Bracula
Faucibus antidotum bene confert bracula Grossis.
Et vox si fuerit rauca, fit apta sono.
Si patitur capitis puppis vel prora dolorem,
Si dolet oppressum splene tumente iecur,
5
Si caligo diem, noctis germana, minorat,
Omnibus hiis viciis bracula prestat opem.
Quartanam perimit; necnon necat amphimerinam,
Hic intermisse febris origo perit.
Vos igitur, quibus est odiosa planetica febris,
10
Huius, si sapitis, querite fontis opem.
Non opus est intrare semel; quia balnea quantum
Quis magis ingreditur, tam magis ipsa Iuuant.