Aegidius Corboliensis viaticus

Testo base di riferimento: V. Rose, 1921


Aude aliquid, mea Musa, novi, proscribe timorem,

Parcius arguti timeas censoris acumen

Atque theonini morsus ad vulnera dentis

Aequa mente feras. Discas sufferre cachinnos.

5

Ne trepida. Quia mutus erit feritate remota

Quem saevire times. Nec sit tibi gloria finis,

Sed prodesse rudi. Nec vanae munera laudis

Venaris nec vis hederam tibi lambere vultum.

Vt prosis, non ut placeas, loca publica poscis.

10

Materiae gravitas tibi vires aggravat. Inde

Spes defecta tibi. Sed quod non sufficis actu,

Affectu complere stude. Nam sola voluntas

Sufficit ad meriti pretium, cum posse negatur.

Si vere pro posse suo procedit in actum

15

Inculti torpedo stili, moderatius in te

Saeviet auditor, et parcet rodere livor

Pensans affectus. Ergo succincta relega

Segnitiem, torporem discute, promere pensa

Quid morbi signum, quae sint sinthomata cunctis

20

Appropriata malis, et in hoc sit meta laboris.

Flegmatis insipidi sinthomata praedominantis

Haec tibi signa dabunt. Sapor insipidus, faciei

Pallens albedo, ventosa inflatio ventris

Et laterum, dolor occipitis partisque sinistrae,

25

Ad sompnos mens declivis, tardantis ad actum

Artus segnities, renum pressura, vacillans

Vis disgestivae, madidique infamia nasi,

Tortio vel murmur stomachi, sputamina multa,

Nausea, si repleat stomachum ructatio cruda,

30

Mollities rari pulsus tardantis ad actum,

Secessus fluidi, cum muscillagine mixta

Cruda superfluitas, epatis substantia spissa,

Sensus hebes, facies inflata, gravedo molestans,

Sompnia vel fingunt imbres vel flumina fundunt.

35

Punctio, pruritus, salsedo tincta colore

Prorsus citrino, mediocri spissa liquore

Quatuor humorum faex, venae fortior ictus

Pulsantis, sitis affectus, defectus edendi,

Flegmatis haec salsi vim signant praedominantis.

40

Crescentem promit dulcorem flegmatis oris

Dulcedo, frontis gravitas, pulsus muliebris

Mollities, quem confirmat violentior ictus

Raro succedens, citrino tincta colore

Spissior urinae substantia, vena tumescens.

45

Signat acetosum dominari flegma remissus

Vrinae pallor quodam moderamine pinguis,

Delictum digestivae, sapor oris acescens,

Ructatus crudi, pulsantis tardior ictus,

Arteriae, splenis regio gravitate repleta,

50

Segnities capitis, gravitas onerosa ciborum

Exactiva fames stomachi quam suscitat algor.

Vrinae tenuis substantia cruda colore,

Ventosi stomachi dolor, indigestio renum

Et coxae gravitas, motivos torpor ad actus,

55

Ad pulsum tardans venarum motio, fallax

Affectus stomachi quem noxia ducit in actum

Frigiditas, stomacho dominans intrinsecus algor

Sensibilis, crudi ructus, urina globosa

Inferius, pallens facies, extrinseca laedens

60

Frigiditas, escam comitans inflatio ventris

Longa manens, vitrei vim flegmatis ista figurant.

Vberioris habent haec nuntia sanguinis esse

Vena tumens, velox pulsus quem fortior ictus

Inducit raro veniens, qui molliter instans

65

Blanditur digitis, pinguedine spissa colore

Citrino rutilans urina, rubor faciei,

Faex stomachi fetore gravis, dulcedo palatum

Delectans, frontis gravitas, fecunda rubore

Vena oculi, crebro facies, rubicunda sopores

70

Corpora commemorant et fulgura falsa figurant.

Os livens, acer sapor, indigestio, pondus

Coxarum, motus piger, oris sintesis, albens

Et multum tenuis effusio, pulsus inepta

Debilitate instans frequentior tempore sompni,

75

Impetuosa fames, sompno repente morosa

Palpebra, naturae parce secreta recludens

Ventris ructatus crudi, suspectio mentis,

Ista melancolicae tibi fient nuntia faecis.

Saevitiam signant colerae sapor oris amarus,

80

Parcus in officio venter, tinnitus in aure,

Nausea, crebra cibi fastidia, punctio mordax,

Vultus citrinus, velox instantia pulsus

Duri, quem crebro veniens determinat ictus,

Plus dextra frons parte dolens, fumosus in ore

85

Ructus, crebra sitis, oculus vigil, ardor habundans

Quem stomachi pars dextra capit, citrina colore

Et multum tenuis effusio. Fervida laedunt,

Frigora lenimen praestant, levitate volandi

Sompnia membra movent vel cursu praepete pigra.

90

Est sompni turbata quies vel murmure rivi,

Ira frequens, pallens macies, marcentia membra,

Inpetus et teneros oculos punctura molestans.

Accumulant augentque fidem tempus locus aetas,

Et minus ut dubites similes attende diaetas.

95

Affligens cephalea caput, si causa sit humor

Sanguineus, plus sanguineis infestat in horis,

Vberior frontis gravitas, subfusa rubore

Ferventi facies, turgescens sanguine vena,

Vrinae color intensus, substantia spissa.

100

Dulcia mentitur sapor omnia, mollis in ictu

Arteriae motus, calor incentiva doloris

Exacuit, munus confert leniminis algor.

Si caput infestat colerae furor, ardor habundat,

Fervidus a nare vapor exit et aggravat aures

105

Tinnitus, facies marcescit cerea, sompni

Illecebras nescit oculus, sitit arida virga,

Igneus urinae rutilat color attenuatam

Praetendens faciem, pungit dolor, acrius instans

In dextram vergit partem, condempnat amarus

110

Cuncta sapor, sumit gravitas ex caumate dampnum,

Ex algore quies subrepit, praepete pulsu

Duriter insurgit digitos dum vena repellit.

Hic dolor aestatis comes est, et saevius instat,

Cum colerae rabies motus sibi vendicat horam.

115

Flegmatis ex vitio veniens cephalea colorem

Avertit vultus, in posteriore moratur

Parte magis, turgent oculi, sapor inficit escas

Insipidus, dolor infixivus detinet, albet

Vrinae pinguis substantia, fervida prosunt,

120

Invitant morbum contraria, molliter instat

Arteriae motus, sputo perfusa loquenti

Lingua madet, vox est gravior. Cum flegmatis hora

Aera disponit, hiemali crebrius instat

Tempore. Materiam morbi nam bruma ministrat.

125

Humor si capitis quartus sit causa doloris,

Aggravat et promit pondus grave, lividus oris

Est color, incrudat pallens albedo colorem

Vrinae tenuis, pulsus exterminat ictum

Debilitas duri crebro venientis. In horis

130

Aucta melancolicis infestat passio. Laeva

Acrior est in parte dolor, sapor oris acescit,

Invitus sompnos oculus capit, algor acumen

Irritat morbi, calor extat causa salubris,

Lippa labe madet oculus morboque ministrat

135

Crebro materiam frigens autumpnus et horam.

Si dolor ex stomacho procedit, cedit ad horam.

Si morbi causam caput abdit, continuata

Passio continuum capitis docet esse dolorem.

Errantem tibi demonstrant haec signa frenesim.

140

Si loquitur errore vagus, privata colore

Vrinae tenuis substantia, tegmina carpit

Mobilitas manuum, vultus suprema lacessens,

Instabiles oculi furibundo singula visu

Perstringunt, retinent sompno pereunte perennes

145

Excubias. Nunc rixa loquax, nunc risus in ore,

Nunc reboans clamor, nunc muta silentia, nunc pax

Nunc rabies. Stratis non numquam prosilit aeger

Vt quovis succinctus eat, febris ardor acutae

Artus exurit. Vis amplior insita membris

150

Si quovis casu sompnus datur horrida promit

Sompnia, crebro venit nec non cito praeterit ictus

Arteriae, vultus rubet aut citrina recludit

Naturam colerae facies, nigredo palatum

Inficit, et linguae sermonis subtrahit usum

155

Ariditas oris, quas non dat passio mentis

Diffluit in lacrimas oculus, qui sorde madenti

Commaculat faciem, scintillant plena rubore

Lumina, [...] fervens in pectore cauma,

Spiritus angustus falso suspiria promens.

160

In febre continua, colerae substantia putris

Quam parit, exoritur. Nonnumquam suscipit ortum

Ex typica, synochique manet quandoque sequela.

Rarius in laevo sexu crebroque virili

Exoritur, summoque venit cum temporis aestu,

165

Cum colerae motus augmastica provocat aetas.

Haec litargiae vitium tibi signa locuntur.

Os pallens parce praetendens signa ruboris,

Sompnus torpescens, quem si violentia pellit

Absque mora didicit pede festinante redire,

170

Motus membrorum deses, substantia pinguis

Vrinae crudo pallens effecta colore,

Limosi dentes, invicta silentia linguae,

Frigidus irrorans sudor caput, oris hiatus

Claudere quod nescit mens inmemor, ore supino

175

Expassi vultus, quos si violentia vertit

In latus, ad solitum converti scema laborant.

Incumbit stratis aeger sua scemata mutans

Ordine perverso, loca verticis occupat alte

Planta pedis sublata situ. Natura pudendi

180

Inmemor officii sordes effundere cessat

Quas anus retinet. Solito plus more negatur

Exitus urinae. Febris inmansueta molestans

Infirmum quae continuum conservat acumen.

Tardans arteriae motus mollescit in ictu,

185

Si sit causa recens. Sed si praescriptio longi

Temporis exacuit morbi ferale flagellum,

Aret lingua, tumet facies, et labia pallor

Obnubit, nigrant ungues et concava fiunt

Lumina, durescit pulsus qui parvus in ictu

190

Sentitur, pes atque manus contracta rigorem

Perdunt intensum, fit perniciosa bolismi

Esuries, cervix frigens sudore madescit,

Inferius labrum laxis loca mutat habenis

Et tremor in membris praesaga lege vagatur.

195

Mortem vicinam morbus senis imperat annis.

Crebrius in laevo sexu sub tempore brumae

Promit hemitritei conlusio facta minoris

Hunc morbum, vel continuans putredinis horis

Cottidiana febris, cum typus accidit algens

200

Qua splenis regio protenditur, et color ater

Egestas tingit faeces vomitumque colorat.

Lege melancolicae conturbat mania pestis

Humanum cerebrum, sed discretiva locorum

Distinguit species. Nam cellula prima nocivum

205

Fumum suscipiens animalis praepedit actum

Officii, lapsumque subit fantastica virtus.

Laesa melancolicum producit cella secunda,

Cum nutat rationis apex, discretio fallax

Mentitur, cum succedens se subicit error.

210

Prodit utrumque malum, sine febris caumate, causa

Multiplici. Vini potus si cedat in usum

Nec mensura regat, vel si fervore nigrescat

Sanguis, vel colerae furor interiora calore

Concremet, aut frigus algentes comprimat artus,

215

Si biberit virus, vel sanguis flumine multo

Erumpat vel si solitos deperdere discat

Egressus, si mandragorae vel sucus edatur

Iusquiami, si non capit oblectamina sompni

Palpebra, si cerebro dominatur lima caloris

220

Ariditas, si laesa caro livore nigrescit

Dente canis rabidi, si drimifagia chymos

Incendant, si corruptum spiracula sumant

Aera, si mentem conturbat turbo timoris

Aut irae rabies studii vel pena quieti,

225

Vel si longa nimis solvant ieiunia corpus,

Vel faba vel similis sit in usu grossior esca,

Vel si conturbet animum pressura doloris.

Si sanguis causam dat morbi, versibus aeger

Alludit vario vocem modulamine formans,

230

Solvitur in risum mimorum gaudia falso

Coniectans, urina rubet pinguedine spissa,

Vena tumet, mollis pulsus velociter instat.

Raro succedens sub verni temporis hora

Crebrius infestat et in horis sanguinis instat.

235

Si colerae furor in causa est, rixatur et irae

Asperitate furit, ferit et latrante susurro

Vsurpat canis officium quod morsibus implet.

Gestibus hic gallum similat falsoque volatu

Se mentitur avem, dum commovet aera palmis

240

Brachia concutiens et solvens organa vocis

In cantus. Effrena rapit manus arma. Coloris

Vultus citrini, macies exterminat artus.

Praeterit insompnis nox atque dies sepelitur,

Lux intus conclusa latet. Velociter instat

245

Arteriae motus, qui duro verbere cedens

Inmutat digitum. Rutilat citrino colore

Vrinae tenuis substantia. Fervidus aestus

Aestatis generat huius discrimina morbi,

Et vigor et virtus maior diffusa per artus

250

Viribus humanis maiores efficit actus.

Hic vitio mentis delusus sacra deorum

Testatur iuratque sibi dampni capitalis

Advenisse malum, palpat quaeritque vaganti

Occipitis suprema manu quae credit abesse.

255

Hunc si corripiens monitis astringere temptes,

Invenies animo factis sermone rebellem.

In venerem viget affectus, levitas facit artus

Ad motus faciles, informat lingua loquelam

Cursu praecipiti, visus disponit acumen.

260

Horrores morbi colerae magis asperat hora

Hoc errore solet plus delirare iuventus.

Si colerae natura nigrae praestat rationis

Offensam, maestae promens incommoda mentis

Pendula tristatur facies, quas praevia causa

265

Non generat lacrimas undanti flumine fundit

In luctum pronus oculus. Suspecta voluntas

Errores variat, hic prono vertice mundum

Confirmat sufferre caput clausoque pugillo

Machina ne mundi pereat divisa veretur

270

Explosas gestare manus, hic promptus adimplet

Quidquid praecipitur, mors huic exosa timorem

Incutit ut quidquid videat contexere causam

Mortis coniectet, hic fata novissima summo

Expetit affectu gaudens habitare sepulcris

275

Tristibus ut latitans hominum contagia vitet,

Estimat hic fieri vas fictile dum fugit omnes

Contactus hominum, saevis huic dictitat error

Anguibus inpleri ventrem. Plus postulat aequo

Ambitiosa fames, oculis exosa fugatur

280

Sompni blanda quies, torpentes efficit artus

Segnities, pulsus duri tardique frequentes

Inculcant ictus, os pallens livor obumbrat,

Discolor et tenuis effusio, cessat ad horam

Lingua loqui claustri taciturna silentia servans.

285

Saepius hic error senii sexusque sinistri

Annos infestat, et passio fortior horis

Mota melancolicis autumpni tempora servat.

Si morbi causam stomachus capit, ingruit illic

Passio quae motu violento viscera turbat.

290

Post escam stomachum gravat indigestio, morbus

Lege loci cogente suos interpolat actus.

Si cerebro vicina latens occasio gignit

Errores, caput infestat qui fixus ibidem

Continuat tormenta dolor, nec devius error

295

Cessat, nec ratio redit intercepta per horas.

His fit nota notis apoplexia passio maior.

Destruitur virtus motiva, superstite solo

Motu pulmonis, qui cordi debita solvit

Aere spirato. Tamen hoc vix munere gaudet

300

Naturae virtus iam desponsata ruinae.

Officium cessat sensus, nec lingua loquendo

Interpres mentis animi secreta recludit,

Nec rerum formas oculus rerumve colores

Suscipit inpressos, nec pervia vocibus auris

305

Dat verbis aditum, nec discretivus odorum

Deservit sensus animae, nec lingua saporum

Gustando species examinat, omnibus una

Artubus unitis tactus vacat. Obluit ora

Spuma citae praesaga necis, conamine tractus

310

Aer stertenti subigit spiramina nari.

Terminat hoc cita meta malum. Nam fata suprema

Prima dies morbi vel triste secunda minatur

Exitium, nec concedit lux tertia lucem.

Huius pena minor morbi minus inpedit actus

315

Membrorum. Sensus animae sua debita solvit,

Inperfecta tamen, et liberiore meatu

Spiritus oppresso pulmoni iura ministrat.

Nec redit haec morbi species, nec more maligno

Insultus iterat renovati pena flagelli,

320

Nec sicut yeronoxa suas interpolat horas.

Dum cessat semel, obruitur. Nullas positura

Insidias iterum vivendi prorogat horam

Indutiis de more datis. Stat passio fixa

Per septem protensa dies et protrahit horas

325

Vlterius, donec cessante causa resumat

Virtutes natura suas. Haec dampna ministrat

Excessus crapulae, vel balnea crebra liquentes

Quae chymos reddunt, vel quae generantia morbos

Otia corpus alunt. Premit haec oppressio corpus

330

Plectoricum. Si materiam de sanguine sumit

Passio, turgescunt venae, rubor occupat ora.

Flegmatici si materiam dat copia chymi,

Pallescit facies. Et aquosae sordis ab ore

Rivulus emanat, humor si quartus habundat.

335

Illis inspectis intentio sedula signis

Proferat examen. Plenam complexio quaevis

Dat super hoc consulta fidem. Praesaga minantur

Talia signa malum, capitis vertigo, frequenter

Caligans oculus, omnis diffusa per artus

340

Segnities, praeter solitum mortis simulatrix

Sincopis, occultos quae cordis sincopat actus.

His claret signis duplex sacra passio. Maior

Stirpitus extinguit sensus motusque per artus

Mortificat. Nares olfactu, lumina visu,

345

Gustu lingua, manus tactu, vocalibus auris

Est privata sonis. Nam primos noxius humor

Ventriculos cerebri prorsus replet. Altera laedit

Parcius ex parte naturae munera sensus

Diminuens, quos non ex toto supprimit. Auris

350

Voces, res lingua sapidas, visusque colorum

Naturas, palpanda manus, fragrantia nares

Discernunt quocumque modo. Sed noxia causa

In tribus est contenta locis, ut ducat in actum

Tres morbi species. Nam vertice clausa moratur

355

Materies quandoque mali, vel noxius humor

In stomacho latitat, vel causa nociva remotis

Partibus ingeritur. Et trina voce notatur

Haec triplex species. Quibus est in vertice clausa

Causa mali, caput his gravitas assueta molestat

360

Et maior sensus tenet inperfectio. Casum

Praecurrens signum non praedicat, arripit aegrum

Passio furtiva. Stomachum cum noxia morbi

Causa replet, dolor accusat qui virus ibidem

Allegat latitare mali. Gravis esca, molestat

365

Officium digestivae, praenuntia signa

Casum praescribunt, cum perniciosa movetur

Materies, dum subrepit violentia fumi

Sensibilis, qui serpendo suprema lacessit

Sincipitis. Si causa manens in parte remota

370

Commovet hanc pestem, signum praenuntiat aegro

Insultum morbi, dum repit causa nociva

Corporis ad templum. Semel haec completa retransit

Passio, fallaces dum quodam iure maligno

Insidias ponit, medio quia tempore cessans

375

Mentitur requiem, sed post recidiva reformat

Exitium subiti renovans discrimina morbi,

More febris se continuans. Haec pena per horam

Affligit, quandoque quater renovata per unum

Multiplicat tormenta diem, quandoque nocivos

380

Triplicat insultus, renovat quandoque ruinam,

Nonnumquam semel infestat. Si sicca sit eius

Materies, cum luna suis defectibus orbem

Diminuit, cedit. Si causa sit humida, lunae

Cremento crescit morbus. Cum plena sit eius

385

Orbita, lex morbi motu redit orbiculari.

Labitur hic in mense semel, duplicata ruina

Illum subvertit, tribus hic a casibus extat

Mensibus inmunis, illaesum quatuor illum

Conservant menses, hic bis subcumbit in anno,

390

Ille semel, variatque vices sic causa malorum.

Si causam fluor informat, maturius instat

Insultus replicans citiusque vacante priore

Succedit pressura sequens. Compacta moratur

Materies stabilisque manet morbique refrenat

395

Motum praecipitem, renovata pericula sero

Instaurans, aliquisque malo manet usus in illo.

Si sanguis sit causa mali vel flegma vel humor

Quartus vel colera, sint signa tibi color oris,

Aetas, urina, tempus, complexio, vita.

400

Gestibus haec variis deformat passio formam

Informis. Nam deformes hunc promere rictus

Cogit et huic spasmus labrum detorquet ad aurem,

Dentibus hic frendet, hic murmure pernicioso

Intonat, hic stertit, tremor huius concitat ossa,

405

Huic cervix distorta iacet. Fluit huius ab ore

Labra rigans spumosa lues, huic palpitat artus

Nervis contractis et, quod pudet edere dictu,

Quae retinere nequit invitus debita solvit

Naturae, stomachi faeces regione reclusa

410

Inferiore foras eliminat, effluit ima

Humorum testis effusio. Si senis annos

Inpetit haec pestis, spes sit cassata salutis.

Si patitur puer, hunc absolvit grandior aetas,

Cum faciem vestit lanugine summa iuventus.

415

Huic matrix inmunda malo quandoque ministrat

Materiam, decocta sibi cum pabula sumit

Embrio quae sanguis largitur menstruus, unde

Exoritur virus. Causam quandoque gulosa

Esuries gignit vel membris esca nociva

420

Vel potus nimius vel membris noxius aer

Corruptus. Transgressa modum dampnosa diana,

Irarum stimulus, excessus frigoris, aestus

Invitant morbum, loca publica, cena, theatrum,

Fana, forum, choreae plausus, excelsa locorum.

425

Obnubit scotosis crebra caligine visum,

Dum turbat vertigo caput. Qui visa rotatu

Asserit involvi, dum mens delusa moveri

Aestimat in gyrum quae raptus praepete fumo

Spiritus intitulat animae finesque figurat

430

Explicitos. Amplis dum tractibus aera sulcat

Fumus in ascensu, muscas fantasma volantes

Mentitur. Tenues error contexere lanas

Novit in hoc casu vel quas contexit aragne

Corpore mutato telas dum stamina firmat

435

In trabe vel tigno. Geminata visa figura

Visibus occurrunt. Plus haec incommoda sentit

Dum caput inclinat patiens vel in ardua figit

Intuitum vel cum radios transmittit in amnem

Praecipitem vel succinctis in ardua scandit

440

Passibus. Includit stomachus quandoque nocivam

Materiam nec continuat scotomia dolorem,

Infestat stomachum gravitas assueta, locari

Illic materiam digestio laesa fatetur.

Aegra caput si causa replet, desistere nescit

445

Passio, sed semper sub eodem fixa tenore

Continuat penam capitisque offensa redundat

In sensus, capitis dolor ingens instat et illic

Innuit includi causas, quas noxius humor

Ostentat. Tibi describet complexio tempus

450

Aetas vita locus pulsus effusio vultus

Hoc detrimentum naturae, parturit escae

Grossities crapula digestio laesa nocivo

Casu dediscens sua respiracula sanguis.

Si dolor infestans oculos ex sanguine sumit

455

Principium, vehemens est passio, rivulus ora

Irrorat lacrimis, quas inmutatio mentis

Non promit, sed materiae natura fluentis.

Os rubor assimilat oculis, expulsa tumescit

Palpebra, turgescunt venae, dulcedine gustus

460

Inficitur. Morbi penas exasperat hora

Sanguinis, in pingui color edit signa caloris

Vrina, pulsus mollis citus inpetuosus

Rarus ad haec signa tibi sit habitudo diaetae.

Accusat coleram mordens pungensque doloris

465

Scorpio puncturis acuum tormenta figurans

Aut calidos cineres. Fax ignea concremat orbes,

Sicca lues oculos obducit, macra rigore

Palpebra contrahitur, cerae color aemulus oris.

Saevius insurgit colerae dolor auctus in horis.

470

Igneus urinam tenuem tingit color, escas

Exosas fallax reddit sapor, inpetuosum

Velocem crebrum durum dat motio pulsum

Arteriae. Confert habitus speciesque diaetae

Frigidus exarmat aer calidusque dolores

475

Incitat, oppositis pereunt contraria causis.

Tertia vi colerae lux est exactio penae.

Flegmatis imperium monstrat mitis calor,

Oris pallor, nocturnis afflictio maior in horis,

Os tumidum, lippus oculis fluvius lacrimarum,

480

Discolor et pinguis effusio, lingua saporis

Nescia, femineus pulsus. Fomesque doloris

Algor, pars anni, crasis, locus, usus edendi.

Si niger est humor occasio, pena doloris

Parcior est, livet facies ignara tumoris.

485

Noxia vox in principio, viscata cohaeret

Palpebra, faex tenuis humorum discolor. Escas,

Potus mentitur acres sapor oris. Ad ictum

Debilis et durus, succedens crebro, morosus

Pulsus. Confirmant dubium fideique ministrant

490

Ingressum species inspecti temporis, usus

Vitae consultus, regio, complexio. Penas

Quarta dies replicat magis uberiusque molestat.

Humor, vermis, aqua, ventus, verruca, nocivus

Aer, convectae sordes, contusio laedunt

495

Auditum. Si causa nocens sit noxius humor

Aut aer, tempus vitam speciemque doloris

Vrinam vultum pulsus genus atque figuram

Corporis attendas, quae consistentia prosit

Aeris aut noceat. Si vermis motus in aure,

500

Sensibilis fragor inmensus, discursibus amplis

Errabunda locum permutat passio. Signat

Laedentem laticem praecedens perfluus imber

Balnea vel capitis ablutio, passio maior

In motu capitis vel cum depressa deorsum

505

Submissa cervice dolens suspenditur auris.

Pneumatosis nota tinnitus, dolet inscius uno

Stare loco, validus inmoto vertice motus

Interius. Stomacho subrepens causa dolorem

Sincopat, in capite latitans occasio penam

510

Continuat. Verruca, lues limosa doloris

Nescia diminuit auditus, huic tibi fiat

Ex visu manifesta fides. Contusio fedam

Emittit saniem, tumidam dum sublevat aurem.

Fit dolor his dentis, humoribus aere potu

515

Verbere verme fame dape. Parturiente dolorem

Sanguine vel colera dolor est gravis, aggravat ille,

Hic pungit. Rubet huic facies gravidata dolore

In tactu mollis, huic indurata rigescit,

Assimilat tacto. Ver hunc, hanc excitat aestas,

520

Illa die media, magis hic in mane molestat.

Huic exit tenuis, huic inspissatur, utrique

Tincta manens faex humorum. Pulsum muliebrem

Sanguinis, et colerae reddit natura virilem,

Crebrius hanc iuvenis et quam complexio firmat

525

Consimilis patitur, dolet illo plus adolescens.

Multiplicant sibi conveniens utramque diaeta

Atque locus causam. Calor officit, expedit algor

Sensibilis. Facit illa sitim, sputamina sanguis.

Flegma notant facies pulsus urina diaeta

530

Hora dolor corpus - pallens, muliebris, aquosa

Turbida, consimilis, hiemalis, nocte molestans

Lentus, flegmaticum. Mollis maxilla tumescens,

Vbertas sputi fluidi. Contrarius algor,

Cauma iuvans. Regio, sexus. Si terreus humor

535

Offendit, dolor est cum sera crepuscula lucem

Obfuscant, acuitque stilum cum tempora fructus

Producunt infirma novos, fragilemque senectam

Crebrius hic laedit occasio. Durus inermis

Pulsus, livescens facies, urina coloris

540

Nescia quam tenuis signat substantia crudam,

Ista melancolicis. Specialis causa gravamen

Approperat, minuit fluxum sputaminis acri

Arida materies, modico maxilla tumore

Erigitur, quam durities intensa vigentem

545

Efficit. Algor obest, confert calor. Inspice sexum,

Naturam scrutare loci legemque diaetae.

Si cibus aut aer potusve doloris origo

Extiterit, simplex facies ignara tumoris

Mercatur causam similem confessa dolorem.

550

Res auget causae similis, res dissona morbum

Diminuit. Super his prodest consulta diaeta

Et locus et tempus, demum confessio fida

Infirmi. Si defectus sit causa ciborum,

Squalida marcescit facies, quae macra seniles

555

In rugas trahitur, dependet follis ad instar

Laxa cutis. Venit hoc crebro sinthoma sequela

Febris continuae, vel per ieiunia longa

Corpore consumpto. Concussio signa relinquit

Exterius, nam terrestri livore notari

560

Causa nociva potest, vel subportante tumorem

Maxilla, quem producit circumfluus humor.

Vermes insinuat enorme doloris acumen,

Pruritus mordax, spatiosa foramina dentis

Et caro corrosa manansque lues saniosa.

565

Fetidus oris odor causam quandoque recondit

In stomacho, dape qui sumpta ieiunia solvens

Palliat et velat vitium, redimitque reatum

Et culpam dum suscepta mendicat ab esca

Munus aromaticum. Quod dum ieiunia servat

570

Amittit. Pulmo flatus quandoque recondit

Exosos, quem corruptum substantia putris

Reddit continuans fedo spiramine fumos

Naribus exosos, nec sumpta remedia praestat

Esca. Notam fidei thoracis laeva dolore

575

Pars oppressa dabit. Causam fetoris habentes

Gingivas digitus iudex examinat ori

Inmissus, qui si fetoris signa reportat

Naribus applicitus, illic latitare fatetur

Materiam visuque potest res vera notari.

580

Naribus erumpens sanguis quandoque salutis

Nuntius est, cum naturae devicta resurgens

Virtus in morbo causa subeunte triumphat,

Vltima cum morbum crisis sententia dampnat.

Saepe mali gestat titulum dampnumque minatur

585

Naturae. Nam fundit eum nunc vase repleto

Copia luxurians, cum victa gravamine multo

Iura retentivae virtutis debita perdunt

Officii. Tunc plectoricum tibi lucida corpus

Signa dabit, quae confirmat complexio lege

590

Sanguinis inscripta nec non natura locorum

Temporis aetatis vitae. Vel menstrua cursus

Consueti spretis canalibus, aut minuentis

Pigra manus per quam detractio sera nocivas

Indutias sumpsit, vel vena pericula praestans

595

Inferius solito fluxu cessante, meatu

Sanguinis obstruso. Teneras nunc surgit acumen

Sanguinis in venas, qui nota repagula rumpens

Adiutus colerae stimulo venaque soluta

Emicat in medium. Corpus locus hora iuventus

600

Vita fidem firmant et sanguinis igneus ardor

Pungentis nares, et mendicata coloris

Effigies crocei vel, res aspectibus apta,

Herbarum pictura viror. Si splene repleto

Ad nares repit humoris copia, citri

605

Hunc color informat, fluxus de nare sinistra

Plenior erumpit et eadem parte dolores

Infestant quandoque latus. Si sanguinis undas

Ad nares transmittit epar, pars dextra doloris

Punctura quatitur et naris dextra fluentis

610

Alveus efficitur chymi. Puroque colore

Praeditus elucet sanguis, si frigidus aer

Venam corrugans dissolvit sanguinis aedes.

Consultum super hoc tempus vel discolor oris

Effigies fidei manifestae signa locuntur.

615

Obstruit atque replet nares humore nocivo

Passio coryzae, qua discretivus odorum

Laeditur olfactus nec flatum turgida naris

Aeris admittit, sed hiantis perficit oris

Officium quae non complent spiramina nares,

620

Et naris delicta vicarius oris hiatus

Defectum supplens redimit. Pluit imbre frequenti

In lacrimas stillans oculus, sinthomatis index

Crebra movens cerebrum fit sternutatio, stilla

Naribus emanat laticis quae limpidi oris

625

Aemula continuat subtili reumate fluxum.

Si calor in causa est, rubet os, color aemulus auri

Vrinae rutilat quam grana minuta colorant,

Exurit nares vapor igneus atque nocivus

Egrediens humor pungenti caumate carnem

630

Excoriat. Super hoc dubium proscribere possunt

Tempora vita locus complexio. Sanguis habundans

Vasa tumere facit, oculos ardore ruboris

Infundit, linguam reficit dulcore. Rubentem

Inpinguat sanguis faecem, succingit ad ictum

635

Arteriam mollem. Sitis, arens vultus, amarum

Os, tenuis faex ignea sanguinis, inpiger ictus

Arteriae durae coleram saevire fatentur.

Si cerebrum molle constringit noxius algor

Coryzam generans, facies, urina minuta

640

Sursum grana ferens est discolor, edit inermem

Arteriae motus pulsum, qui defluit humor

Sensibili frigdore nocet. Si flegma liquescit,

Mollificat pulsum, quem dat vesica liquorem

Inpinguat, gustus aqueus sapor inficit. Humor

645

Terreus obdurat pulsus, acredine linguam

Obducit, tenues urinas efficit. Aetas

Hora diaeta locus et complexiva potestas

Et nocturna magis invitans hora dolorem,

Haec tibi lucidius poterunt describere causam.

650

Squinantis species tres humor lapsus ad ysmon

Procreat. In prima replet ysmon tota nociva

Materies, nec signa mali testantur adesse

Perniciem, nec testis adest tumor, immo doloris

Praedicat inmunem non inmutata figura

655

Nec color adversus. Humanae subtrahit aegro

Officium vocis et fandi denegat usum

Passio, dum nutu claustrali more figurat

Conceptum mentis et linguae iura silentis

Vsurpat digitus. Cervix stat nescia flecti,

660

Pectoris angusto motu tractuque moroso

Cordis ad officium flatus qui caumatis aestum

Castiget trahitur, nec pertransire ciborum

Pabula nec potu refici violentia morbi

Permittit nec sugendo sorbere salivam.

665

Vltima fata dies primus vel triste secundus

Provocat exitium vel tertia terminat aegri

Supplicium vel quarta necis determinat horam.

Altera squinantis species in parte recondit

Intus materiam, pars exteriore locatur

670

Parte gulae semivacuae, conceditur ysmo

Aera spirandi libertas maior et usus

Sermonis licet exilis. Fomenta ciborum

Et potus quocumque modo natura misella

In stomachum transferre potest. Discrimina morbi

675

Sit licet exiguus tumor innuit et dolor aegrum

Parcior infestat. Crebro medicamina prosunt,

Vix tamen absolvit, vix artis liberat aegrum

Sedulitas physicae, quin iura novissima solvat

Naturae. Species inmunem tertia prorsus

680

Ysmon conservat, dum causa nociva locatur

Exterius. Sermo portatur liberiore

Curriculo, cibus ingrediens potusve subintrans

Offensam nescit, consueto pulmo meatu

Thoraci solita sub libertate ministrat

685

Aera quem reicit iterum, tumor occupat amplis

Tractibus et longo transcurrit limite collum

Sensibus expositus. Minus haec metuenda veretur

Et magis est species spe confirmata salutis.

Materiam calidam signant urina colore

690

Ignea, robusti velox instantia pulsus,

Insultu maiore dolor letale gravamen

Exacuens. Si causa mali sit materialis

Sanguinis ubertas, sapor est acceptus in ore,

Invia fit radiis effusio turbida, vultus

695

Cum vena turgente rubet, sub mollitiei

Blanditiis tactum pulsus demulcet habundans.

Irrigat ora fluor, locus in quo laesio levis

Tactibus occurrit. Colerae comes est sitis, oris

Squaliditas, tenuis effusio, gustus amarus,

700

Pulsus durities, asper locus unde doloris

Exoritur stimulus, croceus color. Algidus humor

Collectus cohibet venae pulsatilis ictum,

Subtrahit urinae formam nimiumque coloris,

Deformat vultum minuens ignita ruboris

705

Signa, locum signans pallente colore dolentem.

Humores aqueos morbum generare fatetur

Pulsus mollities, pinguis faex sanguinis, oris

Insipidi gustus, locus in quo laesio cedens

Tactibus atque dolor deses. Rarissima causa

710

Terreus est humor, tamen acri mente require

Quae nota quae signet hanc circumstantia causam.

Omnibus his causis confert quae vita, quis insit

Sexus, quod tempus, quae sit complexio, quae pars

Aetatis vel quid possit natura localis.

715

Signat emoptoicam sanguis commercia signans

Cum sputo. Qua, venarum compage soluta,

Triplex emergit casus. Nam vasa relaxat

Humor anastomasim faciens, nec signa doloris

Exponunt quo vena loco laxata fluenta

720

Sanguinis emittat, puroque colore retento

Sanguis pus nescit. Calor ingens, motus habundans.

Hanc humor causam generat. Sociat sibi ptisis

Rupturam, per quam deperdunt vascula rupta

Pabula membrorum. Describunt signa soluto

725

Continuo quo vena loco sit rupta, doloris

Iudicio praestante fidem. Substantia pura

Sanguinis ignara tabidi ruit ubere fluxu.

Praevenit exterior casus, clamor, labor, ictus,

Sarcina, lucta, ruina levis saltus, venus usu

730

Noxia multiplici, cursus, non molle cubile.

Frigidus aut siccus aer quandoque periclum

Provocat. Interior occasio vel furor irae

Vel studium vel amor, vel salsi flegmatis ardor,

Vel colerae stimulus quam vini gignit acumen,

735

Vel cibus incendens humores allia porrum

Cepe piper, vel thoraci contraria tussis

Sanguinis irritat fluxum, corrosio venae

Diabrosim faciens, quam procreat humor acutus,

Et dolor insinuat ubi fiat laesio. Sanguis

740

Inpurus saniem portat tabeque repletus

Et lue fedatus venarum praedicat ulcus.

Sanguinis hic rivus diversis corporis ortus

Partibus orditur. Fit fluxus huius origo

Pectus pulmo caput guttur fauces diafragma

745

Splen stomachus epar et gingiva meri kilis. Edit

Vulnera pulmonis spumosus sanguis, anhela

Eductus tussi, laevae submissa mamillae

Causa mali sensu discernitur, orbicularis

Et velut insculptus sputo de sanguiue nascens

750

Anulus apparet, propriae quem laesa sigillo

Informat formae similique numismate sputum

Inscribit trachea. Stomachi iactura notatur

Sanguineo vomitu vel sputo simplice tussis

Motu cessante. Dulcem gingiva saporem

755

Continuat linguaeque solent concedere fauces

Munus idem, signum fidei praestante tumore

Si fluit hinc sanguis. Thorax diafragma doloris

Iudicio loca laesa docent, et concomitatur

Tussiculam sanguis. Ysophagi laesio leni

760

Fluxu quem tussis non evocat intitulatur,

Et cibus ingrediens potusque doloris acumen

Instaurans facit inde fidem. Splen sanguine grosso

Et lateris laevi vulnus profitente dolore

Noscitur offendi. Kilis edit vulnera laesae

765

Spina dolens. Epatis dampnum pars dextra dolore

Infestata docet, et purus sanguis inundans.

Si capitis sanguis laesi sit nuntius, assunt

Signa dolor tenuis, pruritus factus in uva

Dum fluit inferius serpendo sanguis ad instar

770

Vermiculi verrens sulcato tramite guttur.

Haustus aquae quandoque sitim dum placat avaram,

Gignit emoptoicam. Nam cum sitis arida quemvis

Absorbet laticem, latitans illabitur intro

Non missura gulam nisi plena cruoris hirudo.

775

Hostem naturae promunt non simplice causa

Vlcera pulmonis ptisim. Conamine quovis

Exoritur, veneris usu, sudore palestrae,

Saltu praecipiti, pressura ponderis, alti

Clamoris tonitru, conflictibus, imbre catarri,

780

Angusto motu, studiis, muliebribus intus

Obstrusis vel emorroydis, cum stilla pudendi

Imbris abest, colerae furiis et flegmate salso

Sanguine subtracto membris cum squalida macros

Destruit ariditas artus, empimate longo

785

Vi cronici morbi. Cadit hunc effrena iuventus

Crebrius in pestem, spreto moderamine motus

Ardua dum quaevis temptat temeraria virtus.

Describunt morbi sinthomata noxia tussis,

Lenta febris, squalens macies, rubor oris, acumen

790

Extremae naris, horrendus anhelitus, ungues

Contracti, spatulae dolor et pressura sinistrae,

Sputamen nunc sanguineum nunc signa viroris

Portans nunc croceum nunc livens, luce sepulta

Inclusus latitans oculus. Mortale minatur

795

Exitium fluxus ventris, coma fomite fumi

Deficiente fluens. Sputum carbone solutum

Succenso fetente gravem facit aera fumo.

A sputo sanies discernitur, illud in amne

Enatat, hoc fundum petit et pinguedine quadam

800

Inpinguat laticem quam febris cauma resolvit.

Efficit empicos saniosus pulmo resolvens

Pus mixtum sputo, proditque empima catarro,

Costarum iecoris pulmonis apostase parte

Discussa, potu nimio, frigore nocivo,

805

Ruptura venae. Tibi morbi signa revelant

Tussis, tabescens facies, macilentia colli,

Sputo commixto sanies, quandoque tumore

Subtumidus vultus, gravis inspiratio. Febris

Non numquam macros artus exterminat, inde

810

Flamma volas manuum tenues febrilis adurit,

Ariditas maior oculorum concavat orbes.

Pleuresis inplendo laterum declivia costis

Insidet, infarcit ypocondria concava. Cuius

Haec sunt quae passim clarescunt signa. Labore

815

Febris continuans, tussis, decisa facultas

Aera spirandi, costae pressura, superne

Livens urina, vultus rubor. Haec specialem

Insinuant causam. Si sanguis materialis

Causa sit, inpinguat subtusque rubore colorat

820

Vrinam. Sapor acceptus, sitis abbreviata,

Pulsus femineus, aetas primaeva, diaeta

Sanguinis instaurans dampnum, moderantia veris,

Consimilis regio, vasorum plectora, sputum

Sanguineum dubiae fidei discrimina tollunt.

825

Materiam fellis monstrat sputamen amarum.

Aestatis fervor, aetas augmastica, pulsus

Durus, avara sitis, complexio sicca, molestans

Punctio, sputamen croceum, pinguedo remissa

Vrinae, sicca regio similisque diaeta.

830

Pleuresis ex crudo si flegmate nascitur, aetas

Vltima, femineus sexus, complexio signis

Flegmaticis inscripta, sitis brevitas, hiemalis

Hora, remissa magis effusio pinguis, in ictu

Venae mollities, fluxus sputaminis albi.

835

Occasus solis, plaga conscia, flegma diaetam

Multiplicans, os insipidum fidei removebunt

Offensam. Livens sputum, complexio, tempus,

Vita, locus, pulsus, aetas, faex sanguinis edent,

Sit licet hoc rarum, quartum putrescere chymum.

840

Opprimitur laeva pulmonis apostase mamma,

Quam nota notificat signorum, spiritus aeger

Pectoris angustum motum confessus, anhela

Tussis, faex livens humorum parte suprema

Inferius rutilans rufedine turbida pinguis.

845

Si sanguis vel flegma nocet, si felleus agger

Aut colerae nigrae cumulus sit causa nocivae

Materiae mediocris, erit sputum saniosum

Ex colera croceum, rubeum de sanguine, livens

Felle nigro redolet, natura flegmatis albet.

850

Mala rubens, aeger exosus scema iacentis

Membra sedens subnixa regit, febrile quietem

Cauma negat, frigdor extremos occupat artus

Cum nequit inclusus calor ad postrema refundi

Cordis in angusto motu, sputamina multa

855

Rara facit, dolor in spatulas ascendit, inundat

In facie sudor, solito plus clara relucet

Ex oculis radians albedo, tumore levatur

Palpebra turgescens. Nothus de sanguine morbus

Vel colera vel felle nigro, de flegmate verus.

860

Confirmant fidei fedus dubiumque relegant

Inspectum tempus, aetas, complexio, pulsus,

Vita, locus, sexus, discors infectio gustus.

Asmatis in species trinas diversa secatur

Pernicies. Nam difficili trahit aera motu

865

Inspirans longo tractu compressio dura

Sansugii, graviter expirat anhelitus, aequa

Lance bipertitum facit orthomia gravamen.

Causa mali nunc in pulmone reconditus humor,

Nunc simplex talem pressura procreat absque

870

Humoris vitio, nunc debilitata movendi

Virtus, vicinis nunc artubus accipit ortum

Huius origo mali, dum quodam iure locali

Compatitur sibi contiguis communia dampna

Efficiens pulmo, stomachi diafragmatis aegri

875

Splenis vel iecoris offensa. Laesus in ipso

Non aliunde trahens haec taedia saepius ortu

Molitur. Sunt signa tamen dolor abdita torquens

Pectoris, offensus pressura spiritus, alte

Subportans spatulas gravitas spiraminis, oris

880

Sintetici macies, tenues contractio nares

Exacuens, fandi nimis abbreviata facultas,

Tussiculae gravitas, velox instantia pulsus,

Augmentans penam motus, geminata iacentis

Passio praecipue si membra supina reflectat.

885

Annexus causae breviores efficit algor

Et raros flatus, augmentat caumatis ardor.

Efficit asmaticos ex crudo flegmate tempus

Brumae, femineus sexus, defecta senectus,

Concors vita, locus similis, gula nescia finem

890

Inposuisse cibis, manus audax intima terrae

Scrutari rude dum fodit educitque metallum,

Humida lactentis infantia. Si puer huius

Inpetitur morbi specie, robusta iuventus

Absolvet, sed si iuveniles inpetit annos

895

Passio, vix cedit, sed eadem terminus hora

Annorum morbique venit. Si forte supremam

Torqueat aetatem, proscribit pena salutem.

Efficit asmaticos ex sanguine plectora venas

Extendens, lex naturae subversa pudendi

900

Sanguinis obstruso mulieribus imbre, fluenta

Aut kilis venae cessantia, tempora veris,

Conveniens regio, restaurativa diaeta

Sanguinis, inpubes aetas, complexio concors.

Ex colera vel felle nigro facit asma localis

905

Mansio, vivendi modus, aetas, tempora, sexus.

Ariditas si causa nocens fuerit, tibi nota

His erit, extrema macie, sputamine nullo,

Corporis exhausta vi praeveniente labore.

Vt certam turbare fidem dubitatio nutans

910

Non possit, faeces humorum consule, vultus

Quis color informet, vel quis sapor accidat ori.

Sincopis est causa venarum plectora, mentis

Passio, defectus humorum, grande doloris

Exitium, calor inmensus, frigdoris acumen

915

Mortificans. Si deficiens hanc efficit humor,

Inducunt haec signa fidem, macilenta figura,

Corporis exhausta virtus, pallor faciei,

Abbreviata cibi potusque diaeta, fluenta

Sanguinis absque modo manantia, cum mulieris

920

Invigilans natura bona mensura tributa

Exigit aut ani secreti sanguinis imber

Evacuat venas, patulis vel naribus exit

Irriguus sanguis stomachi, vel nausea chymos

Educens vel deponens contenta deorsum

925

Ianua naturae, vel respiramina sudor

Efficiens cessante modo. Si lipotomiam

Humorum facit ubertas, turgente notatur

Vena, carnosa membrorum mole diaetae

Luxuria. Quam producit pressura doloris,

930

Cardiacae, colicae, cephaleae, perniciosae

Iliacae, gravis artericae, diafragma prementis

Matricis comes esse solet. Quam passio mentis

Procreat, ex ira prodit vel cum metus ingens

Intima constringit cordis vel facta repente

935

Gaudia, dilatant. Si morbi cauma doloris

Causa sit, hoc signat tempus, locus et labor, oris

Ignitus calor. Algoris signatur acumen

Pallenti facie, brumali tempore regni

Horrendi frigdore situ glacieque nivali.

940

Inducit tussim compassio vel specialis

Passio thoracis. Si munere compatientis

Efficitur membri, prodit de splene tumentis

Aut epatis vitiis aut angustante meatus

Pulmonis stomacho vel destillante catarro,

945

Pleuretici vel mole mali vel apostase laesi

Pulmonis. Quam dat specialis passio tussim,

Efficit ariditas, humor, frigdoris acumen.

Si nocet ariditas, macie perpenditur oris,

Defectu sputi, punctura pectoris aegri,

950

Corporis exhausta vi, fumo pulvere morbi

Offensam praestante prius. Si noxius humor

Causa sit, ubertas sputi, carnosa figura

Propellit dubium. Si fiat sanguine tussis,

Vena tumens, facies ignita, diaeta ministra

955

Sanguinis, os dulce, pinguis depicta rubore

Faex epatis, tempus, regio pro testibus adsunt.

Flegmatis offensam signant urina remissa

Pinguis, hiemps, aetas postrema, screatus habundans,

Albedo sputi, color oris pallidus, escas

960

Insipidus sapor inficiens, et aquosa diaeta,

Debilior sexus, locus algens. Si niger humor

Efficit hanc pestem, livent sputamina vultus

Aemula, deficiens aetas, sexus muliebris,

Vita locus chymo similis, variatio discors

965

Autumpni, pallens epatis faex, et mediocris

Acredo gustus fidei munimina praestant.

Si tussim rubeus facit humor, gustus amarus

Sputamen croceum, color oris cereus, aetas

Altera post primam, sexus melior, gravis aestas,

970

Consimilis regio colerae, cibus auctor adusti

Humoris testis, tenuis faex sanguinis edent

Indicium fidei. Si tussim frigidus aer

Procreat, insinuant patientis pallor in ore,

Temporis algentis frigdor, plaga frigida regni.

975

Algorem narrant stomachi digestio tarda

Ructus acetosus, ventosa inflatio sumptas

Escas concomitans, vehemens affectus edendi,

Faex epatis pallens, cephaleae passio, grosso

Digestiva cibo stomachi subversa facultas.

980

Ferventis stomachi signum digestio velox,

Ructus fumosi, velox corruptio parvi

Subtilisque cibi, mage congrua grossior esca,

Oppositae natura nocens, urina colore

Aurea, desiccans tenues sitis arida fauces.

985

Inducit causa triplex fastidia, nervus

Obstrusus, superans humorum copia, verna

Virtutis tenuis subtractus spiritus. Edunt

Sensibiles nervos obstrusos, nulla ciborum

Gloria, nulla iuvans condelectatio, nullus

990

Sensus percipiens stomachi, si frigida fundum

Esca petit vel si pungens fervore subintrat.

Spirituum numerus brevis hinc perpenditur, oris

Sintetici macie, defectis viribus aegra

Ex stomachi virtute dapes quae digerit aut his

995

Quae vires minuunt humani corporis, amplo

Fluxu qui ventris humores evocat atque

Morbo quem reddunt diuturnum tempora febre

Excedente modum vomitu vel mole laboris

Inmensi vel consimilis molimine causae.

1000

Efficiens humor fastidia fervidus istis

Promitur indiciis, ructu fumante, vapore

Ignito pungente gulam, siccante palatum

Ariditate, siti, vomitu croceo, subamaro

Gustu. Frigiditas humorum promitur acri

1005

Ructu, virtutis stomachi quae decoquit escas

Defectu, vomituque fidem quandoque probante.

Nausea vel vomitus algoris acumine solo

Caumatis aut vitio sine chymo nascitur, aut his

Annexis causis humoribus, aut medicinae

1010

Viribus ignitis, vel vi mordente ciborum,

Aut esca superante modum. Si cauma sit huius

Causa mali simplex, iuvat algor, provocat aestus

Hanc pestem, vomitu nec defluit humor, aburit

Os vapor, exsiccat sitis. Igneus humor eisdem

1015

Concipitur causis, et praeter dicta notatur

In vomitu croceo vel quem viror afficit, atque

Exoso gustu, vel avari felle saporis.

Simplex algor habet haec signa, doloris acumen,

Vim digestivam tenuem, ructamina cruda,

1020

Frigida sumpta nocent, fervens exterminat esca

Pestis perniciem. Laedens elucet eisdem

Indiciis algens humor, tamen insuper istis

Adiecto quod cum vomitu quandoque notatur.

Emitti solitum si clauditur et latet humor

1025

In villis stomachi, vix hunc eliminat instans

Naturae virtus. Spatiosis tractibus extra

Si fluidus fuerit, virtuti cedit et absque

Nisibus emanat. Si fervida vis medicinae

Aut cibus ignitus aut ambitiosa voluntas

1030

Vescendi stomachum saturans sit causa, require

Indicium fidei dubium patientis ab ore.

Nascitur algoris vitio singultus et esca

Exsuperante modum, vel cum subvertitur amplo

Fabrica naturae fluxu, cum deficit humor

1035

Corporis humani fomes, cum menstrua nimis

Sanguinis erumpunt membris, vel ventris habundans

Officium corpus macerat, vel nausea chymos

Luxurians reicit, aut ani profluus imber

Artus extenuat emisso sanguine, longa

1040

Cum vires minuunt ieiunia vel diuturna

Passio membrorum. Si noxia frigiditatis

Actio producit pestem, fit nuntius aer,

Forma diaeta locus urina fides patientis

Indicium perhibent. Defectum sanguinis edunt

1045

Debilitas macies pallor. Si noxius humor

Offendit, facies habitus sapor atque diaeta

Et locus et tempus necnon quandoque recludit

Hanc vomitus causam. Si causa sit amplior escae

Aut potus usus, fastidia consule, ructus

1050

Aut habitum ventris, aut indicium patientis.

Frigiditas stomachi simplex quandoque bolismum

Parturit, aut humor algens aut caumatis ardor

Insertus membris. Si simplex efficit algor,

Deficiunt ructus nec ventris defluit humor

1055

Officio. Si chymus adest, pro testibus assunt

Ructus acetosus, portans egestio mixtos

Humores. Tibi frigdoris sit notio pallor

Vultus, urina similis, potusque nivalis

Et cibus infrigdans. Diuturni passio morbi,

1060

Si calor offensam generat, licet accidat usu

Raro. Respicias super hoc, quis sit color oris,

Quae faex humorum, quae praevia vita, quis insit

Pulsus. Signa mali tibi sint communia, fluxus

Ventris, debilitas, macies, effrena voluntas

1065

Et sine fine cibi potusque gulosa cupido.

Iliacam generat humor, distensio facta

Pneumatosis, lumbricus, apostasis, intus habundans

Arida faex stomachi. Frigens perpenditur humor

Ex habitu vultus, humorum faece remissa

1070

Spissa vel tenui. Si flegma sit aut niger humor

Qui noceat, pulsu tardo, leviore doloris

Pena, ructatu crudo, laedente saporem

Flegmatis insipido gustu vel ad instar aceti

Acri laedente linguam. Si terreus humor

1075

Exsuperet, vomitu crebro fundente nocivam

Materiam, genus humoris generante diaeta,

Tempore consimili, simili regione, dierum

Aetatis cursus brevitate. Si progeneretur

Haec pestis colerae furiis, dolor instat acutus,

1080

Fortior est pulsus, effusio tincta rubore,

Interius cauma, vultus rubor, oris amari

Exosus gustus, vomitus croceus, sitis ampla

Excrescens, punctura frequens stomachi. Manifestet

Vt res vera fidem, speciem scrutare diaetae

1085

Praeteritae, tempus, aetatem. Noxia claret

Pneumatosis, prodit cum nausea nescia chymi,

Cum dolor instabilis nunc hinc nunc inde vagatur,

Tortio si fiat cum murmure ventris. Habundans

Lumbricus motu perpenditur interiori

1090

Vitalisque rei sensu. Si squibala dura

Officiant, patientem consule, si gravitate

Emitti solitum sic clauditur et latet humor.

Si sit apostaseos speciem perpende doloris.

Fit signum morbi causa quacumque manente

1095

Ventris constrictus, umbilici regionem

Passio complectens. Vomitus quandoque pericli

Fassus perniciem, quod abhorret lingua fateri,

Officio privans anum determinat ori

Probrosos actus, dum secretis iubet uti

1100

Officiis ani, cogens sic stercora fundi.

Iliacae simili causa procedit eisdem

Clarescens signis colicae violentia, distans

Hoc solo, dolor acrior est, hinc inde lacessens

Pectinis hirsutas dum tangit et occupat oras.

1105

Lumbricos triplex species complectitur. unus

Latior in longum protenditur. Accipit alter

Mensurae brevitate modum, quem linea quaerens

Elongat, cohibet tamen altera tractibus amplis

Linea dilatans. Procero corpore surgit

1110

Tertius angusti lateris. De flegmate dulci

Exoritur primus, producit flegma secundum

Insipidum, recipit de salso tertius ortum

Lumbricos haec accusant, os discolor, oris

Fetor, pruritus naris, per viscera motus

1115

Sensibilis, virtus fragilis, ieiunia maior

Passio concomitans, dolor intestina flagellans,

Irritans vomitum nonnumquam nausea, clamor

Assiduus penamque docens miseranda querela,

Naribus erumpens aut ore vel inferiore

1120

Egrediens porta lumbricus, mole soporis

Corpore detento stridoris dentibus horror

Exoriens, violenta fames similisque bolismo.

Tres dissenteriae species distinguere sensus

Visibilis dicitur. In prima sanguinis unda

1125

Cum stomachi faece rapitur, rasura secundae

Villarum comes est, admixto sanguine frusta

Tertia producit. Nunc intestina suprema

Hunc faciunt fluxum, mediis nunc lumina laesis

Sanguinis erumpunt, nunc laesa novissima ventris

1130

Officium stimulant laesis punctura supremis

Ex umbilici prodit regione suprema.

Nascitur inferius attingens pectinis oras

Intestina tenens dolor infima. Si locus ille

Laeditur, ex laesis supremis ultimus exit

1135

Sanguis, qui multo respersit sanguine faeces,

Et dolor accepta pungit violentior esca.

Infima si laedit occasio, flumine parvo

Faeces percurrit sanguis. Fit passio causa

Multiplici, colerae furiis quam promit ad usum

1140

Actio naturae, vel si calor excoquit actus

Naturae perimens, humoris acumine quarti

Quem calor exurens naturae perniciosum

Producit, forti salsedine flegmatis aegri,

Vel epatis vitio dum laesa staltica virtus

1145

Deficit, aut sanguis legem transgressus inundat

Artubus absumptis, vel mordaci medicina.

Si colerae furor offendit, faex visa fatetur

Cerea vel viridis vel nigro sanguine tincta.

Si sitis incendit fauces et regnat amarus

1150

Ore sapor, punctura nocens ferit intima, salsum

Insinuat flegma torpens salsedine lingua,

Sanguinis admixto fluvio faex alba vacillans.

Ne peccet ratio, circumspice tempora, vitam

Praeteritam, sedem, naturam corporis, aetas

1155

Quae superest saevi si vi medicaminis illud

Accidat aut membris truncatis, ex patientis

Iudicio discas, vice signi suscipe verbum.

Esca lienterico subducitur integra fluxu

Multiplici causa veniens, ex flegmate multo,

1160

Ex dissenteria quae praevia praebuit ortum

Huic morbo, vel virtutis cum laesa fatiscunt

Iura retentivae, vel cum gravat interiora

Fortis apostaseos afflictio, vel cibus hirtos

Cum lenit stomachi villos viscosus habundans.

1165

His notum fit flegma notis, ructamine crudo,

Faecibus albenti cum muscillagine mixtis,

Tempore, natura patientis, more diaetae.

Si dissenteriae vitio praecessit acumen,

Sordidat et morsu ferit intestina feroci

1170

Punctio, praecessit fluxus cum sanguine. Virtus

Debilitata notis his editur, artubus aegri

Exhaustis macie multa cessante vigoris

Funditus auxilio. Si laedit apostasis, ingens

Est dolor atque tumor cum febris caumate. Villos

1175

Lenificans cibus indicio patientis habetur.

Digerit et fundit fluidas sine sanguine faeces

Educens chymos a ventre diarria causis

Pluribus exoriens, virtutis iure reciso

Quae faeces retinet, colera vel flegmate multo,

1180

Absque modo sumptis escis vel potibus, usu

Salsorum, drimifagiis, stillante catarro

1181a

Saltu clamore nimio procedat aborsus

1181b

Ira timor casus percussio menstrua venter

1181c

Tempore conceptus dum febris sive thenasmon

1181d

Occupat aut nimia si sternutacio vexet

1181e

Hoc superante modum causae sunt semper aborsus

1181f

A quibus infirmam medicus preservet adultus

Dum secat intestina fluens qui decidit humor.

Sic tibi fit nota virtutis laesio, membris

Debilibus, macie. Colerae furor interiore

1185

Punctura, vehemente siti, fervore nocivo,

Faecibus emissis croceis similique colore

Vultus, exoso gustu. Si flegmatis unda

Hunc faciat morbum, tibi muscillago fatetur

Faecibus admixta, sapor insipidus, color oris,

1190

Parva sitis. Super hoc usum perpende diaetae,

Quod tempus, quae sit aegri complexio, vitae

Quae sit pars praesens. Si causa sit esca repleto

Ventre nimis, ructus acres, fastidia, verbum

Aegroti te certificant. Inspecta diaeta

1195

Praecedens, intestini vel punctio mordax

Edunt si salsa vel drimifagia laedunt,

Et propriis fluidum signis perpende catarrum.

Triplex angustum producit causa tenasmon,

Frigiditas, humor duplex et apostasis artans.

1200

Accidit huic speciale malo sinthoma voluntas

Officium ventris stimulans sed parva facultas,

Ingens conatus, compressio multa, dolore

Pectinis oppressae partes. His flegma notatur

Viscosum, gravitate loci quasi pondere quodam

1205

Oppressi stomachi, cum muscillagine faece

Emissa, frigdore loci patientis. Acumen

Exprimitur colerae punctura, caumate, faece

Citrina crocea viridi. Vi sanguis utrique

Effluit expulsus crebro, dum nisibus amplis

1210

Vasa crepant. Super hoc tibi circumstantia firmet

Visa fidem, tempus, regio, natura, diaeta.

Noxia frigiditas perpenditur aere, bruma,

Absque nota chymi mananti faece. Fidelis

Indicio patientis apostasis editur, acri

1215

Pena, febri, nichil hic humoris faece tenente.

Prodit apostaseos epatis pars dextra periclum

Laesa dolore gravi. Puncturae scorpio, febris

Ardor continuae, tumor exteriora novellae

Inscribens lunae specie, si noxia gibbum

1220

Laedit materies. Si concava claudit eandem

Sima, frequens singultus adest et nausea crebra

Instat et interius quasi passio clausa profundum

Possidet. Humoris calidi si copia morbum

Efficit, ista fidem firmabunt signa, doloris

1225

Maior saevities, sitis inmoderata, febrile

Maius cauma, citus pulsus, rubicunda deorsum

Summa parte nigrens inops vel tincta virore

Aut simulata croco faex sanguinis. Algidus humor

Si nocet, affligit partem dolor et minor instat

1230

Fervor, pigrescit pulsus, sitis abbreviatur

Vrinae gradu color inferiore locatur.

Obstrusum turgescit epar partesque redundat

In varias. Latitans occasio. Nam mediatrix

Quae massam ptisanae similem transmittere novit

1235

In sima vena constringitur. Est tibi signum

Officium ventris fluidi, qui reicit albas

Et faeces ptisanae similes, urina remissa

Pinguis, pauca sitis, gravis intestina molestans

Tortio, defectus sompni, decisa facultas

1240

Virtutum, vultus habitudo squalida, torpens

Anterius versus stomachum distentio simae.

Obstruso gibbo laticis splendescit ad instar

Limpida non pinguis effusio, posteriorem

In partem plus declinans distentio, tardus

1245

Exitus urinae conceditur. Creditur istis

Hoc vitium signis, laedente gravamine partem

Oppositam laevae, vultus errante colore,

Pressura maiore cibo potuque resumpto,

Membrorum macie defectis artubus. Aegri

1250

In sclirosim si transit epar, palpata resistit

Tactibus et silicis pars dextra retundit ad instar

Palpantis digitum, quae tendit turgida sursum.

Infrigdatur epar potu laticis diuturno

Atque cibo simili visu, frigdore nocivi

1255

Aeris aut cronico morbo. Super hoc tibi detur

Certa fides, pallet vultus, distentio crebra

Offendit partem dextram, digestio laesa

Incrudat faeces epatis, torpore fatiscunt

Membra gravi, renuit oculus gaudere sopore,

1260

Alicibus torpent artus, suffusa tumore

Turgescit facies, scotosi quandoque gravatur

Caligans oculus, ventris natura paratur

Ad fluxum facilis, adsistit faucibus acer

Aut sapor insipidus. Epatis si caumatis ardor

1265

Ingerit offensam, notat hoc color aemulus oris

Cereus aut viridis cutis, oris gustus amarus,

Sintesis, ariditas, insompnia tempora, venter

Parcus, deformans oculos croceus color, escae

Torpens affectus, fastidia, nausea, partis

1270

Dextrae punctura, rutilans urina rubore.

Multiplici specie capitis solempne gravamen,

Aures tinnitus conturbat pena frequenti.

Prima creatur ydrops cum noxia frigiditatis

Humiditas comes est, cuius sunt signa remissus

1275

Vrinae color et pinguis substantia, membra tumore

Ingrossata nimis, caro mollis et aemula lanae

Vt cedat tacta digitis compressa resurgat,

Livida membrorum substantia, pigra fatiscit

Membrorum virtus, torpor gravis occupat artus,

1280

Obnubit vultum pallor, natura citatur

Ventris ad officium fluidi, desiderat escas

Plus aequo succincta fames. Sunt haec yposarcae

Nuntia quam generat cum frigiditate iugata

Ariditas, tenuis effusio pallida sive

1285

Albens, respirans a membris fetor, et artus

Parcius ingrossans durus tumor, in cute nascens

Et subito residens vesicula, squalida vultus

Et marcens species, torpor gravis. Humiditati

Coniunctus calor ascliten facit. Haec tibi signa

1290

Huius, turgescens venter, percussus ad instar

Respondens utris semivacui, tenuatae

Extremae partes, gracilis macilentia colli

Et vultus, maciesque manus et brachia nuda

Nescia carnosae molis, color oris adulter

1295

Nunc croceus quandoque virens, urina superne

Livorem gerit obscurum sed rufa deorsum

Vel magis intensa pinguedine turbida. Signant

Haec ydropem nomen cui praestant timpana, cuius

Efficit ariditas ortum coniuncta calori,

1300

Ventris inoppilans tumor, et macilentia partis

Extremae colli manuum coxae faciei,

Aemulus in vultu croceus color atque virori

Nonnumquam similis. Percussus timpana venter

Praesentat, faeces epatis caligo superne

1305

Obducit, fundum rubor occupat et mediocrem

Per potum mediocris eum substantia format.

Labitur ad testes sexus quandoque nociva

Crudaque materies, cum digestiva fatiscit,

Ingrossatque tumor geminos fratres. Manifestat,

1310

Naturam morbi sitis insatiabilis et quae

Quo magis exhaurit magis exhaurire requirit.

Continet ictericum triplex divisio morbum.

Est aurigineus croceo qui membra colore

Inficit, est viridis agriaca migaleodis,

1315

Ex re nomen habens deformes denigrat artus

Ethiopem simulans cum pelle melanchiros atra,

Ex colera crocea species procedere prima

Edidicit, furiosa facit prassina secundam,

Postremam generat niger humor. Prima notatur

1320

Vrinae spuma crocea viridique secunda

Et postrema nigra. Virtus quandoque resurgens

Naturae facit ictericum, cum liberat aegrum

Absolvitque dies <creticus, qui> cauma febrile

Terminat et spondet optatae dona salutis,

1325

Accidit hic casus per vim sinthomatis aegrum

Condempnans minitans suprema pericula febris

Continuae, si membra dies sic inficit aegri

Quartus. Absque febre cutis haec infectio causa

Multiplici prodit, ferventi sanguine, poro

1330

Obstruso fellis vel splenis, uberioris

Vi colerae cuius ubertas ampla per artus

Infectos dispersa ruit, virtute veneni

Hausti. Si sanguis fervens occasio fiat,

Praedicat hoc vultus color et calor inmoderatus

1335

Corporis et pulsus velox chymosque diaeta

Incendens, succensa micans urina. Notatur

Indicio simili colerae rubeae dominantis

Vbertas nimiaque siti macieque suprema,

Exoso gustu linguae capitisque dolore,

1340

Auris tinnitu, pigris affectibus escae,

Egestis colerae signum portantibus atque

Consimili vomitu. Si porus cistis amaram

Transmittens coleram stomacho constringitur, ima

Plus in parte sedet color aemulus et nichilum tunc

1345

Aut modicum capiet pars aegri corporis altas

Verticis attingens partes, egestio chymi

Signa gerit. Cistis fellis si clauditur alter

Porus qua colera petit intestina, suprema

Plus infecta patet pars corporis inferiore

1350

Et nimium stomachum conturbat nausea chymum

Laesivum retegens, siccat sitis arida fauces,

Escas fastidit natura, doloris acumen

Interius pungit, queritur maiore dolore

Verticis anterior pars, linguam gustus amarus

1355

Offendit. Sed in his non est incensa duobus

Casibus urina, quae confiteatur acumen

Caumatis. Exhaustum virus si causa sit huius

Casus et morsus vel punctio reptilis, aegri

Indicio poteris fidei stabilire tenorem.

1360

Si porus splenis obstrusus causa sit artus

Infecti, laeva gravitas in parte locatur.

Pneumatosi chymo duplici vel apostase splenis

Terrea nigrescit substantia, cum tumor istum

Erigit. Obscurum si splenem terreus humor

1365

Obstruit, haec nobis fit notio. Discolor oris

Et pallens habitus aut lividus aut niger, albens

Et tenuis radiosa nimis vel limpida crudae

Vrinae facies, partis pressura sinistrae

Et tumor et pondus, virtus defecta per artus,

1370

Coxarum gravitas, motus piger et labor ingens.

Est penae gravior stimulus si scandere quaevis

Ardua contingat vel si pes passibus instat

Festinus, maior satiato passio ventre

Et minor ante cibum, post grossas fortior escas

1375

Pressurae stimulus, ventris tumor amplior, arti

Pectoris ad tusses habitudo prona, sinistrae

Partis durities silicis quae substat ad instar

Attractata manu, tabescens macra figura

Corporis exhausti, sanguis quandoque sinistra

1380

Nare <fluens> niger et grossus, constrictio ventris

Debita naturae retinens, fastidia vitae,

Nescia iocundi risus, occasio quaevis

Allatura metum, similis quandoque bolismi

Affectus, color egestis in faecibus ater,

1385

Deformis scabies plus inferiora molestans.

Parturit hoc dampnum, si longi temporis usus

Pabula restauret membris grossique diaeta

Sanguinis augmentet cumulum, per quam niger humor

Offensam splenis generet. Complectere quae sint

1390

Talia versiculo. Caules, lentes, faba, pisa,

Dactilus et milium, res dulcis, pulpa bovinae

Carnis, caprinae, leporinae, fructus ad usum

Procedens novitate sua, pira, mespila, poma,

Cottana vel quaevis similis vel grossior esca

1395

Efficiens colerae si sit violenta tumorem

Vbertas, tenuis effusio tincta colore

Citrino rutilat, radiis quae limpida visus

Pervia splendenti forma radiosa relucet,

Puncturae stimulus in laeva parte molestat

1400

Quam tumor extollit, os contristatur amaro

Gustu, crebra sitis exposcit pocula, vultum

Cereus obducit color, aegri corporis artus

Marcescunt, vigil est oculus qui munera sompni

Fastidit, piger affectus contemptus edendi,

1405

Venter ad officium pronus cum pungit eundem

Vbertas colerae, capitis cephalea sinistra

Maiorem excutiens partem, scabies subit artus

Pruritu producta gravi. Solet esse sequela

Passio quartanae, cum notha tempora morbi

1410

Prolongat vel vera suum protendit acumen.

Pneumatosis laedens splenem fit nota minori

Duritie, distensivo sociata dolori

Qui nunc offendit nunc cessat. Apostasis edunt

Perniciem circumscriptus lateris tumor, ardor

1415

Continuae febris, laevam pressura molestans

Partem. Si fuerit occasio frigidus humor

Aut calidus, propriis rem veram collige signis.

Nunc renum geminum nunc torquet apostasis unum,

Quod notat in lumbis dolor et pressura negato

1420

Vrinae fluxu. Calidus si procreat humor

Hanc penam, febris est acrior, maiorque doloris

Insultus, viget ignito depicta colore

Faex epatis, quae nunc viridis nunc tincta colore

Sanguineo rubicunda micat, sanieque refusa

1425

Admixtam coleram vomitus et egestio portant,

Et magis est velox pulsus. Si frigidus humor

Collectus lateat, praedicta remissio maior

Insinuat. Signis clarescit apostasis isdem

Vesicae. Super his te circumstantia firmet.

1430

Inducit renes calor incendens diabetem

Multiplici causa nascens, cataplasmate crebro

Quo calor exoritur, urgentis inmoderato

Officio veneris, esca potuque caloris

Exsuperante modum. Tibi circumstantia signat

1435

Hanc causam, sitis insatiabilis, ardor habundans

In renum regione, frequens effusio multa

Albens et tenuis, vis intercepta vigoris ...

Evocat urinam laesa virtute diampne

Naturae, nec habet mediatrix iura voluntas,

1440

Quam lex instituit ut certis possit in horis

Detentas sibi cum placeat demittere faeces,

Sed sine sponte sua patientis crura madescunt.

Fluxibus urinae. Causa producitur ista

Passio multiplici, colerae cum pungit acumen

1445

Vesicam cogens violento <reddere> fluxu

Quidquid habet faecis, vel vincula flegma relaxat

Vesicae quae mollitis concepta lacertis

Conservare nequit, vel frigiditatis acumen

Mortificat vires naturae. Signa, furentis

1450

Sunt colerae punctura frequens quae laedit in ore

Vesicae mordax, effusio tincta colore

Ignito, tempus aestivum, pectinis ardor,

Aetas extrema, complexio, mansio, vita.

Flegmatis humiditas his fit tibi nota, remissa

1455

Vrina pingui, senio, pallore, diaeta,

Vi complexiva vel lege loci. Tibi signis

Noxia frigiditas descripta notetur eisdem,

Aut habitu tenui vestis, aut sede frequenti

Electa frigente loco, cum marmoris algor

1460

Consimilisque rei subitanee membra sedentis

Mortificat. Solet hoc signum metuenda minari,

Imber continuus cum cretica provenit hora.

Emanans comes urinae de pluribus exit

Eliciturque locis sanguis. Nam fundit eundem

1465

Vel ren vel lumbus, epar, aut kilis aut patientis

Vulnera vesicae. Nunc venae vulnere prodit,

Nunc per diabrosim venae compage soluta

Vi colerae, nunc ubertas occasio fluxus

Efficitur. Si vulneribus sit vena soluta,

1470

Fit dolor, et causa praecessit praevia casus

Aut iter aut pugna vel quaevis causa fatigans

Humanas vires, et puri sanguinis unda

Effluit. ubertas si causa sit, uberiore

Flumine prorumpit, sit signum plectora, venae

1475

Molles, carnosa chymi sine sorde fluenta,

Nec dolor infestat. Colerae si fundat acumen

Sanguineum minctum, mordax punctura molestat,

Et croceus notat hoc sanguis, corrosio venae

Sanguinis inmundas cum faecibus eicit undas.

1480

Hunc fluxum si fundit epar, prorumpit habunde

Et purus sanguis, gravitas ypocondria dextra

Infestat, postrema facit sua flumina sanguis

Vrina manante prius. Si renibus exit,

In renum regione dolor discernitur, atque

1485

Passibus aequatis currunt, effusio sanguis.

Si sit laesa kilis, illic perpende dolorem.

Vesicae vitio si perfluit, ocius exit

Vrinae fluxus praecurrens, vasis in imo

Subsistit qui grossitie cogente deorsum

1490

Labitur, et cumulus cruor est in vase globosus.

Quod si squamosus exosus naribus exit,

Absque fide dubia vesicae vulnera prodit.

Humoris duplicis lapidi natura ministrat

Materiam variisque locis hoc materiatum

1495

Nascitur, in rene gemino, frigentis in ore

Vesicae. Cibus hoc dampnum potusque ministrat

Grossitie laedens, aut incentiva caloris

Exacuens renem. Nam limo turbida limpha

Vel male discussae saniosus apostasis humor

1500

In lumbis, quem petrificat calor annichilando

Partes subtiles, cuius faex grossa resistens

In lapidem transit. Lapis in quo rene creatur

Pars illi vicina dolet stupidamque relinquit

Eiusdem partis haec passio cum pede coxam.

1505

Si geminum renem lapis occupat, instat utraque

Et dolor in coxam penam transfundit utramque.

In lumbis dolor infestat facilisque negatur

Exitus urinae, cuius comes abbreviata

Exit arena rubens. Si colum calculus artat

1510

Vesicae, parcus venter male debita reddit

Et dolor intestina ferit. Sub pectine maior

Atque peritoneon infestat passio, tardat

Exitus urinae, grandi quae pauca dolore

Exilit albescens, <comites quia> fluxus arenas

1515

Eicit albentes tenuis quas forma figurat.

Si lapis humore calido generatur, habetur

Inde fides, maior dolor est ubi causa locatur

Et viget incensa faex sanguinis atque rubore

Maiori tinctas urinae reddit arenas.

1520

Humor si fuerit algens occasio, signis

Oppositis perpende fidem. Citius tibi cadet

Ambiguum, si respicias quis sexus et aetas

Quae fuerit, dederit quae lex consueta diaetas.

Si sit in augmento lapis, augmentatur arena.

1525

Si confirmetur, non crescit, sed minuetur.

Collige, tripliciter specie discissa facultas

Mingendi. Solitam dissuria prorogat horam,

Scuria nil fundit, guttatim faece recludens

Stranguriae pressura pluit. Nunc simplice causa

1530

Exoritur, nunc hanc humorum copia penam

Inducit quae viscoso glutinoque tenaci

Inpedit urinae cursum. Fit ad hoc tibi signum

Minctus in urina pingui, viscosa diaeta,

Plectoricus patiens. Cum causam noxius algor

1535

Efficit, haec signant, pallor patientis et aer

Brumalis, natura loci. Si passio nervi

Ariditate venit, macies, contractio membri,

Longus praecedens morbus tibi sint vice signi.

Si sit apostaseos collectio, causa dolore

1540

Atque tumore loci pateat. Si calculus obstat,

Hoc emissa tibi cum faece notabit arena.

Prodiga materiam praescripto velle refundit

Humano generi naturae turpia texens

Dampna gonorreae violentia. Pluribus ortum

1545

Suscipit ex causis. Laticis nam stillat ad instar

Sperma nimis fluidum, vel habundans vase repleto

Cogitur elabi, vel lubricitate lacertis

Mollitis nequit includi cum vasa relaxat

Humiditas transgressa modum, vel flamma meatus

1550

Ampliat ardoris. Fluidum si sperma relinquit

Appropriata sibi loca, consule sensibus an sit

Huc illuc velut unda fluens. Si copia fundit,

Plectora sit signum, complexio larga, diaeta

Et fluxus maior superans. Si vasa remollit

1555

Humiditas, tibi notio sit caro mollis ad instar

Lanae, defectus sensus cum spermatis imber

Distillat, crebro collecta superflua sexus

Instrumenta gravant fluxu. Perspecta diaeta

Aut aegri natura potest vel tardior aetas

1560

Confirmare fidem, vel faex de sanguine pinguis

Proveniens. Si fervor adest laxosque meatus

Efficit, hoc actu calor edocet et color oris

Igni consimilis, effusio, flamma, iuventae

Vis complexiva, calidae natura diaetae.

1565

Indefessa solet genitalem tendere virgam

Porgesmos sumens satirorum <a> nomine nomen

Deflexum, nec ad effectum effrena voluntas

Pertransire potest, et si quandoque pigrescens

Decidit affectu completo lapsa resurgit

1570

Et rediviva suum solito de more tenorem

Continuat. Talem ventosa cibaria pestem

Efficiunt vel quae veneris succendere flammam

Atque cupidineas possunt generare sagittas.

Humano generi lapsum minatur amicos

1575

Affectus veneris aut oblectamina dulcis

Extinguens operis aproximeron, variatis

Exoriens causis. Nam renum mortificatis

Motibus insistit algor, vel verna minister

Expediens veneri membra virtute remissa

1580

Deficit officii, vel causae materialis

Principium dest humiditas. Si noxius algor

Efficiat, pallens facies, complexio signa

Frigiditatis habens, aetas, urina remissa,

Segnities motus, locus, aut inspecta diaeta

1585

Argumenta dabunt fidei. Si spiritus absens

Defectum faciat, virtus defecta, laboris

Praeveniens gravitas hominum consueta vigorem

Abbreviare, dies prolongans passio longa,

Haec tibi signabunt. Si causa sit humiditatis

1590

Defectus, tibi res signis signabit eisdem,

Insuper os pelli consumptis carnibus haeret.

Tres spasmi species triplex dat causa, recurvat

Quae pars anterior caput emprostotonus, astra

Dinumerare facit opistotonus ore supino

1595

Disponens gressus, aequali lance coartans

Corporis utramque partem tetanus nocet atque

Inflexum rigidumque docet consistere corpus.

Has generat species humorum copia nervos

Incurvans, dum contrahitur cui linea recta

1600

Mensuram trahit in latum, vel cui laterales

Distrahit in longum partes dum crescit. Habebis

Inde fidem, si plectorico sit corpore plena

Sanguine vena tumens, si luxuriosa diaeta

Praecessit. Si consumptis humoribus ortum

1605

Hic recipit morbus, macies, ieiunia, fluxus

Ventris vel vomitus nimius, in vulnere factus

Corruptus sanguis, labor ingens, tempore multo

Continuat morbus penam. Fidei manifestae

Indicium praestat, si nervos noxius algor

1610

Contrahit. Haec regio, tempus vel balnea signant.

Anus in egressum peccat quem nisibus amplis

Protrudit patiens. Superans quandoque lacertos

Humiditas mollit et lubricitate deorsum

Labitur. Indicio tibi designabitur aegri,

1615

Si nimio nisu fiat. Si membra relaxat

Humiditas, vis sensibilis pigrescit ibidem,

Humores secum mixtos egestio portat,

Et magis ut fidei firmentur robora, signant

Aegri quae fuerit complexio quaeve diaeta.

1620

Imperio natura suo mensura remittit

Debita quae mulier mittit, cum tarda senectus

Pabula subducit membris, cum flore iuventae

Consumpto rugas sibi quadragesimus annus

Exigit. Ex quovis haec respiracula casu

1625

Deficiunt, necdum praescriptio temporis instat

Praedicti. Signum defectus grande doloris

Supplicium caput infestans, fastidia, renum

Et dorsi gravitas, oculorum livor obumbrans

Radices, pondus ventris, stomachus vitiosi

1630

Nescius effectus, facie quandoque resultans

Pustula deformans, in motu membra pigrescunt,

Loturae carnis effusio vel picis instar

Nigra fluit. Facit hunc defectum corpora causa

Extenuans morbum, irae, ieiunia, cura

1635

Tristitiae, timor, excubiae, complexio sicca,

Sanguinis emanans rivus cum naribus exit

Vel fluxus aliunde fluit. Tunc signa notabunt

Ista fidem, macies, defectus, pallor adulter,

Vrinae tenuis substantia. Praepedit ista

1640

Humor viscosus, pinguis habitus, carnosa figura,

Multus in urina, praecurrens grossa diaeta.

Tempore quo reddi naturae debita leges

Exposcunt nec nil augetur grossa deorsum

Muscillago fluens, sub pectore pondus honesta

1645

Membra gravans, renes infestans passio, matrix

Palpantis digitos inviscat. Frigiditatis

Effectu si deficiant haec debita, pallor

Corporis, urina tenuis spoliata colore,

Sopitur ventris motus, praecordia stringens

1650

Algor sensibilis. Tempus, complexio, vita

Atque locus fidei quae sunt obstantia tollunt.

Mutato quandoque stilo fluit inmoderato

Fluxu matricem depurgans sanguis. Et huius

Flegmatis est causa non numquam copia venas

1655

Abrumpens. Nota fit super hoc complexio signa

Sanguinis includens, venarum plectora, longa

Otia, transgrediens mensuram longa diaeta,

Vberior fluxus rubeus, color igneus oris.

Hunc fluxum quandoque facit cum sanguine mixtae

1660

Ignea vis colerae, quam prorumpentis acumen

Sanguinis accusat dum venae mordicat ora,

Et color affinis croceo, macilenta figura

Corporis, affectus vultus ferventior, oris

Citrini tenuis habitus, complexio sicca

1665

Et colerae rubeae generatrix larga diaeta

Et calor aestivus. Fluidus quandoque fluenta

Haec generat sanguis. Super hoc tibi sanguis aquosus

Signa dabit, laticis fluidi qui clarus ad instar

Fluctuat. His testis accedit aquosa diaeta,

1670

Verius inde fidem complexio praedicat uda.

Lege retentivae laesa virtutis haberi

Inde fides poterit, quia victis viribus oris

Plenius exhausto tabescit corpore virtus.

Suffocat et laedit dum sursum tollitur, unde

1675

Passio nomen habet, matrix, dum turgida motus

Abbreviat cordis et dum sublata meatus

Pulmonis cohibet, dum sanguis menstruus eius

Clauditur obstruso fluxu fumoque soluto

Matricis fundum sustollit, pectoris artat

1680

Concava, vel praeter solitum cum languida torpet

Insopita venus renumque remittere motum

Surrepens novitas causae compellit et usus

Assuetos cohibet veneris, cum spermatis agger

Corrupti virus generat vulvamque localem

1685

Permutare situm cogit dum fumus in altum

Noxius hanc tollit. Solet hoc dampnum viduarum

Attemptare gregem, vel quas nova vota virili

A nexu cohibent, vel quas tutela coactas

Absque viro castum docet observare cubile,

1690

Cum tamen hoc natura neget, vel quilibet humor

Exsuperans fundumque replens matricis honestae.

Frigiditas quandoque parit morbique ministrat

Causam, dum tractat matricis vincula, per quae

Ancharum medium servans suspensa locatur.

1695

Nuntia praeveniunt hanc penam debilitatis

Insultus, coxae gravitas, et pectoris artans

Circumquaque dolor partes. Cum prodit in actum

Passio, defectus sensus motusque per artus

Exoritur, regitiva perit nec corporis aegri

1700

Membra movet virtus, vix inspiratio sensu

Percipitur digitusque nequit discernere pulsum.

Examinis patiens generat discrimen et infert

Ambiguum, nutat phisicae rationis acumen

An necis an vitae certam pronuntiet horam.

1705

Insultus iterat haec passio tempora certa

Observans, superans in acumine lipotomiam,

Durum continuans spatio maiore flagellum.

A pedicon differt haec passio, membra quiete

Pressa iacent nec spuma fluit patientis ab ore

1710

Nec spasmus nervos retrahit nec palpitat artus

Nec stertit patiens, quasi mortua membra quiescunt.

Labitur inferius matrix quandoque localem

Sedem permutans, dum pendit follis ad instar.

Accidit hoc tribus ex causis, dum superantis

1715

Humoris vitio matricis laxa residunt

Vincula vel sedes <dum> frigiditate lacertos

Mortificat, dum destruitur spoliata vigore

Lex contentivae conatu parturientis

Et nisu nimio. Si causa superfluus humor

1720

Exstiterit, crebro dictis hoc collige signis.

Si sedes vel conatus, verbo patientis.

Fluxus emorraiae exterminat, atque notatur

His signis, facie citrina, pondere coxae,

Tortura ventris, renum gravitate, per anum

1725

Sanguinis eiecta stilla. Fit acumine chymi

Quem color insinuat croceus vel punctio mordax.

Sanguinis ubertate venit, tunc plectora venae

Et multus fluxus et praeter grossa diaeta

Mensuram sint signa rei. Si debilitate

1730

Virtutis contentivae, tunc corporis aegri

Exhaustas vires circumspice. Per medicamen

Aut nisu nimio si fit, doceatur ab aegro.

Naturae parit offensas occasio vulvam

Efficiens sterilem, sed causis pluribus offert

1735

Hoc dampnum. Maris ex vitio <venit aut> mulieris.

Permanet haec mulier sterilis pinguedine multa,

Haec macie tenui, quaedam fervore caloris

Spermate consumpto, quaedam quia menstrua tardant

Exitus, et quaedam nimio quia flumine venas

1740

Evacuant, quaedam quia vulvam torpidus algor

Mortificat, quaedam quia siccat sperma receptum

Ariditas, quaedam quia villos lubrica lenit

Humiditas vulvae, quaedam quia torpida matrix

Vertitur in sclirosim. Si sit pinguedine multa

1745

Matrix obstrusa, sensus moderamine signa

Corpus plectoricum, ventrem pinguedine fartum

Luxuria dapis et potus. Si causa sit ingens

Ariditas, tenuis habitus, deperdita virtus,

Pelliculae stomachi tenues, nimis arida matrix,

1750

Abbreviata suo defectu menstrua signa

Sunt fidei. Matrix si frigiditate nociva

Mortificata negat fructum, pallor faciei,

Segnities, dulcis veneris sopita voluntas,

Pallidus humoris color, haec sunt nuntia veri.

1755

Si calor exurit iniectum sperma, voluntas

Exardet veneris, rutilat color igneus oris,

Actio prompta virum stimulat, citus inpetus iram

Excitat, urinam pingit calor. Humiditatem

Inmensam signat effusio spissa refundens

1760

Exsuperante modo mensam. Superflua virtus

In coitu, matrix nimis humida, plurima sensus

Instrumenta rigans humorum copia. Sanguis

Menstruus inclusus si causam parturit huius

Defectus, vel si nimis auget flumina, signum

1765

Ex propriis inquire locis. Si torpida matrix

Vertitur in sclirosim, sensu mediante docetur.

Fit sterilis maris ex vitio nec germina promit

Matrix, si nimiae brevitatis <virga virilis>

Subsistit non attingens genitale sepulcrum

1770

Spermatis, aut si torta nimis non tramite recto

Materiali generis inicit. Quandoque virilis

Humiditas fructum perimit, fideique notetur

Indicium fluida vel multo spermate spissa

Vrina. Si cauma viri sit causa nociva,

1775

Si veneris motus levis est et sperma subintrans

Vrit matricem, color oris praedicat ignis

Ardorem, rutilat urina rubore, calore

Succendit digitos palpantis corporis ardor.

Ariditas inmensa maris si germina tardat

1780

Naturae, sic percipitur, macie, brevitate

Spermatis et visco tenui, de sanguine faece

Educta. Si frigiditas sterilem facit agrum

Naturae, stimulat pigra delectatio renes

In venerem, pallet facies et detinet artus

1785

Segnities, albet urina. Fides stabiliri

Instabilis poterit, si sint tibi signa diaeta,

Aetas atque locus varians, complexio, corpus.

Arteticam generat naturae noxius humor,

Qua pedis inducit substantia laesa podagram.

1790

Nascitur in manibus nodosa ciragra. Sciarum

Laesa iunctura fit pena sciatica dura.

Procreat hanc penam crapulae gula, grossa diaeta,

Post escam stomacho satiato prona voluntas

In venerem. Si sanguineus discriminis humor

1795

Causa sit istius, rubor et tumor et caro mollis

In laeso sint signa loco, complexio, vena

Turgescens, maior vernali tempore pena,

Pinguis et intensa iecoris faex, atque diaeta

Aut aetas prima poterit tibi promere signa.

1800

Si colerae furor insistat, tumor abbreviatur,

Aestas augmentat penas, croceoque rubescens

Infertus color artus inficit, et stimulatur

Punctura membrum patiens, urina colorem

Auri mentitur tenuis, nunc eicit anus

1805

Materiam similem, vomitu nulle fundit eandem

Nausea, nunc subeunt fastidia. Firmior ut sit

Effectus, fidei loca sexus vita iuventus

Ambiguae poterunt prorsus proscribere signum.

Si causam pariat ubertas flegmatis, aetas

1810

Vltima, debilitas sexus, complexio signis

Praedita flegmaticis, hiemali tempore maior

Passio, pallescens effusio turbida, laesus

Infectus pallore locus, vel cruda diaeta,

Vel crapulae submissa fames, vel potus inundans

1815

Ebrietate <nimis?> corpus, vel mansio brumae

Perniciem confessa situ, tumor et patientis

Maior mollities membri proscribere possunt

Ambiguum. Si terrestris mala parturit humor,

Sit nota livescens membrum, faex sanguinis albens

1820

Et tenuis, brevior tumor, aeris algor acumen

Irritans morbi, vitae pars ultima, membri

Durities gravis, autumpnus, locus atque diaeta,

Vis complexiva. Si frigidus efficit humor,

Est manifesta magis afflictio, frigida membris

1825

Esca nocet. Si materiam contrarius humor

Exhibet, infestat simili dare pascua malo

Et magis affligit. Causa quacumque nocente

Nocturnus dolor esse solet violentior omnis,

Cum negat incluso nox respiracula fumo.

1830

Templum naturae perimens contagio lepra

Pluribus ex causis oritur. Generante diaeta

Sanguinis inmundi cumulum, cum terreus humor

Pabula membrorum corrumpit, grossa diaeta

Quem generat. Super hoc exemplo sint asinina

1835

Et caprina caro, caules, milium, faba, lentes.

Exoritur cibo, per quem nigrescit adustus

Sanguis. In exemplo sint drimifagia, porrum,

Allia, cepa, piper, senacio, salsa diaeta

Extremae subiens aetatis tempora. Noxa

1840

Aere corrupto prodit, cum mansio vita.

Alloquium nos infectis coniungit amicis,

Cum subit amplexus coiens et dulcia vota

Consummat cum qua carnali gaudia nexu

Leprosus complere solet, vel tempore primo

1845

Conceptus si non licitis coeatur in horis

Cum natura sibi persolvi debita quaerit

Menstrua, materia cum corrupta caput ortum

Embrio praecurrat. Hunc morbum nuntia signat

Morphea quae vario distinguit membra colore,

1850

Artus mortificans stupor, exosumque refundens

Qui fluit a pedibus vel asellis sudor odorem,

Lubrica vel gliscens quasi sit pinguedine tacta

Aut oleo perfusa cutis, raucedine vocis

<Os> laesum, horrendum scintillans lucis acumen.

1855

Pustula producens scabiem quasi putridus exit

Sanguis percussa vena, cuius saniosa

Tota superficies fetentem fundit odorem.

Glandula, verrucae plures, caecus scrophularum

A pede vermiculus qui nomen sumit habundans

1860

In multisque locis cursus serpiginis artus

Occupat, insolitae subito per membra novellae

Surrepunt maculae variae rursusque latentes

Effugiunt visum, nunc formicatio carnem

Irritat nunc pruritus. Bis bina pericla

1865

Continet haec species. Delicto sanguinis una

Nascitur, huic nomen alopicia. Signa sed ista

Sunt huius, rubor in facie maculaeque rubentes

Artubus, in species percussa flamina vena

Sanguinis offendunt nares, effusio fetet

1870

Vrinae, gravis oris odor, calor advenientis

Offendit tactum, mollis caro, turgida vena,

Vlceris inmensa sanies cum sanguine mixta,

Acceptans linguam placat sapor, inmoderati

Officii veneris numquam sanabilis ardor,

1875

Plana supercilia, signo privata virili

Mala carent <pili> lanugine sed tumor ortus

Extendit, crebro fundit gingiva fluenta

Sanguinis. Ex colerae prodit fervore secunda

Leprarum species, tropice feritate leonis

1880

Dicta leonina, quam signat sacrior ira,

<Vocis> raucedo maior, corrosio mollis

Gingivae, cutis aspera, pustula dura coloris

Citrini, nares contractae, gustus amarus,

Parce membra tument, urina colore ruboris

1885

Aemula non pinguis, contractos occupat artus

Spasmus, fissura iuncturas separat, arto

Pauca <nimis?> sputans tussis thorace molestat,

Instabiles artus tremor efficit, et quia tundit

Ariditas sitis os siccat, furiosa voluntas

1890

In venerem fertur. Species de flegmate prodit

Tertia quam tyrus denominat. Hanc manifestant

Pallor et albentes maculae. Cum squalida scalpit

Membra manus, squamas albas ad furfuris instar

Devellit digitus. Sunt ingrossata tumore

1895

Membra, caro mollis, saniosum pustula fluxum

Efficit, educit sputamina plurima tussis,

Plurimus humectat oculos fluor, alba recondit

In fundum quandam saniem quae turbat eandem

Faex epatis. Cum detrahitur tibi sanguis aquosus

1900

Et crudus, fugat ambiguum. Minus officit aestas,

Acceptans sapor insipidus, sua debita reddit

Nec tardat fluidus venter. Niger efficit humor

Leprae postremae speciem, cui nominis usum

Attribuit mediante tropo cui robora firmat

1905

Ossis durities elephas. Haec signa notabunt

Hanc speciem, dura terrestris pustula, nares

Contractae, raucedo gravis, tumor abbreviatus,

Vlcera sicca, teres oculus, color aemulus oris

Livoris splenis, aspectus horridus, artus

1910

Ad motum pigri, tardantis debile ventris

Officium, furiosa fames, contractio spasmi,

Iuncturas fissura secans quae separat artus,

Detractus sanguis niger aut livore notatus,

Pallens et tenuis effusio, dura screatus

1915

Sputa ferens, tusses siccae, sapor instar aceti

Escas effugiens acres. Ne firma vacillet

Aut nutet ratio, loca consule, tempora, vitam,

Vim complexivam patientis sive figuram.

Effimeram generant frigus, calor, ira, lavacrum,

1920

Cura, timor, studium, potus, cibus, ardor amoris,

Tristitiae torpor, insompnia tempora, grandis

Artubus infixus dolor, inmoderata laboris

Atque viae gravitas. Si causam frigidus aer

Parturit, os pallet, urina remittitur actu,

1925

Occurrit parce calidum. Corpus, locus, aer,

Pars anni recipi poterunt super hoc vice signi.

Occurrit calidi plus quam lex exigat artus,

Si calor aut ira, solito plus ignea lucet

Vrinae facies, vultum rubor occupat, actu

1930

Naturae pulsus veloces implicat ictus

Et fortes. Si causa mali fit cura, labores,

Insompnes noctes, studium, furiosa voluntas

In venerem, macies vultus oculusque sepultus,

Deficiens virtus, facies citrina, remissis

1935

Ictibus arteria pulsans, ignavia membris

Segnitiem generans, tardis aspectibus instans

Et piger ad motus oculus, quasi pondere pressa

Palpebra dependens. Rutilans effusio firmat

Ambiguum. Si temporibus natura ciborum

1940

Cauma parit vel vina modum transgressa bibendi,

Puncturae stimulus epar aggravat, aemula flammae

Scintillans urina rubet, se sensibus offert

Effrenis per membra calor. Si causa doloris

Passio fit membri, sensu moderante docetur.

1945

Offendens lavacrum signat cutis aspera dura

Tactu, quae manibus fundit palpata morosis

Fumum, postremo qui libertate meatus

Concessa claudi renuit porisque reclusis

Exhalat, digitos urens fervente vapore.

1950

Tres ethicae species distingunt signa. Notatur

Prima calore cibum sumptum breviore sequente,

Occupat urinae partem pinguedo supremam

Praetendens olei formam. Sunt signa secundae

Furfur in urina volitans, pinguedinis instar

1955

Aut olei pars summa micans, minor inpetit artus

Ardor ieiuno stomacho, qui sumit ab esca

Laedendi stimulum. Species postrema flagellat

Officiens membris aequaliter omnibus horis,

Fundum crimna tenent urinae, cuius olivae

1960

Praetendit prorsus substantia spissa liquorem,

Non residet sublata cutis sed tracta superne

In coni speciem nescit suspensa reverti

Ad sedem solitam, digitis nisi pressa deorsum

Mittatur. Tribus haec communia sunt speciebus

1965

Signa, volas calor incendens plantasque perurens,

Tensa cutis frontis, et concava tympana, nares

Contractae, macies, intensa effusio, pulsus

Velox, infossus oculus, varius color oris

Nunc rubeus nunc citrinus, diffusa per artus

1970

Debilitas, respirandi turbata facultas.

Haud dubiis mors his ethici vicina notatur

Signis, si rigidos ungues flexura recurvet,

Si fluxus ventris, comes est iactura comarum,

Si natura cibum fastidit, si super unda

1975

Eiectum sputum laticis suprema liquenti

Turbat et ingrossat pinguedine si moveatur.

Flegma quod artificis naturae munere prodit

Putrescens typicae generat discrimina febris,

Et quavis iterat renovatque pericula luce,

1980

Cum non contineant hoc vascula sanguinis. Huius

Indicium morbi fit primo pallida pinguis

Post modicum citrina vel inferiore propinquo

Humorum faex tincta gradu. Comes inpetit artus

Algentes tremor inmensus lentique caloris

1985

Fax sequitur. Solet haec artus invadere febris

Noctis principio, cum flegmatis aemulus aer

Natura simili disponitur. Absque sapore

Escas mentitur sapor insipidus, faciei

Pallor, in accessu sitis abbreviata, remissus

1990

Et mollis pulsus, dolor intestina molestans

Aut stomachum renes aut occiput, acrius instans

Passio bis senis horis bis terque flagellans

Parcius et totidem vera latitura quiete,

Vbertas sputi, pulsus muliebris et aetas

1995

Frigida, consimilis complexio, flegma diaeta

Instaurans, tempus hiemis, natura locorum,

Si dubitas, fidei portant inspecta sigillum.

Si febris ex dulci sit flegmate, promitur oris

Accepto gustu, venae pulsatilis ictu

2000

Molli quem fortis disponit motio. Faecis

Spissa negat radiis aditum substantia visus,

Subrufo rufoque micans quandoque colore.

Frons gravis est oneris, comes est putredo rubentis

Aurorae, nullus praecurrit vel brevis algor,

2005

Sed calor exurit corpus, sitis abbreviatur,

Vix veram confert membris brevis hora quietem,

Horrenti stomachi faex nares laedit odore.

Ex salso typicum productum flegmate morbum

Insinuant linguae salsus sapor, hora flagellum

2010

Nona mali renovans, fervoris praevius algor,

Consimilis minio faex sanguinis et mediocrem

Nacta statum, pulsus velox et fortiter instans,

Pruritus, reboans crebro tinnitus in aure.

Escarum sopitus amor, sitis inmoderata,

2015

Ad noctis mediam stimulus protenditur horam.

Febris acetosi tibi praestat flegmatis ortum

Copia. Membra quatit, cum vespertina laborem

Emeriti solis membris latura quietem

Caligo resecat, et subcitrina remissa

2020

Pallenti similis mediocriter attenuata

Faex epatis, calor algorem brevis inmoderatum

Subsequitur, gravitas onerosis artubus infert

Segnitiem, cibus in gustu vel potus acescit,

Debilis et segnis est pulsus, in parte sinistra

2025

Pneumatosis maior stomachi, digestio cruda,

Rara sitis, ructus acres, vix debita solvit

Venter, sumendae dapis est effrena voluntas.

Flegmatis effectus vitrei sunt, inpetit artus

Insultus primo vehementi frigore, lenti

2030

Frigdorem sequitur fervoris flamma tepescens,

Pulsus in insultu brevis est et debilis, horis

Nocturnis renovat febris exitiale periclum.

Limpida resplendet albens urina, globosa

In fundo, ceu sit per frusta globus glacialis

2035

Dispersus, sed cum forti virtute caloris

Terrea materies dissolvitur, attenuatur

Per totum multoque venit cum flumine morbi

Finem portendens. Gravis intestina molestat

Tortio vel stomachum cum putrida causa locatur

2040

In villis, mucos fundit cum faecibus anus.

Pectoris angusta testudine putrida clausa

Materies tussim movet emittitque globosum

Atque tenax sputum. Vultus color, hora, diaeta,

Aetas, natura, locus et genitale sigillum

2045

Naturae perspecta fidem poterunt stabilire.

Simplicis insultum tritei lux tertia quadam

Lege mali replicat, alterque gravamina nescit

Tranquillus lenisque dies, sed duplicis instat

Quovis pena die. Rubeae putredine namque

2050

Orta febris colerae, cum praeterit hora diei

Tertia, membra quatit, rigor ingens praevius instat,

Et fax succedens inmensi caumatis artus

Accendit. Ratio nonnumquam turbida fumo

Febris in accessu delirat, tempora, frontem

2055

Et dextram partem capitis pressura doloris

Maior dissolvit, privatur munere sompni

Palpebra. Bis senis gravius torquetur in horis

Aeger, cui totidem fallaci membra quiete

Respirant, veram dat bis duodena quietem

2060

Hora. Citus pulsus cum forti verbere crebros

Ictus inculcat, tenuis substantia faecem

Sanguinis informat, rubeo quae tincta colore

Dispergit radios oculi, tinnitibus auris

Intonat. In stomacho si putrida causa locatur,

2065

Nausea prompta venit, magis os offendit amarus

Gustus, crebro venit fumosi turbinis instar

Ructus, avara sitis, os siccans atque palatum

Ariditas maior, puncturam tortio ventris

Concomitans, morsus stomachi suprema lacessens.

2070

Intestina tenens occasio putrida torquet

Suppositas umbilico graviterque flagellat

Partes, egestas faeces quas eicit anus

Assimilat tinctura croco. Si fellis in aede

Aut epatis sima putrescit causa doloris,

2075

Maius supplicium, maior tortura redundat

In partem dextri lateris, magis aemula flammae

Faex epatis rutilat, croceae quam crebro coronat

Ampla superfluitas spumae. Si pectoris artat

Concava materies putris, sitis arida guttur

2080

Exsiccat, cui plus confert contractio crebra

Aeris algentis quam potus copia, tussis

Et raucedo nocent. Hanc febrem crebrius infert

Aestatis fervor, plaga torrida sicca, iuventus,

Causa cibus colerae, complexio fervida, sexus

2085

Dignior. Ex colera citrina putrida febris

Exoriens, primo frigdoris acumine membra

Quassat, post leni succedit caumate sero

Infestans, summosque gradus est nacta coloris

Citrini rutilans effusio, quam mediocris

2090

Plus tenuis firmat substantia. Signa minoris

Insinuant pene stimulum. Nam gustus in ore

Parcius offendit, sitis est brevior, dolor instat

Lenius et pulsus torpescit tardior ictus.

Facta vitellini febris putredine chymi

2095

In vespertinis offensam frigoris horis

Primitus inducit, lenisque caloris acumen

Subsequitur. Subcitrinum transgressa colorem

Haud multum rutilat epatis faex et mediocris

Plus tamen in tenuem vergens, et signa remittit

2100

Aut hebetat notha materies, quibus auget acumen

Vera. Solent haec et sibi proxima cauma febrile

In longum tempus protendere fine remoto.

Simplicis insultus quartanae quarta resolvit

Sed replicat tormenta dies, sed duplicis unum

2105

Tranquillum transire diem permittit acumen,

Et sibi contiguis geminis tormenta diebus

Infestant aegrum. Qui cessat luce sequenti,

Naturae niger humor opus. Regio borealis,

Aetas postrema, complexio frigida sicca,

2110

Morbidus autumpnus, instaurativa diaeta

Humoris quarti, sexus caractere laevo

Signatus tibi tetratei sunt nuntia veri.

Febris in insultu patientis dissipat artus

Algor et horrenti constringit membra tremore,

2115

Quem calor insequitur lentus, duratque per horas

Pena quater senas. Duplicato membra quiescunt

Horarum numero, donec restauret acumen

Putrida materies, quae summo turbine cordis

Inpetit angustos motus. urina caloris

2120

Indicat effectum, cum iam sua iura resolvit

Hora paroxismi, quae sic sub luce sequenti

Tincta manet, sed ab insultu cum membra quieti

Mancipat hora, micat albedine splendida visus

Admittens radios tenuis substantia. Luce

2125

Quae morbi finem spondet, si forte triumphat

In morbum natura nigret, cum putridus humor

Eiectus mixtusque simul cum faece colorem

Appropriat tribuitque suum. Sub vespere pena

Inchoat, osque sapore vigil mentitur acetum,

2130

Haud multum velox pulsus cum verbere duro

Inmutat, digito cum crebro suppetit, ictum.

Febris in incessu livent extrema, recusat

Sompni delicias oculus vigil, artubus aegris

Segnities inferta manet, quandoque tumore

2135

Tibia turgescit, pedis ingrossata minatur

Ydropisim caro, dum durat facit horrida sompnus

Sompnia, quae spleni pars est annexa sinistra

Pondere comprimitur, stomachi baccatur in escas

Affectus, quae naturae consueta requirunt

2140

Iura negat venter. Non verae signa recludunt

Quartanae color urinae qui caumata fassus

Continue rutilat, rigor instat praevius, ardor

Fortis subsequitur, pulsus velocior ictus

Multiplicat, febrisque rigor sua tempora mutat,

2145

Nam nunc anticipat nunc instat tardius horis.

Citrinus color est, sitis inmoderata palatum

Desiccat, quandoque sonant tinnitibus aures,

Nausea nonnumquam subrepit, saepius anus

Materiae fundit signum, dolor instat acutus

2150

Verticis attingens partes. Triteique sequela

Esse solet vel continuae, fervore nocivo

Aestatis veniens, vel cum subit ariditate

Autumpnus res exsiccans. Fervens plaga, vita

Augmentans colerae cumulum, complexio sicca

2155

Et fervens vero dubios examine firmant.

Errans exterius infrigdat epiala corpus,

Dum calor interius fervet, versoque tenore

Exterius fervet lipparia, dum quatit artus

Interius torpor, quem noxius efficit algor.

2160

In venas gestans causam putredinis humor

Continuae generat metuenda pericula febris.

Flegmatis exortam vitio tibi promere possunt

Maior ter senis pressura laboris, in horis

Bis ternis moderata quies. Cum flegmatis hora

2165

Infima disponit, cum lux expulsa diei

Incitat ad sompnos oculos, renovata resurgunt

Plus solito febris incommoda, pallor obumbrat

Nec sinit in facie flammam rutilare ruboris.

Haud velox pulsus cum molli verbere raptos

2170

Ingerit et renovat ictus. urina superne

Appositis manibus livet citrina colore

Per totum spissa. Raro sibi pocula poscit

Castigata sitis, animales inpedit actus

Subrepens quandoque stupor, lentus calor artus

2175

Incendit, turget vultus, succincta quietos

In sompnos oculi turgescit palpebra, ventrem

Distendit gravitas, parcus dolor aggravat artus.

Crebrius hanc inducit hiemps aut ultima febrem

Aetas vel laevus sexus vel tempora prima

2180

Aetatis tenerae vel desidiosa senectus,

Vel plaga frigescens, generans vel flegma diaeta,

Aut signata notis complexio flegmatis. Hora

Cretica materiae durae gravitate moratur.

Putrida materies qua causon destruit artus

2185

Clauditur in vena gracili quae proxima cordi

Pectori pulmoni stomacho loca continet. Huius

Collige signa siti nimia, nigredine linguae,

Fervoris flamma, stimulo vehemente doloris,

Pulsu veloci dum qui fortiter instat

2190

Et crebro, mixta tenui mediocriter atque

Spumosa faece iecoris, tinnitibus auris

Insompnes oculis horas ducentibus omnes,

Et modica requie - rutilans aurora diei

Praenotat adventum, si palpebra munere sompni

2195

Gaudet, in ignitis versantur sompnia flammis.

Accusat coleram facies citrina rubore

Commixto, dolor in dextra plus parte flagellat,

Infestatque caput nimius, venterque rebellis

Materiae retinet quae solvere iure tenetur,

2200

Exardent oculi rutilans quos flamma ruboris

Accendit, pungit colerae furor et magis instat

His punctura locis ubi causa nociva locatur.

Huic adiuncta malo sunt aestas sicca, iuventus

Inpetuosa, plaga torrens, ignita diaeta,

2205

Sexus agens, portans colerae complexio signa.

Septima crebro solet huic finis tempora febri

Accelerare dies et creticus ocius instat

Terminus absolvens aegrum, vel dampna minando

Naturae mortis venturae praedicat horam.

2210

Continui tritei renovatum maius acumen

Tertia lux renovata facit. Discrimen in horis

Augetur colerae, bis senas summa per horas

Passio continuat penam totidemque remittit

Parcius affligens. urina rubore relucet

2215

Consimilis, tenuis mediocriter atque superne

Obscuram retinens faciem. Cum causone febrem

Concordem faciunt hanc cetera signa, sed illa

Acrius infestat, minus hanc comitatur acumen.

Lentum continuat febris quartana calorem,

2220

Cum niger in vasis putrescens clauditur humor,

Horaque supremum dat bis duodena laborem,

Et morbi numerus minuit geminatus acumen

Horarum falsa requie, dum membra resumunt

Virtutem, quartoque die revolutio morbi

2225

Penas augmentat. Tardatur motio pulsum

Efficiens, dum dum pulsans vena flagello

Inmutat digitum. Plumbi color oris ad instar

Livescit, sapor in gustu similatur aceto,

Potum rara sitis exposcit, pendet in ore

2230

Tristitiae signum. Faex sanguinis attenuata

Discolor apparet quasi pallida, si tamen instet

Cretica lux morbi laurum latura triumphi

Naturae, nigrere potest, quia putridus humor

Eicitur, faecemque sua nigredine signat.

2235

Cum nox invitat requiem quae luce fugata

Obvolvit mundum caligine, fortiter instat

Passio febrilis, cum reddunt aera grossum

Frigus et ariditas, et in hora conveniente

Materiae stimulos acuit pressura laboris.

2240

Tardius hac in febre suum natura triumphum

Consequitur, longum proscripto fine duellum

Materies compacta facit, factusque rebellis

Naturae morbus bis denis iura diebus

Continuat pluresque dies quandoque requirit.

2245

Putridus in venis sanguis discrimina duri

Trina facit synochi, sed servat homotonus horis

Omnibus inceptum stimulum morbumque moratur

Nescia placari sub eodem pena tenore.

Morbi primitias augmento continuato

2250

Insequitur febris augmastica. Tertia totis

Viribus insistens primo, lenimine quodam

Mitius affligit processu temporis. Edunt

Hanc morbi speciem rubor oris, turgida vena,

Gustus dulcedo, fetens urina repellens

2255

Subtiles visus radios pinguedine multa.

In specie prima summe rubicunda superne

Et livens inops infra fixoque tenore

Hanc non permutans faciem, signatque secundam

Primitiis morbi primo rubicunda sed horis

2260

Augmenti livens inops. Postrema notatur

Vrina primo rubicunda, posteriore

Tempore continuo magis existente remissa

Apposita livente manu. Communiter instant

Sompnia quae flammas coniectant lampadis, horam

2265

Non habet inmunem patiens, quia febris acumen

Proscribit requiem, dolor instat concava frontis

Fortius infestans, sitis ex fervore nocivo

Castigata tamen, venter vix debita solvit,

Velox et fortis pulsus mollisque recurrit

2270

Ad digitum. Finem solet huius septima febris

Accelerare dies, nisi metae tempora differt

Materies habilis, sanguis quandoque nocivus

Naribus erumpit. Hanc effectura diaeta

Sanguinis et similis complexio, consona dictis

2275

Aetas qua malas vestit lanugine parva

Congenitale pili signum, ne devius error

Subrepat, tibi signa dabunt. Elucet eisdem

Vis inflativae signis paucisque notatur

Istius a synocho distantia. Nam rubicunda

2280

Et fetore carens effusio praedicat istam

Nescia livoris febrem, non sanguine putri

Efficitur, sed causa nocens est vena repleta.

Trinus hemitriteus producitur ex geminata

Materia. Minor est exortus flegmate putri

2285

Et colera, quotiens in vena clauditur illud,

Haec latet exterius. Causis medius fit eisdem

Ordine converso. Putris niger abditus humor

In vena, cuius fel est comes quod latet extra,

Maioris generat discrimina. Primus habetur

2290

Indicio faecis epatis, nam spissa superne

Livet rufa vel inferius rutilat, magis instat

Tempore nocturno, dum crudi flegmatis hora

Aera disponit, et eodem tempore parvus

Infestat quandoque typus, tenet ultima frigdor

2295

Corporis, extremae nares pes palma remisso

Caumate frigescunt, oculos oppressio sompni

Aggravat, infestat ter sex violentius horas

Et sex declinat gravitas, pulsus muliebri

Mollitie nec cum veloci verbere venae

2300

Occurrit digitis. Medii sunt nuntia livens

Vrinae pars summa, color rubeus, mediocris

Vel modicum pinguis substantia, tertia semper

Lux gravior, colerae quaevis truculentior hora,

Cum rigor infestat modicus, sitis amplior, ictus

2305

Fortior, arteriae durae, sompnus brevis, oris

Exosus gustus, calor ingens, ignea vultus

Forma. Magis stimulat febris per ter duodenas

Horas, bis senis post mitius instat in horis.

Signat hemitriteum maiorem quarta revolvens

2310

Et replicans tormenta dies discrimine magno,

Tempore dum medio minus aegrum pena molestat.

Aut viret urina vel cum nigredine vergens

Ostendit mortem, furiosus in artubus ardor

Praetendit fervore rogum, minuitque loquelam

2315

Ariditas linguae. Pulsus velociter instat

Qui digitum duris solet infestare flagellis.

Per bis ter denas fit pena molestior horas,

Bis senis residens. Divino munere tantum,

Non medici, gaudere potest natura triumpho.

2320

Naturae rus excultum si primo novellam

Pullulat in messem spondens augmenta futura

Humano generi, sic collige. Menstrua cessant,

Vbera turgescunt, variis affectibus escas

Exposcit stomachus, succedit nausea, torpet

2325

Pigra venus, matrix quasi sugens clausa virilem

Constringit virgam, coxarum pondere motus

Tardior est solito, conturbat tortio ventrem.

Pigrior aspectus oculorum motibus addit

Tranquillam requiem, quorum nova concavat orbes

2330

In vultu macies. Oculus livore novello

Caligat, commissa tenet minus humida matrix.

Insinuant haec signa marem, venter teres, oris

Vivida forma, citus pulsus, sopitus edendi

Affectus, motus agilis, color aemulus auri

2335

Vrinae. Lac distillans si suscipit unguis

Plana superficies, tenti compressa figura

Gutta manet lactis nec defluit. Auxiliatrix

Dextra manus corpus levat inclinata sedentis,

Si nova subrepens occasio surgere cogit.

2340

Abbreviat sompnos oculus vigil. Accipe signis

Oppositis si fetus habet muliebre sigillum.

Emeriti iam, Musa, stili suspende laborem,

Otia dum fessos reparent inducta iugales

Et dediscat equos currus temone supino.

2345

Respiret calamus. Iam sint optata quietis

Munera defessis. Cessent manare fluenta

Fontis Adamatici, Parvipontana columna

Submissim deponat onus. Innecte coronam,

Tiro recens phisicae, tu qui nunc primo novello

2350

Naturae limen pulsas pede, qui rudis optas

Amplecti secreta fisis, tua commoda pensans

Profectum dimensa tuum mea Musa laboris

Suppeditavit onus. Ergo qui morsibus instet

Obliquis si livoris detractio nostrum

2355

Subsannans condempnat opus, si forte cachinni

Materiam quaerat, tu promptus verbere verbo

Sis mihi pro muro, gladiis accingere iura

Si nequeas sermone meae defendere causae.

Zoile, nunc tecum mihi sit sermo ultimus. Alta

2360

Livor adit, virtutibus invidet, ardua carpit.

Si mea livore perstringis carmina, monstras

Hoc ipso quod laude nitent, quod laurea nostri

Carminis extendet laudis decus. Ergo repone

Spicula livoris. Nam quem prosternere livor

2365

Nititur extollit, et quod nocet expedit hosti.

Cum laedit sanat, cum saevit verbere mulcet,

Cum culpa culpam redimit, cum crimine crimen.