Eberhardus Bethuniensis Graecismus 21

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Participem dicas quia participare duobus

      Dicatur uerbis nominibusque simul.

Omnia nascuntur aliis ex partibus, illud

      Non reperire potes partibus in reliquis.

5

Participes autem personas pleniter omnes

      Atque modos omnes circueunt pariter.

Dic "legeret scribens", "lege scribens, uel "lego scribens"

      Exponens uerbo participem similem.

Conueniuntque mari quaedam, quaedam mulieri,

10

      Da futuens maribus, da pariens aliis.

Suntque trium generum uel in una uoce uel inde

      Vocibus in multis, sicut amatus amans.

Optatiua uelut coniunctim tempora signant,

      Voces temporibus non bene sufficiunt.

15

Vnde probans praesens imperfectumque, probatus

      Praeteritum uel plus significare scias.

Fertur abundare tamen hoc in uoce futuri,

      Quamuis dixissem non bene sufficere.

Praesens participis a praesenti generatur,

20

      Sed diuersimode nascitur et uarie.

N interponit persona secunda duarum,

      Sicut amans ab amas dico docensque doces.

Ternae uel quartae persona prior generabit

      O si uertis in ens, cum queo tollis eo:

25

Vnde quiens uel iens genitiuus non fit in entis,

      Regula sed fallit, untis uterque tenet.

Tus, ctus, ptus, stus, sus, psus, xus finalia sunt haec

      Praeteriti, sicut dicitur inferius.

Notus uel doctus sumptus questus quoque uisus

30

      Lapsus uel fixus tot uariato modis.

Praeteritis dictis us quoque consocies.

Deficiunt quaedam pro deficiente supino,

Rus non profertur, nisi si praecesserit ans ens,

      Sed dic coepturus, deficiat licet ens.

35

Inuenies ens praeteritum consignificare,

      Vt meminens dicas sum memor atque fui.

Praeteritum pariter praesens consignificabit,

      Istius exempla coeptus et osus erunt.

Nomina sunt, quae participes tamen esse uidentur,

40

      Hinc quoque scutatus et galeatus habes,

Atque paludatus, tunicatus uel manicatus,

      Sic praetextatus et caligatus erunt,

Bacatus, bracatus, pilatus, penulatus,

      Pilleus hoc faciunt, ocrea, crista simul.

45

Ac si quis recte consideret omnia, noscet

      Quot sunt arma uiri, nomina tot fieri.

Participes non deficiunt in casibus ullis,

      Sicut deficiunt nomina saepe suis.

At quidam futuens non femineum fore dicunt,

50

      Et nuptus pariter uoce priore caret.

Ac si participes desint qui, nomen habetur

      Cum uerbo iunctum sub uice participis.

Vt cum participe si iungas sum, uice uerbi

      Fungitur et uerbum deficiens recitat.

55

De neutris duo participes nascuntur, erunt tres

      Neutropassiuis quae sua contriplicant.

A duplici uerbo ueniat uox ista futurus,

      Nam de sum uel de fio futurus erit.

Et tamen a neutro formatur, namque supinum

60

      A fio factum comprobo, sumque nihil.

Si deponentis bene praeteritum recitabis,

      Huic semper sensus uis utriusque datur.

Idcirco semper dicetur conuenienter:

      Nos siue a nobis auxiliatus eris.

65

Quattuor haec latus fractus seu tactus et actus

      Possunt componi, ceu referunt alii.

At nos dicamus ex nostra parte figurae

      Nullum participem composite fieri.

Omnes participes aut simplicis esse figurae

70

      Aut decompositae dicere non dubites.

Hi sunt participes, sine uerbo quos reperimus:

Cursus, anhelatus, erratus uel uigilatus,

Siue laboratus, regnatus siue quietus,

Spiratus, placitus, passus, cassus, titubatus.

75

Vt curso spatio, uigilatum carmen amicis.

Isset anhelatos non praemedicatus in ignes.

Maro refert "acri quondam regnata Lycurgo".

"Talia commemorat relegens errata retrorsum."

"Arte laboratae uestes ostroque superbo."

80

Haecque notes in tus sine uerbo stare uel in dus:

Facta fugis, facienda petis: rus et ens sine forma,

Vnde quiens uel iens, ens a sum siue futurus,

Sicque decens, meminens, oriturus uel moriturus.

Participes a scor uenientes reiciunt s,

85

      Sed pastus, fessus haec simul s retinent.

Ac praesens pro praeterito poteris reperire:

"Offendi adueniens" firmatque Terentius ipse,

Et caligantes abrupto sole Mycenas.

Participesque loco fore nominis inueniuntur,

90

Si componatur, si comparet et regat altrum.

Doctior, indoctus uel doctus iuris in hoc est,

Si tempus perdat, ut amandus dignus amari.

Absolui non uult ablatiuus, nisi iungas

      Participem uel quid sub uice participis.

95

Siue subauditur, ut "sedi rege sedente",

"Me duce carpe uiam", "natus sub rege Philippo",

      "Versa est in cineres sospite Troia uiro".