Eberhardus Bethuniensis Graecismus 22

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


A iungo iungis coniunctio dicitur esse,

      Nam iungit partes nomina uerba simul.

Res simul esse notans coniunctio uim notat, ordo

      Significatur ab hac, cum notat ipsa sequi.

5

"Sortes et Plato currunt", uis adesto, monetur,

      Si currit dicas, ordo notatur ibi.

Atque uel ac saepe reperimus copulatiue,

      Interdum pro quam nos reperimus eas.

"Haud secus ac iussi faciunt" ac dicito pro quam.

10

"Ne simili utamur fortuna atque usi sumus".

Continuatiuae dicuntur consecutiuae

      Si seu sin siue, confer et his similes.

At subcontinuant, quibus additur ordo sequiue,

      Nam subcontinuant hae quia uel quoniam.

15

Quae sunt causales adiunctiuaeque uocantur,

Causalesque tamen differre feruntur ab illis,

Affirmant namque causales semper, ac inde

Tu dicas semper adiunctiuas dubitare.

Dic ne pro an breuiter, ne longam pro neque semper.

20

Terentius: "eamne? ne nunc quidem cum arcessor ultro".

Verbaque multotiens coniunctio continet ipsa,

Nec cessat saepe sub temporibus uariare.

Dico pro quamuis liceat licet atque licebit:

"Omnia maiorum uertamus busta licebit".

25

Quando notat tempus quando, coniunctio non est,

Pro quia dic quando, coniunctio dicitur esse:

Hic tibi - fabor enim, quando haec te cura remordet".

At disiunctiua coniunctio cur uocitatur,

Cum non coniungat, sed disiungat quasi iuncta?

30

Quod sic soluatur: coniunctio non uocitatur,

Vt tantum sensus coniungat, sed quia uoces

Vocibus adiungit, quod disiunctiua facessit.

Vel dicas etiam, uel saltem, uel quoque siue:

"Qui uirtute sua superant uel aromata cuncta",

35

      "Si non camisiam, da mihi uel tunicam",

"Iste uel ille legit, Sortes uel Plato mouetur".

Approbat interdum si Virgilioque probante:

Di, si. qua est caelo pietas, quae talia curet.

      Adiungit dicens "si uenias, faciam".

40

Abnegat ut sequitur "fecissem, si potuissem",

      At dubitat dicens "nescio, si moriar".

"Ausus si fueris, facias hoc" ecce minatur,

      Est rationale "si deus est animus".

Si pro non dicas: "si dabit, mentiar" hoc est.

45

"Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus

Ostendat nemore in tanto!" si taliter optat.

A praecedenti sensu pendere uidentur

Nec pendent, uelut est "igitur Martinus" et illud

"Si qua tamen caecis errabunt scripta lituris."

50

Dic equidem fore compositum pronomine primae,

      Quod bene Virgilius comprobat Aeneidos.

Ast alii tamen auctores confundere sueti

      Illud personae cuilibet adiciunt.

Dicis ego, dicis equidem, sicut reperimus.

55

Dic quoque pro certe, pro et aut etiam similique:

Per uarios quaesita libros exempla docebunt.

Si tu iungis enim cum sed, postponere debes,

At si cum uero, semper praeponere dico.

Disiungunt quaedam, subdisiungunt quoque quaedam,

60

Disiungunt uaria, subdisiungunt similata:

"Bos uel homo" disiungit, subdisiungere si uis,

      "Fortis Alexander" dicito "siue Paris".

Ordinis has fieri tu dicas praepositiui: .

Sicut, at, ast, aut, ac, uel, nec, neque, quatenus, et, si,

65

Quin, seu, ni, siue, neu, neue potes sociare.

Subiungas que, ue, ne, quoque, uero, da simul autem,

Iunge quidem uel enim, sed communes aliae sunt.

Inclinant que, ue, ne, quas encliticas reor esse.

Postpositas acuis, sed praepositiua grauantur,

70

Encliticae nisi sint, quas semper dico grauari.

Si componatur coniunctio, subiciatur:

Vtique et utrimque, plerumque uel undique, ubique,

Ast infinita praeponunt: si qua uel ne qua.

Inuenies que breuem pro sed saepissime poni:

75

Virgilius: "precibusque iubent exposcere pacem."

Ac pro id est saepe reperitur et expositiue,

Atque notat sicut, ceu Virgilius struit ipse:

Me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.

Sin autem pro sed si dic, sicut reperimus,

80

Et quandoque tamen pro si non inueniemus,

Sic affirmare dicas et saepe negare.

Nomen dic utrum, coniunctio dicitur utrum,

Cum quarto nomen sit, ni disiungat, at inde

Si desit quartus, coniunctio dicitur esse:

85

Nomen erit pro quem, sed sit coniunctio pro ne.

Dictio quatenus est, oratio qua tenus esto,

Dictio sub medio breuis est, oratio longa,

Si fiat prosa, breuiant tamen utraque metra

Vt postquam dicas, ut quamuis, ut quoque sicut,

90

Vt quoque significat quatenus aut etiam:

Quattuor in primis sunt manifesta satis,

De quinto quaeras exemplum: Horatius inquit

"Iuppiter, ut pereat positum robigine telum!"

Si bene quaestiua coniunctio quaeque notetur,

95

Sex an, nonne rogant anne, num, numquid et utrum.