Petrus de Ebulo de balneis Puteolanis 26

Testo base di riferimento: M. Hanly, 1996

Altre sezioni


Sol et Luna

 

Cesaris est lauacrum quod Sol et luna vocatur:

      Sicut sol stellis preualet istud aquis.

Omne genus gutte tollit; genus omne doloris

      Fistula ni violet viribus ossa suis.

5

Subuenit antique lauacrum regale podagre,

      Ni faciat fractos inueterata pedes.

Sed tamen ignorant ubi sit tam nobilis unda

      Obruit antiquum forte ruina locum.

Vos igitur quos longa dies fastidit et etas,

10

      Quos tam longeuos nutrit Auersa senes,

Demonstrate locum qui sol et luna vocatur:

      Vtilis a multis edificandus erit.