis o tantum et propius tua munera firmes!
Perdidit o qualem uincendo plura triumphum!
O male uicinis haec moenia condita Gallis!
160
Pluribus est agite dicendum, dic age soli,
Eia dic cuiuis, sit Virgilius tibi testis:
Ergo agite, o iuuenes, surge age, care pater.
Haec aduerbia si recites pariter simul una,
Sunt unitiua temporis atque loci.
165
Tempus idem signant simul ista locum uel eundem.
Dic secus esse aliter iuxtaque localiter unum
Dices, ast illud tu dices qualitatiue.
Esse negatiuam dicas uel comparatiuam
Hanc uocem minus et contraria significare,
170
Vnde minus prudens pro stultior accipiatur.
Ex adiectiuis ueniunt aduerbia saepe,
Nominibus propriis ueniunt aduerbia raro.
Vsque locum saepe, donec tantummodo tempus,
Tempus siue locum dic significare quousque.
175
Prae uel post poni possunt aduerbia uerbis
Non uel ne dum cum praeter monosyllaba tantum.
Demonstratiua simul aut interrogatiua
Et dubitatiua semper sunt praepositiua,
His hortatiua simul oplatiua marites.
180
Semper acuta manet aliquando secunda, sed inde
Tertia quam citius acuatur in hoc aliquanto.
Dicas improprium quasi consimileque notare,
Atque rei uerum significare quasi:
Noxque diesque quasi contraria, tu quasi stultus,
185
Ast unigenitum quasi uidimus a patre natum.
Demonstrant numerum quandoque aduerbia: mecum
Siue etiam tecum dicas singlaria secum,
No. uel uobiscum pluralia dicimus esse.
Quaedam coniurant et quaedam aduerbia iurant,
190
Coniurant ita, sic, sed iurant Hercule, Castor.
Vt quidam dicunt, casus aduerbia poscunt:
Ecce Maecenatem dicunt pridieque Kalendas.
Copulat interdum, quandoque est comparatiuum
Haec uox quam, cum qua quoque tu superadicias tam.
195
Quam cito, confestim, mox, protinus, illico, statim,
Continuo, propere, uelociter et properanter,
Cursim, festine, festinanterque, repente,
Actutum, celere, cito, mature subitoque
Vere haec dena nouem sensu retinentur eodem.
200
Si nil praecedat, ne pro non dico frequenter,
Si quid praecedat, pro ut non conuenienter:
"Ne facies" dicas "oroque ne facias".
Humane, dure, large, firmeque, benigne,
Ignaueque, probe uel auare siue seuere,
205
Inde noue, plene uel abunde siue proterue
Dicis in er uel in e, quamuis sint illa secundae.
Quod pendet, similat, monstrat, rogat, eligit, optat
Praecedit rectum, succedunt cetera uerbum:
Vt postquam, sicut, en, cur, quinimo utinamque.
210
Obliquos saepe casus aduerbia quaerunt
Tunc, ubi, sat, mage, multum, plus, uiam, pridie et heu, o:
Plus magis exquirunt genitiuum quantitatiue,
Ast ablatiuum donabis qualitatiue.
Principium finemque notant simul intrin. et extrin.,
215
Intrin. personae sunt possessiua prioris,
Si bene disseritur, hic principium notat intrin.
Dic aspirandas intrinsecus esse sonantes,
Hic tantum finem dico notare rei.
Illud idem faciet haec uox extrinsecus, unde
220
Haec exempla probant, quae tibi dicta prius.
Tu plus siue magis non addas comparatiuis,
Tam uel quam pariter potes addere conuenienter.