Eberhardus Bethuniensis Graecismus 25

Testo base di riferimento: J. Wrobel, 1887

Altre sezioni


Viginti septem specierum nomina dicas,

Primitus homonymum, quod et aequiuocum uocitatur:

Pyrrus Achilleides, Pyrrus rex Epirotarum,

Homonymumque canis signum latrabile piscis.

5

Postea synonymum Corneli Scipio Publi,

Econtra gladius ensis mucro synonymantur.

Inde relatiuum, sicut pater et patre natus,

Alterutro quorum pereunte simul perit altrum.

Vtque relatiua ceu lux nox dextra sinistra.

10

Nomen gentile Flandrensis seu Catalanus,

Dic patrium nomen Ebrardus Bethuniensis,

Hic interserui nomenque locumque magistri.

Quis qualis quantus quoduis interrogat horum.

Sunt infinita quis qualis saepius ista.

15

Sunt collectiua populus gens plebs quoque turba.

Sint tibi diuidua neuter simul alter uterque.

Ficticium nomen onomatopoeia fingit

Vt tintinnabulum seu turtur et offa uel obba.

Ac generale genus rerum tibi significabit:

20

Est uelut herba color fructus animal lapis arbor.

At species rerum tibi significat speciale,

Vt siler albedo glans bos smaragdus acerque.

Ordinis est nomen, ut primus siue secundus.

Dic unus duo tres, nomen facies numerale.

25

Vt deus et ratio nomen dic esse solutum,

Nec ex uoce sua dant collateralia sciri.

Temporis est nomen, sicut mensisque diesque.

Vicinus uel longinquus sit utrumque locale.

In tor et in trix a uerbis uerbalia dicas.

30

Ac ex se faciunt quandoque aduerbia nomen

Aut a participe, quod dico participale.

A patribus uel auis fieri patronomica dicas.

Dic possessiua, quia primi possideant rem.

Quod notat excessum tu dicas comparatiuum,

35

Indeque latiuum super ulterius facit illud.

Deminuit primi rem semper deminutiuum.

Quod de nomine fit dicas denominatiuum,

Iuxta quod dici reor a nigredine nigrum.

Dicis in eus pessessiuum, si materiam det,

40

Populnus quernus ficulnus tolle colurnus,

Aa oleaginus excipias faginusque abiegnus.

Possessum facit in nus ex animalibus ortum,

Nam uere sunt deminutiua suillus ouillus.

Si possessiuum sub fine tenetur in anus,

45

      Anus producas, Dardanus excipias.

At possessiuum semper producitur in nus,

Crastinus et faginus oleaginus excipiuntur,

Sicque diutinus et clandestinus ac tinus horno.

Neuter uter prior alteruter uel uterque uel alter

50

Haec sunt diuidua, sed sunt inter duo dicta.

Quilibet aut aliquis aut unusquisque uel omnis

Nullus uel primus et cetera talia dicas

Distribuenda tribus aut pluribus, illa duobus.

Omne superlatiuum cum casu quoque dicas

55

Significare magis, sine casu dat tibi ualde,

Vt minimus ualde paruus, minimus mage paruus.

Illud idem uoces finales continet octo

Has simus atque rimus limus, adde timus quoque remus,

Inde nimus siue ximus et fimus his superaddas:

60

Pessimus et primus uel agillimus optimus atque

Extremus minimus uel proximus infimus adde.

Superlatiuus sit proximus et positiuus,

A prope dic ipsum, sed ab illo proximior sit.

Sit quoque latiuus extremus, sit positiuus,

65

Nobis sit primus, sit apud Graecosque secundus,

Vtque probes, uere dic extremissimus inde.

Superlatiuum non significat positiuum,

Vnde nouus dicis exitque nouissimus inde.

Comparat ac saepe nomen non canonicale

70

Absque gradu primo, quoniam caret ocior illo.

Plurimus et multus se comparat absque secundo.

Ante senex iuuenisque superlatiua carent his.

Ast in praedictis defectus fit generalis,

Sed supplent alia defectum uoce aliena,

75

Nam primo ponunt aduerbia praepositasue,

Seu manis ista potior uel detero uerba.

Hanc uocemque magis gradibus posuere secundis,

Quod faciunt saepe uocales continuatae.

Hoc nomen celsus suscepit ad ultima summus.

80

Bis septem dicas aduerbia praepositasue,

Quae nunc grammatici posuere loco positiui:

Ante citra prope post extra supraque uel intra

Infra nuper ocis ultra pridem penitusque,

Ac pene quidam seu penes addere quaerunt.

85

Dicit ocis Graecus, parat ocior inde Latinus.

Inde penitior a penitus Apuleius offert,

Et penitissimus hinc dat Mostellaria Plauti.

Suntque superlatiua duo unius positiui,

Extimus extremus ambo dicuntur ab extra,

90

Visque notam primi, Truculentum consule Plauti.

Ac trisyllaba sunt minus omnia comparatiua,

Plus prior et peior maior minor excipiantur.

Eiusdem generis sunt omnia deminutiua

Cum primitiuis, bis sex retrahuntur et unum:

95

Rana canis statua scutum uel qualus et anguis

Vngula pistrilla uel glandula pannula nubes

Ensis uel beta sunt haec sexu uariata,

Ac istis supra dictis aculeus addas.

Omne superficiem signabit nomen in atus,

100

Sicut stannatus auratus siue cupratus.

Nomen in eus semper totum tibi significabit:

Stanneus et cupreus argenteus aureus haec sunt.

Inque bilis nomen dic aptum significare,

Exponendo tamen, ut amabilis aptus amari.

105

Nomen in ax semper tibi denotat assiduari,

      Vnde rapax rapiens dicitur assidue.

In bundus nomen semper notat assimilari,

Sicut amabundus similis dicatur amanti.

At nomen plenum notat in lentus uel in osus,

110

Nummis nummosus plenusque luto lutulentus.

Excipias tantum Molosus et inuidiosus.

Significare locum dic nomen in anus et ensis,

Sicut Romanus, Thebanus Bethuniensis.

Nomen multimode diuersifices numerale:

115

Multotiens numeri substantia significatur,

Sicut binarius uel ternarius tibi monstrant.

Designant numerum simul ordine concomitante,

Vt unus duo tres et sic ad mille uenitur.

Sed tamen et quaedam dic esse sub ordine tantum,

120

Vt si dicamus "tu primus siue secundus".

Quaedam distinguunt: bini terniue quaterni.

Simplus uel duplus dic pondera significare,

Significantque plicam simplexque duplexque triplexque.

Nomina dic dubii generis pluralia primi,

125

Hic singlare uel haec dicas finisque diesque.

Impetus atque dies ritus nox u uel e casu

Dicunt in sexto, quae quattuor esse memento.

Nomen in x donat in cis uel gis genitiuum

Quattuor exceptis nix noxque senexque supellex.

130

Nomen plurale faciens in ium genitiuum

Accusatiuum uel in is uel in es uariabit.

Seu fit in is uel in es finem producit utrumque.

Infera uel supera uel cetera dic tria tantum

Adiectiuari, sed uoce carentia recti.

135

Feminei generis sunt haec socialia neutris:

Eu. Dor. Abro. Sophro. Gly. Philor. Cle.que notato.

Cuncta metallorum dic nomina singula tantum,

Excipis aes aeris dicens pluraliter aera.

Nomina sunt octo, quae dant in ius genitiuum:

140

Vnus cum totus solus alius quis uterque

Alter et ullus compositis simul annumeratis.

Cuncta uocatiuo praeter tria sola carebunt,

Sed totus quidam quinto priuare tulerunt.

A quis composita bis septem dic fore cuncta,

145

Bis duo quis primi dant sexus, sed qua secundi,

Hinc aliquis nequis numquis siquis bene dicis,

Quattuor at primi retinent qui quaeue secundi,

Quilibet et quiuis quidam quicunque notabis,

Sex autem primi retinent quis quaeue secundi,

150

Vt quisquis quisque quisquam quisnamque piamque,

Inde putas addis, sic bis septem numerabis,

Ac unusquisque quidam simul apposuere.

Ex rectis quotiens nomen componitor unum,

Vtrasque in partes fore declinabile credas,

155

At nunquam, si sit ex obliquis, uariatur,

Ast ex his mixtum, rectus uariabitur, inde

Obliquus uere datur inuariabilis esse.

Neutrum nomen in us faciens in eris genitiuum

Ex se formabit in ero uerbum quoque primae,

160

Demitur at uello, quod ternae noueris esse.

Deriuatiuae tor trix tio sunt speciei

A propriis uerbis, et sunt uerbalia semper.

Nomina sunt septem, quae casibus in tribus exstant,

Singula si fuerint, sed nil pluralia perdunt:

165

Vis uicis et foris et precis et necis ac opis et daps.

Et tamen ex istis uis casus quattuor ambit

Virgilio teste, qui dicit "odora canum uis".

Quae faciunt in ubus quartae sunt nomina septem:

Arcus uel partus artus ratione uolente,

170

Ex solo portus acus et tribus et lacus usu,

Sed quidam ficus quercus penus et specus addunt,

Qui uerubus dicunt ueribus mage dicere debent.

Nomina bis quinque dic quartae siue secundae:

Laurus uel quercus pinus cornusque domusque

175

Et colus et ficus cantus uel c(o)etus et (h)ortus.

Nunquam prima suum, sed mutant ultima sensum.

I praeit es, purae fuerint si nomina quintae,

Quattuor exceptis res spes plebesque fidesque.

Addunt uel minuunt genitiuo nomina terna:

180

I proceres, u tolle boues, u suscipit ales.

In ceps a capio pis suscipit in genitiuo,

Si uenit a capite, tunc suscipiet pitis apte:

Praecipitis praeceps, sed dicis ab aucupis auceps.

Nomen in es uel in is, si rectus par genitiuo,

185

Pluralem faciet in ium statim genitiuum

His tribus exceptis canis et panis iuuenisque.

Haec adiectiua sunt hospita sospita dicta,

Neutraque sunt tantum nec non pluralia tantum.

Si sit in al neutrum, tunc dico per i fore sextum,

190

Sicut uectigal animal sicutque bidental.

Neutrum nomen in e dat in i sextum tibi uere

Praeter praesepe uel praeter gausape cepe,

Istis Praeneste superaddas atque Soracte.

Neutrum nomen in ar producens a genitiuo

195

Sextum finit in i, breuiantia dant in e sextum.

Debes nectar in e, sed calcar in i retinere.

Non in e dant sed in i potius sua nomina menses,

Sicut September sicutque Nouember Aprilis.

Im faciunt et in em se. tur. res. bu. ma. na. pup. pel.,

200

Em uel in im turris restis cum puppe securis.

Magudaris peluis tussis buris sitis et uis

Im tribuunt ista, nec non et quae genitiuis

Graeca pares rectos faciunt, em dat tamen Alpis.

Semper nomen in o retinebit o sub genitiuo

205

Praeter feminea do uel go, praeter et ista,

Quae sunt masclina, ceu cardo turbo uel ordo,

Sicut homo margo uel Apollo Cupido uel Anio.

Nomina festorum dicas in ium uel in orum:

Termina. cum Flora. Neptu. Compi. quoque Bacha.

210

Satur. uel Quinqua., sed bis duo iungimus ista:

Moenia dic primum, dic iugera uasa supellex.

Cera colus cliuus animus iuga frena bacillus

Horum composita duplici ratione uoluta

A ueniens ex us sine neutro transit in abus,

215

Haec animatorum sunt discernentia sexum.

Vs fit in e, pelagus uulgus fili deus agnus,

Sic populus fluuius, propriis ius abicias us:

"Degener o populus" dicit Lucanus, et illud

"Corniger Hesperidum Fluuius regnator aquarum".

220

Praeterea duo sunt, ut Panthus siue Melampus,

Quae nec in us nec in e nec in i sed in u cecidere:

Virgilius Panthu dicit, Statiusque Melampu.

Nomen in eus proprium tollens s dat tibi quintum,

Vt Nereus Nereu sic Perseus dicito Perseu.

225

Si non sit proprium, tunc declines in e quintum,

Nec niueus niueu nec dicis ab aureus aureu.

At nomen proprium, quod declinatur in eus

E longa stante, definiat us retinens e,

Sicut Thaddeus Alpheus Bartolomeus.

230

Sed quia de casu fit mentio, dicere pauca

Restat, quid fieri sibi uult inflexio Graeca.

Dicimus in primo Graecum fieri sine sexto,

Graecus in os uel in e sic declinatur ubique:

Dic Delos rectum, genitum li, loque datiuum,

235

Dic Delon quartum, similem recto trahe quintum.

Dic Phoebe Phoebes Phoebae Phoeben quoque Phoebe.

Sic dicas in ne patronomica femineorum.

Quod fit in is uel in as inflexio tertia dicit,

Aeneis est rectus, dis uel dos sit genitiuus,

240

Diue deiue datus, dem den daue sit tibi quartus,

I uel is est quintus, nescit uariamina sextus.

Pluralem quartum des uel das dicito tantum,

Differt a nostro, quoniam breuiatur in utro.

In des finimus primi patronomica sexus,

245

Est sexus primi uelut est inflexio prima,

Atrides rectus, genitus dae, daeque datiuus,

Den uel dam quartus, da uel de sit tibi quintus,

Dic ablatiuum uel in e uel in a tibi factum.

Pluralis numeri sextus quoque non uariatur.

250

"Atride, magis apta tibi tua dona relinquam".

Pillea Tartara sibila Gargara Dindyma cete

Ismara, sic loca suppara, sic ioca Taenarus atque

Maenalus infernus simul hic us et haec a dat usus.

His quartus decimus superaccumuletur Auernus.

255

Ex istis a uel i loca uel ioca suppara dixi.

Pergamus intiba carbasus arbuta pascua Tempe

Singula feminei sexus, pluralia neutri.

Balnea delicias epulas haec nomina tantum

Singula neutrantur, pluralia femineantur,

260

Plurali numero tibi balnea conduplicato.

Nomina sunt quinque, quae neutri dicimus esse

Singlari numero, sexu pluralia primo:

Frenum seu filum rastrum porrum quoque caelum.

I tantum caelum, sed quattuor i uel a dicunt.

265

Bis duo nomina sunt ternae, duplicant quoque quartum,

Ex quo feminea, quibus est inflexio prima,

Formant, ceu panther lampas, ceu crater et aether:

Aethera panthera crateraque lampada dicas.

Dic adiectiua tantummodo quattuor esse,

270

Quae sunt feminea substantiuare parata:

Iuria dustria curia regia quattuor ista,

In tribus appone primis, quarto nihil adde.

Nomen in a fluuii sexus dicas fore primi,

Sicut erit Secana, sicut sunt Ausona Cinga.

275

Vrbis nomen in is non declinabile dicis,

Sed declinatur, quando polis accumulatur.

Quattuor ista genus gradus aut inflexio sensus

Nomina scrutanti faciunt etheroclita dici,

Vt caelum melior uas uasis opis caro fascis.

280

Dic proprium primae, dic ternae siue secundae,

Non quartae aut quintae praeter duo Spesque Fidesque.

Femineum dicas fore nomen, si cadat in tas,

A praecedente tum gignens i remouendo,

At ternae dicas neutrum, si desinat in ma.

285

Donat ium nomen duplicem retinendo sonantem,

Ni coniunx hiemum chalybum ps a capit ortum,

Nam ps a capite per ium nostri docuere.

Semper nomen in or primi sexus reminiscor,

Femineumque soror arborque uxorque recordor,

290

Neutraque marmor ador dicas simul esse cor aequor.

Dic commune memor pariterque augentia peior,

Mas tamen est senior, sed dicitur haec et hic auctor.

Quae color atque decor formant corpusque notemus:

Horum composita communi sunt socianda.

295

Arboreumque tamen dic femineum fore nomen,

Ni dumus rubus oleaster siue pinaster.

Nomen in x dat in um tibi pluralem genitiuum,

Adiectum remoues et nix nox atque supellex.

Dans in ium: recites genitiuum nomen in rs,

300

Vt mors ars et iners discors sors sortis et expers.

Nomen uerbale, quod in or fit t praeeunte,

Femineum format ex se mutando tor in trix,

Nutritorque tamen nutritrix dicere nescit,

Quod melius resonat nutrix euphonia format.

305

In sor uerbale non femineum facit ex se,

Ex tensore tamen tonstrix denomino nomen.

Cum positiuus in er, semper rimus adice praeter

Hoc nomen dexter, potes huic sociare sinister

Inque limus quinque facies: agilis facilisque

310

Ac humilis gracilis similis, compostaque iungis.

Gigno colo uenio si uis componere recto,

Communis generis nomen formatur ab illis,

      Aduena monticola monstrat et indigena.

Excipe uerbigena, quod Christo conuenit uni.

315

In tinus nomen, si t trahat a genitore,

Ti producatur, sin autem, corripiatur:

Dic mediastinus, dic crastinus, ista notato.

Bis duo nomina sunt quae substantiua uocantur,

Quae uel in is uel in er rectum posuere frequenter,

320

      Vt puluis uomis, ut cinis et cucumis,

Sic puluer uomer, sic ciner et cucumer.

Sunt et in os et in or, quae quattuor esse recordor:

Dicis honos et honor odor et labor, addis et arbor.

A cano si nomen ueniat, quod desinat in cen

325

Et componatur, i prae cen corripiatur,

Tibicen longo, tubicen lyricen breuiabo.

Nomina bis septem quarto sua uerba praeibunt:

Quis qualis quantus neuter talis quoque tantus

Tot quot nemo nihil alius nullus nihilum nil,

330

Atque quotennis eis poteris coniungere, si uis.