Prologus
Quae secreta diu noctis latuere sub umbra
Clausa, verecundi signo celata pudoris,
Gesta sub involucro mentis clarescere quaerunt,
Eruta de tenebris cupiunt sub luce videri,
5
Tecta patent, obscura nitent, scintillaque mentis
Fulgurat, accenditque novum fax ignea vatem,
De tepida concepta prius tenuique favilla
Iam large rutilos emittit lampadis ignes.
Provehitur seges in culmum, foecundaque multo
10
Ordine granorum canis albescit aristis,
Granaque prosiliunt studii concussa flagello.
Vinea turgescit botris, iam palmes adultus
Germinat, et sterili vindemia pendet in ulmo,
Musta fluunt multo praetorculata labore,
15
Iamque suis digesta latent abscondita cellis;
De quibus est nobis nimium summeque verendum,
Ne, quod caupones faciunt ut fallere possint,
Haec male corrumpat aquei mixtura liquoris.
Sed non verbosis cauponibus et male salsis
20
Sed magnis doctisque viris haec vina propino,
Quod fatuos magis infatuant, acuuntque peritos.
De testa prodit nucleus, praedulcia mellis
Dona favus profert, oleum largitur oliva,
Mitia conciso spirant opobalsama trunco,
25
Compresso distillat ab ubere lacteus humor,
Vva meri placidum fundit calcata liquorem,
Deque rudi, male composito, modicumque polito,
Mysticus erumpit verborum cortice sensus.
Inter Cirrhaeas Dea plus celebranda sorores
30
Parnassi biiugo nutrita cacumine montis,
Lauro nexa comas, vultus pallore decenti
Et facie macra famulam confessa Minervae,
Ex Helicone suo migrans in pectoris alti
Transmeat occultos non invitata recessus,
35
Intra conceptos ne mentis sopiat ignes
Languida segnities, promtis et pene paratis
Induciosa moras cupiens innectere rebus
Tota referta Deo, Phoebaeo numine plena,
Pectoris esuriem sacro libamine pascit;
40
Irrigat arentes Heliconis flumine venas;
Torpsea Pierio succendit corda calore;
Prostratum, segnique diu torpore iacentem,
Erigit, et varium scribendi suscitat ausum.
Os reserat casti firmatum clave pudoris;
45
Quaeque magis sunt Francigenis consueta nocere
Provectumque negant, damnosa silentia damnat,
Et mutae frangit inimica repagula linguae.
Phoebaeam tangendo chelim, tendensque sonoras
Eloquii certo plectri moderamine chordas,
50
Et fidibus resonis modulamina blanda coaptans
Naturae decreta canit, legesque salutis
Per vocum numeros et metrica verba resolvit,
Quas nova vitalis designat pagina libri:
Qui quia perversos naturae destruit hostes
55
Et vitam renovat lapsam, vitamque tuetur,
Publica dispensans humanae commoda vitae,
Claro vitalis tituli clarescit honore.
Vade liber felix. Nam cum provectior aetas
Iam tua sit, densisque habeas pubescere plumis
60
Dedecus esse potest puerili incumbere nido,
Et cunas colere balbis infantibus aptas:
I, cave ne titubes, firmo vestigia gressu
Dirige, cum rectis habeas procedere talis,
Et quae delicti praeco solet esse, pudoris
65
Nulla tibi teneros suffundat purpura vultus.
Quod tua si rubeat facies, non esse notetur
Criminis interpres: nam vel tinctura ruborem
Hunc minii faciet, vel casti forma pudoris,
Quae leviter solet ingenuas depingere frontes.
70
Cum vitae leges, cum munimenta salutis
In gremio portes, magnae sacrista Minervae,
Aegris corporibus humili sparsurus hysopo
Vitales Heliconis aquas, tibi nulla repulsam
Afferet invidiae labes, quae mella veneno
75
Inficit, et Bacchi latices incrudat aceto,
Quae grani pulpam lolio fermentat et actum
Mente bona falsis maculis obfuscat honestum,
Incrustatque bonum, compagine iuncta decenti,
Verbaque frugiferi sensus condita sapore
80
Depretians, ea falsigraphis transfigit obelis,
Aut ea subridens subsannat naribus uncis.
Nam cum aliis infundat edax sua toxica livor,
Candida denigret, obfuscet lucida, tentet
Lenibus et planis rugas imponere rebus,
85
Dulcibus et sapidis miscens absinthia, nullos
Formidare potest eius tua pagina morsus.
Nam cum decalogi gestans mandata secundi
Sis legis vector, medicae capsarius artis,
Palladii custos, gazaeque auriga paternae,
90
Temperat invidiam, tibi defensacula ponet
Musandinus apex, quo tanquam sole nitenti
Et nitet et nituit illustris fama Salerni:
Cuius si fuerit resolutum funere corpus,
Spiritus exultat, et magni pectora Mauri
95
Tota replet: Maurus redimit damnumque rependit,
Prima quod in Petro passa est et perdidit aetas,
Qui tanquam nanus humeris colloque gigantis,
Desuper incumbens ipso fortasse tuetur
Longius, et summo superaddit culmina monti.
100
O utinam Musandinus nunc viveret auctor!
Ille meos versus digne celebraret honore,
Ipse meis scriptis signum punctumque favoris
Imprimeret, placido legeret mea carmina vultu:
Et quod in irriguis illius creverat hortis,
105
Ipse meum sentiret olus, gustuque probaret
Ex proprio sale doctrinae traxisse saporem. -
Suppleat et Petri Maurus mihi damna reformet,
Pastor ovem, membrumque caput, famulumque patronus,
Doctor discipulum, noscat sua mater alumnum.
110
Vellem quod medicae doctor Platearius artis
Munere divino vitales carperet auras,
Gauderet metricis pedibus sua scripta ligari,
Et numeris parere meis. Nam copula talis
Et metrici ratio nexus confusa coercent,
115
Quae vaga prosaico currunt dispendia campo.
Iuncta pedum numeris, metricis arctata catenis
Verborum series magis est obnoxia menti.
Sed quae lege carens fluit et discincta vagatur,
Lethaeis raptatur aquis, caligine caeca
120
Volvitur, imperio mentis parere recusat.
Vrso suum te concivem gaudebit adesse,
Strenuus ambiguos causarum solvere nodos,
Cuius ab ingenio nulla indecisa recedit
Quaestio, qui tantos rationum compluit imbres,
125
Quod solvit subitus aequaliter et meditatus.
Mente bona mea Castalius decreta Iohannes
Suscipiat, quem, dum pueriles volveret annos,
Myrtum humilem Musandino sub praeside vidi.
Audio nunc ipsum summis contendere lauris,
130
Et sua nobilibus aequasse cacumina cedris.
Hoc physicae antistes, quos Aegidiana libellos
Sanctio produxit, digno Romoaldus honore
Consecret et celebret, qui ne penetrabilis aurae
Solvatur radiis populo mirante per aestum
135
Obnubit caput et triplici domat astra galero:
In physica celebrem quem Iustiniana favore
Divitis eloquii prudentia tempore longo
Detinuit, sed eum Romanae curia sedis
Nunc colit autorem physicae, vitaeque patronum.
140
Ipse novo faveat operi, nec Parisianas
Aestimet indignum physicam resonare Camoenas.
Nam logices ubi fons scaturit, ubi plenius artis
Excolitur ratio, sibi physica figere sedem
Gaudet, et ancillis non dedignatur adesse.
145
Qui trahit a docto nomen Salomone Mathaeus
Qui nitet eloquio, qui mentis acumine pollet,
Suscipiat placido Salomon mea carmina vultu,
Et se noscat in his: sua condimenta saporet,
Melque suum sugat, quod vasa novella propinant;
150
Quo Pessulanus nisi Mons autore niteret,
Iamdudum physicae lux eclipsata fuisset.
Qui vetulo canos profert de pectore sensus
Ricardus senior, quem plus aetate senili
Ars facit esse senem, meliusque senescere cogit,
155
Cui renovans corpus surgens ex arte senectus
Altera corporeae compensat damna senectae;
Sit iudex operis placidus, censorque benignus.
Et quos in cunis medicamine curat alendos,
Propositas artes dum primula combibit aetas,
160
Edoceat pueros his insudare libellis,
Ex quibus utilium claret sententia rerum,
Et metrici ratio nexus et forma loquendi.
Haec mea scripta legat et linguae verset in udo,
Mentis in arcano memori sub clave sigillet
165
In medicas artes introducenda iuventus,
Huncque librum potius sibi noverit esse legendum,
Quam nugas et lascivos Nasonis amores.
Aurea antidotum
Aurea rheumaticis est auxiliaria causis,
Sufficiens gelidas capitis sedare querelas;
170
Quae quia multiplici virtute vigere probatur:
Fluxaque constringit, confortat, cruda resolvit,
Denique consumit, medicinae providus auctor
Hanc dare sub prima morbi novitate recuset.
Nam consumtivi resolutio praevia motus
175
Dum movet humores, discussus rheumatis auget
Haec, quae cum multo vigeat fortique calore,
Conbibit aerias partes, depascit aquosas,
Terreus et grossus humor retinetur, et idem
Durior effectus morbum crudescere cogit.
180
Talia cessabunt symptomata, si leviorem,
Vt Musam aut Rubeam, prius obtuleris medicinam.
Corpore purgato primum, cum plethora certis
Panditur et claret signis, per phlebotomiam,
Vel laxativo medicamine, quale requirit
185
Causa mali, situs humoris, morbique facultas.
Quinta dies post phlebotomum, sed post medicinam
Tertia praesentis opiatae postulat usum.
Quae dandi melior, quae convenientior hora
Forsitan explores: Est haec magis hora salubris,
190
Quae vocat ad placidum nocti vicina soporem.
Claudit enim nocturna quies, totumque calorem
Contrahit interius, cuius praesentia pepsin
Excitat et sumti vires medicaminis auget.
In febre cum tepida datur, in vino sine febre.
195
Aurea compescit lacrymas non sponte fluentes:
Thure sibi mixto, storace et mastice gummi,
Sub forma pilulae patientis subdita linguae,
Vel data cum vino, quo thus decoxeris ante.
Si calor, aut calidus humor, vel febris acumen,
200
Fumus vel nocuus suscepti acuminis ictus,
Intulerit fluxum, nullum feret Aurea fructum;
Quem si frigiditas aurae, vel frigidus humor,
Vel contentivae virtutis debilis actus,
Vel superexcedens et multa repletio membri,
205
Inferat, his causis curatio dicta medetur.
Hoc iterum collata modo conferre probatur. -
Dentibus afflictis, nimioque dolore gravatis,
Cum dolor ex fumo stomachi consurgit acuto,
Gingivis et temporibus superaddita, multum
210
Proderit huic causae, menthae commixta liquori.
At cum rheumaticus dentes male percutit humor,
Haec eadem medicina valet, si congrua causae
Dignaque praeveniat purgatio, sicut agendum
Postea dictabit doctrinae forma sequentis. -
215
Quae subitos agit insultus, motusque frequentat
Per momenta suos, epilepsiae domat omnem
Aurea nequitiam, cum vino sumta tepenti,
Cui dederit proprias decocta pionia vires,
Pulvere quae mixto sibi de radice priori,
220
Congruat ut pilulis substantia firma parandis,
Praecavet incursus linguae submissa caducos.
Praevalet enormes maniae compescere motus,
Quando melancholicae nubis caligine laesa
A propriis virtus phantastica deviat actis:
225
Colatura dari debet medicaminis huius
Vnica, particulis terrestribus inde remotis,
Quae plus faecis habent, et grossae materiei,
Cum calamo, in tenebris ne comperiatur ab aegro.
Nam si iudicio visus haec forte probaret,
230
Aeger abhorreret, et crederet esse venenum,
Turbaret mentem pavidi turbatio sensus,
Horroris vitio maniae crebresceret horror.
Aut ubi caedendum caput est in parte sinistra,
Vt cerebrum inficiens grossi nubecula fumi
235
Respirare queat, pro forma et schemate ferri
Sphaerica vel longa fiat quo sectio debet:
Haec superaptanda est capiti medicina supremo.
De rubeo felle maniam vel sanguine factam,
Aurea non reprimit, potius succendit et auget,
240
Pascit et exacuit rabiem causamque furoris.
At te morborum varias distinguere causas,
Quos eadem species communi claudit et arctat
Limite, signorum ratio discreta docebit,
Quam nunc concipio, pariturus tempore partus
245
Legitimo, cum iam plenis adoleverit annis,
Et rude nunc semen ex se producere fructus
Maturos poterit: sed adhuc mea messis in herba est.
Quos tussis violenta movet, pulmonis anheli
Temperat effrenes aequo moderamine pulsus,
250
Quos vel rheuma ciet, vel constrictorius algor,
Aut gelidus membri canalibus insitus humor.
Aurea non confert, si desiccatio tussim
Provocet, aut humor calidus, vel massa tumoris
Aut calor aut durae compactio materiei.
255
Terrea materies cruda et compacta probatur,
Quando, quod exspuitur, spissum est nimiumque cohaerens
Viscosum, modicum, vix a pulmone revulsum,
Cuius difficilis proiectio tarda resolvi,
Thoracem male concutiens gutturque fatigans.
260
His tussis descripta notis medicaminis huius
Obsequium refugit, donec crudore remoto
Coctior effectus fiat resolubilis humor,
Et natura vel artis opus digesserit illum.
Nam, dum causa mali firma compage cohaeret
265
Inviscata loco patienti, durior ipsa
Redditur antidoti nimis solidata calore:
Vnde fit, ut facilis non sit curatio morbi.
Postulat ergo prius regio thoracis inungi
Mollibus unguentis clausos in pectore chymos,
270
Quae laxare queant et quae sunt cruda resolvant.
Libera materiam digestam sputa figurant,
Quae leviter proiecta levant minuuntque dolorem.
Vt tibi claruerint factae signacula pepsis:
Aurea tunc demum mixto sibi pulvere gummi
275
Per pilulas divisa, fabae maioris habentes
Effigiem; donec fuerit resoluta calore,
Debet in ore diu linguae submissa teneri.
Rheumaticae tussi melius sic sumta medetur,
Vimque suam cerebro conterminii ratione
280
Liberius mandat, de cuius fonte fluentes
Rheumaticos rivos opii virtute coercet,
Per species calidas humores siccat aquosos,
Membraque per gummi respiratoria lenit,
Ipsaque confortat, ut onus, quo pressa tenentur,
285
Promtius expellant sic libera, tusse soluta. -
Subvenit haec phthisicis in primo limine morbi,
Sed tunc praecipue confert, cum rheumatis acris
Tramite declivi pulmonis ad ostia pulsat
Stilla nocens: sed causa magis provecta nocebit.
290
Quos gravis offendit attractio flatilis aurae
Curat anhelosos, quibus algidus humor abundat,
Vitalis latebrosa replens spiracula membri.
Hic modus, hic dandi sit forma: mero resolutam,
Quo gentiana fuerit decocta, calori
295
Aeris exponas, donec solidata liquore
Combibito pilulis consentiat effigiandis,
Vel sibi quam dederat specierum fractio prima,
Ad propriam redeat exhausto humore figuram,
Et siccata magis fiat de pulvere pulvis.
300
In nebulis pilulae dentur, sed pulvis in ovo.
Cardiacos data cum vino, roseoque liquore,
Suscitat et recreat, si caute iungitur illi
Anthophilus, borago, thymus, lignum pretiosum,
Quod Nili caput ignotum transmittit ad Indos,
305
Blacta Bysantia, nuxque myristica, macis odora,
Ossea durities, quam cordis parte sinistra
In se cervus habet, quasi cartilaginis instar.
Cum per anagogen geniali sede relicta
Exulat a venis motus symptomate sanguis,
310
Et fluit insolitae regionis tramite, confert
Aurea: sed varias opus est discernere causas.
Sanguineum plerumque solent inducere fluxum:
Ariditas, frigus, calor, impletura, putredo,
Rheuma, labor, saltus, clamor, contusio, casus.
315
Si per anastomosim sanguis fundatur ab ore:
Aurea cum succo roseo, sibi mastice mixto,
Suscepta in pilulis, patientis in ore tenendis,
Purificat, siccat, solidat, fluxumque refraenat;
At fluxum algoris cum vino sumta coercet.
320
Si morbum calor intulerit, vel sanguis abundans
Vasaque distendens, vel desiccatio venas
Attenuans, nimiusve labor, vel rheuma, vel ictus,
Ars iubet his causis alias impendere curas.
Apposito sibi castoreo, cum caulis agrestis
325
Semine, nasturti pariter sibi pulvere mixto,
Si clauso pilulata diu teneatur in ore,
Expedit offensam linguae, viresque loquelae
Liberat et redimit a servitio paralysis.
Haec eupatorii succo resoluta, vel herbae,
330
Quae trahit ex ipso paralysis nomina morbo,
Sumta per os, membris distantibus atque remotis,
Segnibus ad motum, sensus torpore gravatis,
Restituit motus regimen, sensusque vigorem.
Expedit, ut laesae praecedat inunctio partis,
335
Mollia praeveniant cataplasmata, cum quibus humor
Rheumaticus nervis firma compage cohaerens
Mollior effectus spargatur et attenuetur.
Sed quibus est aptanda locis medicina requiras,
Et bene discutias et acutae indagine mentis
340
Providus explores, ne si fortasse liganda est
Occiduo capiti, spinae, collo, faciei,
Hanc male praesumas digitis apponere lapsis,
Saepius aufertur digitorum passio, dorsi
Ossibus apposito medicamine, quod Galienus
345
In libro, quem de membris patientibus egit,
Multis mirandum certa ratione probavit.
Fortius expugnat membri medicina dolorem,
Iuncta locis, ubi prima mali fundatur origo,
Materiae radix ubi pullulat, unde remotis
350
Partibus accedit taciti confusio morbi.
Quando in nervorum fundatur origine morbus,
Quod facies per mollitiem laxata fatetur,
Aurea musceleo resoluta, cyclamine frixa,
Ad caput occiduum debet collumque fricari,
355
Obsequio manuum membris superuncta gravatis.
Congrua muscelei retinens consortia multum
Subvenit haec eadem renum laterumque dolori,
Quem creat aut algor solus vel frigidus humor.
Si ventosa malum vis inferat, et sibi demto
360
Respirandi aditu laterum conclusa cavernis,
Acta vago motu, pulset penetralia cordis:
Aurea mixta mero detur sub vespere sero,
Cum quo feniculum, milium solis, vel anethum
Coxeris, ac anisum, saxifraga, petrosilum.
365
Sic data congestis vesicam purgat arenis,
Si nulla affuerit opii mixtura vel auri,
Et modicum sit balsameo ditata liquore,
Quae duce syringa virgae transfusa virili
Musceleo vel nardino sociata liquori
370
Frangit et elimat lapides, penitusque resolvit.
Corpore purgato data cum tepida patienti,
Tempore quod geminis insultum praevenit horis,
Quassat et elidit triteos, quos ventre creatus
Mixturae vitio producit degener humor,
375
Veras quartanas excludit et amphimerinas;
In febre quartana, nisi tertia sive secunda
Legitimo fuerit purgatio facta tenore,
Non valet antidoti nec quicquam proficit usus;
Vendicat eius opem lux tertia post medicinam.
380
Cum calida dabis antidotum si ferveat aestas,
Cum vino calido bruma dominante propines,
Haec opio sibi subtracto, ne forsitan actus
Degener, et causae contrarius inde sequatur,
Neve solutivas rapiat constrictio leges.
385
Cum succo rutae agrestis subiecta monetae
Frigoris excessu muliebria clausa resolvit,
Et matricales cellas, quas humor aquosus
Lubricat, et nimio reddit marcore palustres,
Mundat legitimis faciens conceptibus aptas. -
390
Cum lis versatur de rheumate: pulvere thuris
Apposito detur, opio non inde remoto. -
Quae cum castorei vino potata futuros
Pestis apoplecticae reprimit sedatque tumultus;
Sed praesente malo morbique instante procella,
395
Dentibus ex cuneo reseratis, vertice prono,
Proderit ex illa linguam persaepe fricari.
Quos dolor affligit colicus, cum rheuma procellans
Infima phlegmatico ferit intestina flagello,
Quod tibi spumosae monstrat subductio formae:
400
Aurea cum vino thuris potata iuvabit.
At cum intestinis viscosus et algidus humor
Inseritur colici faciens discrimina morbi,
Mollibus unguentis confert postrema fricari,
Post infusa iuvat decoctio mercurialis,
405
Furfuris et malvae, si cum sale mel et olivum
Miscueris. Sed opus concludit et omnia complet
Mixta mero tentoque liquore et faece relicta
Aurea per calamum membris iniecta pudendis.
Finibus extremis aequo libramine distans
410
Fit liquor applaudens nervis sub pace teporis,
Ne vel frigiditas hos mordeat aut calor urat.
De gelidis et viscosis humoribus ortum
Partibus occiduis solvit submissa tenasmon.
Ex sibi diversis componitur Aurea rebus,
415
Quas variat diversa crasis, substantia dispar,
Virtus dissimilis, numerus, libratio distans. -
Ponderis examen variat, libraeque tenorem
Appendit ratio causis distincta quaternis,
Ex quibus octo fluunt causae in contraria sparsis:
420
Virtus, debilitas; violentia, pigra remissi,
Actus segnities; numerus maior specierum,
Sive minor, quas consimili ligat unio formae;
Vel quia compositum magis aut minus indiget una,
Vt proprium melius acquirat et impetret actum. -.
425
Huic praebet stabilem spatium lustrale vigorem.
Traditur a medicis eius dosis uncia semis,
Quam medici veteres olim moderare solebant
Sub modicae nucis effigie, quia pulveris illi
Copia maior erat, minimum cum mellis haberet.
430
Nunc mutata dosin variat lex conficiendi.
Adrianum antidotum
Curas quartanum patienti dans Adrianum;
Morsus reptilium sanas, reprimisque venenum.
Motum conciliat nervis, sensumque reformat,
Curat hemicraneam, paedicon fugat et scotomiam,
435
Rheumata compescit, vesicae scandala solvit,
Subvenit innumeris de frigiditate querelis. -
Masticis in vino decoctio facta soluto
Hoc simul antidoto stomachi potata dolorem.
Solvit et excludit, quem frigida causa creavit.
440
Subvenit huic causae specialiter ex Adriano
Et nucis ex oleo factum cataplasma, dolenti
Appositum stomacho, sive hunc morbum paralysis
Inferat, aut algor, vel rheuma, vel algidus humor.
Quando melancholicis ratio fuscata tenebris
445
Eclipsim patitur, erratque logistica virtus:
Hoc sero dabis antidotum vino resolutum,
Quo costum vel castoreum sit cum sene coctum
Eripit accessus eadem mixtura caducos:
Naribus infusa, quo nondum tempore morbus
450
Bella movet, vel quando suae furit impetus irae.
Vim cephalalgiae cui frigida suggerit ortum
Materies, vel frigiditas quam sola creavit,
Cum vino bibitum valide domat hoc Adrianum.
Cum quo si costum, vel ruta domestica, vel nux
455
Bullierit muscata diu, modus hic medicandi
Aptior, et causae magis utilis esse probatur.
Ex hoc antidoto rutae cum iure soluto
Expediet caput occiduum frontemque perungi,
Et quae mobilibus pulsantur tempora venis.
460
Sed de seminibus calidae virtutis et herbis,
Furfureisque mero coctis oleoque sacellis
Ante vaporetur caput et calidis foveatur.
Quos infrigdati movet indignatio ventris
Cimi vino sumtum confortat eos Adrianum,
465
Anthophilus, costum, mastix ubi cocta fuerunt.
Curat idem scotosim cerebri de rheumate natam
Cum vino thuris; sed si scotomia vigorem
Traxerit a stomacho, tunc vino thure remoto
Confortativum stomachi potes addere costum.
470
Appositum ventri factum cataplasma iuvabit
Ex hoc antidoto, muscelinoque liquore,
Authophilis, nuce muscata cum pulvere thuris.
Cum succo bibitum, quem salvia fundit agrestis,
Hepaticos lapsus domat ex algore creatos;
475
De quibus hydropisis si proventura timetur:
Antidoto sibi commixto decoctio detur
Ex apio, sparago, marathro, brusco, petrosillo. -
In pilulis Adriana dosis sibi pulvere thuris,
Et myrrhe trocleten mistum suscepta medetur
480
His, quibus est hepatis sanies collecta cavernis,
Quam male curati dimisit massa tumoris. -
Ante mali motus primos, dum m orbus inermis,
Cum tepida sumtum typicis accessibus obstat.
Cui qui commixtum vel apozema castoreatum
485
Vel rutae succum biberit vel partibus imis
Intulerit, poterit colicum subvertere morbum.
Capparis in vino decoctio vel tamarisci,
Cui mixtum fuerit Adrianum, splene gravatos
Liberat. Antidoto nephresis curatur eodem:
490
Si vino, cum quo dissolvitur, ista coquantur:
Saxifragae radix, filipendula, granaque solis,
Fu, lithosperma, meu, cyperus, sanguisque caprinus,
Alexandrinum cum siseleos oposcissum;
Praeveniat facta purgatio de Benedicta. -
495
Ex gelidis chymis, eadem medicina creatam
Lithiasin curat, sed qui dabit ex Adriano
Et lyncis lapide pilulas hircique cruore
Ac hederae gummi, miscens opobalsama, morbi
Plenius expediet curam, causamque repellet.
500
Ex oleo puro, vel ubi decoxeris ante
Non paucos cimices, foveatur virga virilis
In vitreo vase formam signante priapi.
Hoc quia fomento laxatur virga, coarctans
Causa remollitur, via clausa prius reseratur.
505
Proderit et virgae cimices imponere vivos,
Vt cimicis morsu nervo patiente titillos
Concomitas sensum vis expulsiva iuvetur.
Sed cataplasmari pecten partesque propinquas
Convenit ex oleo cimicum, cum quo resolutum
510
Hoc erit antidotum, cuius colatio virgae
Missa per argale lapidem dissolvit et arctas
Enfraxes aperit et aquosa superflua fundit.
Coctus aqua salsa senecio, mercurialis,
Herbaque muralis, paritaria, stranguriosos
515
Pectinibus vice fomenti superaddita curat,
Et super has herbas factum encathisma iuvabit. -
Tempore septenni iuvat integra vis Adriani.
Athanasia antidotum
Mortis iura premit Athanasia, fata retundit,
Sistit anagogen, vomitum, fluxum, diabeten,
520
Claudit anastomosim, rixin simul et diabrosim,
Profluvium vulvae, stillamina faucis et uvae,
Atque gonorrhoeam compescit, rheumata stringit.
Pentaphilon succo solatrique soluta, vel herbae
Sanguineae, nec non plantagine, rubrificato,
525
Sanguineo lapide pressim cum cote fricato,
Illita temporibus geminis, infusaque nari
Sanguineum valide cohibet de nare fluorem. -
Haec eadem data cum succo plantaginis arcet
Sanguineum fluxum, quem nutritiva resolvunt;
530
Cum per anatropam, venarum carcere rupto.
Summa petit sanguis fervoris acumine motus,
De pulmone fluens, vel ab hepate, vel regione
Pectoris erumpens, vel cum diabrosis eundem
Elicit a venis; Athanasia mixta liquori,
535
Quem contrita facit polygonia vel cicorea,
Sanguineum potata valet compescere fluxum.
Sed quia pulmonis vehemens constrictio tussim
Incitat, et venas aperit, fluxumque cruoris
Fortius exacuit, consultius hoc patienti
540
Antidotum dederis, si lenitiva propines
Penidias, amylum, ptisanam, gummi, dragagantum:
Lenia cum dantur prius, et postrema sequuntur,
Constrictiva trahit virtus moderamen ab illis,
Vt iam non alios habeat praesumere motus,
545
Sed contenta suis propria se lege tuetur.
Non aperit venas, media nec tusse resolvit,
Nec facit ad fluxum sua quem natura coercet. -
Intestinorum vitio cum sanguis ab imo
Profluit, haec cum clysteri transmissa deorsum
550
Compescit fluxum succo resoluta priori.
Cui si mixtus erit bolus sanguisqne draconis,
Galla, rosae, sentix, balaustia, psidia, mastix,
Mintua, consolidae radix, albumen, acetum:
Vtile conficies ex his cataplasma, quod aegris
555
Desuper aptatum membris completius omnem
Sanguinei poterit fluxus absolvere curam.
Menstrua constringit, quae vis furiosa caloris
Exagitat, si cum plantagine mixta bibatur,
Vel foveatur aqua matrix, ubi cocta genesta,
560
Cui se miscuerit Athanasia pondere librae,
Restricto ad sextam certo moderamine partem.
Si manare facit muliebria sanguis abundans
Cum nimis exundet nequiens in vase teneri:
Nec talem cohibere potest Athanasia fluxum,
565
Quem de saphenis celebrata minutio sedat. -
Foemina, cui matrix ventoso plena vapore
Compresso stomacho vitalia membra coercet,
Vt respirandi iam libertate relicta
Syncopis insurgat et suffocatio fiat:
570
Ex hoc apposito prunis medicamine nares
Fumiget, ut tractae nervos matricis odore
Concutiens fumus hanc cogat ad inferiorem
Declinare locum propriaque in sede teneri:
Non infundatur vulvae, nec subiiciatur,
575
Nec sua matricem nubes fumosa vaporet:
Ex hoc natura male contristata vaporis
Horrorem fugiens, tristi turbata sapore,
Fortius alta petens, stationis iure relicto,
Pressura stabili vitalia membra gravaret.
580
Fraena gonorrhoeae ponit, quam lubricus humor
Vasaque lenificans generat, vel semen aquosum
Vel contentiva vis debilis et retinendum
Non cohibere valens, genitalibus addita membris
Admixto sibi castoreo cum pulvere myrrhae,
585
Aut herbae succo, quem virtus styptica morbo
Conciliat, vel cum vino potetur agresti
Et satis austero, cui bdellia, castoreumque,
Mastix cum myrrha dederint decocta vigorem.
Cum roseo vel coelesti potata liquore
590
Tipsicon excludit, quae cum sit nata caloris,
Frigoris interpres vultu depingitur albo
Et medicos errare facit, nam decolor eius
Vrinae effigies causae praenubilat ortum.
Huic semperviva, rosa, sandalus atque morella,
595
Arnoglossa, rubus, pariter sociata decentis
Foedera mixturae subeant, ut sicca minutos
Mixturae mandent cineres et succida succos.
Temperat urinae fluxum confectio talis,
Sub forma emplastri calefactis addita membris.
600
Lamina de plumbo distincta foramine multo,
Ex oleo roseo lumbis aptata perunctis:
Haud modicum solet huic causae praestare iuvamen.
Masticis hausto mero, vel cum succo turionum
Senticis, haec eadem fertur praestare salubrem
605
Coeliacis curam, calidus quos humor abundans
Profluvio ventris, nimioque dolore molestat. -
De calido colicos vexatos rheumate curat,
Si prius infusi solvatur aqua dragaganti.
Si colicus de viscoso sit rheumate morbus,
610
Consequitur nullum talis medicina vigorem. -
In pilulis data confectis cum pulvere boli,
Masticis, ac herbae, cui consolidatio nomen
Praebet consolidae, dysentericis medicatur,
Quos intestini vexat scissura supremi,
615
Aut elixetur radix anagallica, cuius
Misceat haec medicina sibi potata liquorem.
Si dysenteriae radix fundetur in imis
Visceribus, ptisana, dictoque liquore soluta,
Haec eadem haud modicum clysterizata iuvabit.
620
Ars iubet et sollers poscit doctrina medendi,
Quod cum citrinis purgatio myrabolanis
Praeveniat, nocuos mundans a corpore chymos. -
Quae data cum rosea vel aqua de nubibus orta,
In qua mala suos coxerunt Punica flores,
625
Cruda lienterici cohibet stillamina fluxus,
Lubricus et lenis cui causam suggerit humor,
Cuius Metridatus celebris magis et specialis,
Plus quoque digna fide curatio creditur esse.
Antidoti medicina viam praecurrere debet
630
Fida lienteriae, quam dudum longa probavit,
Et morbi propriam vetus experientia fecit.
Quodsi forte roges, quae sit medicaminis huius
Materies, illi kebulos dant myrobalani,
Fungum abies, filicem quercus, coloquinthida pulpam,
635
Feniculus marathrum; tibi formam conficiendi
Vsus et officium tribuit, redditque magistrum.
Ex dysenteria, villos rodiente, cicatrix
Nata lienteriae causam vel apostasis infert,
Quae nulla dicti me dicaminis arte iuvatur!
640
Ante statum, prope rheumatici primordia motus,
Sanat apostema, quod corporis interiora
Possidet, infuso si sit data cum dragaganto:
Exterius natum reprimit, fluxumque coercet,
Laeso sub specie cataplasmatis addita membro,
645
Cum sempervivae succo resoluta, vel illo,
Quem distincta facit centum polygonia nodis.
In pilulis eadem si commixto sibi thure
Detur, apostaseos suspendit rheuma futurae:
Purgat praeteritae vitium cum pulvere myrrhae.
650
Cum modico mellis oleique recepta liquore
Interius sumti delet nocumenta veneni:
Melle lavat, colat, detergit, noxia mundat,
Provocat ex oleo vomitum, purgatque vomendo,
Ipsaque vi propria munit vitalia membra.
655
Cui gentianam miscens et aristolochiam
Ius quoque diptamni, si post vomitum patienti
Hanc dederis sero non pro vomitu faciendo,
Interius sumto demis sua iura veneno.
Nam de reliquiis virus, quod forsan inhaesit
660
Visceribus, vis antidoti consumit et ipsum
Absorbet penitus, ex hoc bis nacta vigorem.
Haec mixtura iuvat laesis superaddita membris,
Viperei quae dura trahunt contagia virus.
Dentibus afflictis, oculis, capitisque dolori,
665
Subvenit, et lacrymis simili formata tenore,
Quem tenet in paribus quando datur Aurea causis. -
Auribus oppressis, nimioque dolore gravatis,
Cum sempervivae succo instillata medetur. -
Cum caricis, uvis passis, dulcique caleno
670
Gargarizet eam, gelido qui rheumate fauces
Compressas habet, et tumidas, nimiumque dolentes:
Ex quibus apponi factum cataplasma iuvabit. -
Stomaticis, quorum pexim distemperat algor,
Cum masticino confert potata Lyaeo.
675
Hic modus, hic usus, haec lex, haec forma medendi
Antiquo celebrem servavit tempore cursum;
Nam tunc ex calidis constans Athanasia rebus
Constanter poterat gelidis occurrere causis.
Frigida cum calidis nunc praedominentur in illa,
680
Hunc curandi usum fugiunt reprobantque moderni. -
Ex hac commixtis pariter sibi mastice, costo,
Olibano, cera, factum cataplasma soluto
Appositum stomacho catatropam fraenat et ipsum
Enormis vomitus laxatas frangit habenas. -
685
Terminus est eius finalis tertius annus. -
Acharistum antidotum
Asthmaticos cantus Acharisti potio sedat,
Diluit offensas pulmonis et arteriarum
Spurcitiem mundat, tussim domat, organa vocis
Purificat, vocem reparat, pectusque relaxat,
690
Discutit exortum de frigiditate catarrhum
Et capitis causas gelido de rheumate natas.
Sub pilulae forma linguae cum pulvere thuris
Suppositum vel cum vino potabitur, in quo
Coxeris olibanum, cerebri quod rheuma coercet. -
695
Pectoris offensas, vitalis scandala membri
De gelidis et phlegmaticis surgentia chymis
Placat et absolvit, eius si mulsa bibatur,
Qua prius excocta fuerint et ab igne probata:
Passulus, iringus, liquiricia, ficus, hysopus.
700
Fertur Acharistum sine munere: nam suus actus
Sic celer et properus et praematurus habetur,
Sic quoque praecelerat optatae dona salutis
Quod medicum donis et munere privat honoris,
Et facit ingratum loculis discedere laxis.
705
Raptim facta salus nullo reparatur honore:
De constante nihil quoniam constare videtur,
Actio naturae censetur, non medicinae:
Depretiat pretium meriti, medicique favorem
Fuscat et ipsius iustum degratiat actum.
710
Gressibus accedens tardis, multoque redemta
Vitae supplicio, nimioque excussa dolore
Lenta salus, quoniam naturae subvenientis
Creditur officio medicinae facta salubris,
Gratior esse solet medico, magis obligat aegrum,
715
Impraegnatque manum donis et nomen honore.
Inde fit, ut quod in his magis appretiabile constat,
Hoc minus appretiet fatui sententia vulgi. -
Durat Acharistum tribus annis inviolatum.
Alchancalon antidotum
Cum rheubarbaricis scrupulis tepidoque liquore
720
Simplicibus triteis Alchancalon et geminatis
Confert, dyscrasiae febrilis caumata solvit:
Ardores hepatis fugat, ictericosque colores,
Ex fumo cholerae caput ascendente dolorem
Amputat, et scotosim curat, visumque reformat.
725
Quos, calida suadente crasi calidaque diaeta,
Aestivi stimulo febris irritata caloris
Temporibus calidis solito de more salutat,
Providus absolvit huius medicaminis usus
Praeveniens, tollitque mali nocumenta futuri,
730
Et febris ad corpus socialem rumpit amorem. -
Confectum cum melle duobus militat annis;
Vno se tantum regit accedente syrupo.
Haemagogum antidotum
Traxit Haemagogum proprium de sanguine nomen,
Ad causas quia praecipue spectat muliebres:
735
Et quod matricis iniuria longa negavit,
Sanguine viscoso clausis a frigore venis,
Sanguineum movet et cogit manare tributum.
Matricis pecus interimit pellitque peremtum.
Quae bene purgari nequeunt post tempora partus,
740
Menstrua purificat, et noxia cuncta rescindit,
Constrictasque prius matricis laxat habenas.
Potatum movet urinam, dissolvit arenam,
Stranguriam sanat, lapidis fragmenta resolvit,
Hepatis enphraxim reserat, splenisque tumorem
745
Extenuat, colicis de frigiditate medetur:
De gelidis compressa domat praecordia chymis;
Viscera ventosis curat pulsata procellis;
Subvertit vomitum: crudi quas nausea ventris
Reiicit acceptas Haemagogum continet escas:
750
Phlegmaticum movet humorem, motumque potenter
Eiicit. In causis nullum muliebribus isto
Fortius et melius medicamine comprobat usus.
Ex haemorrhoidis patientibus atque solutis
Est hoc antidotum summa ratione cavendum. -
755
Constat Haemagogi vis integra quatuor annis.
Blanca maior
Blancos Blanca movet chymos: fit commoda nervis,
Phlegmatis eluvie pressis: confert tremulosis,
Asthmaticis, lippis, lethaeis atque caducis. -
Cephaleam gelido genus ex humore trahentem,
760
Cui tribuunt vires privatae foedera causae,
Pulveris anthophili, vel, quem xylocassia reddit,
Mixturam sibi concilians data Blanca potenter
Eruit, et veterem tollit nova causa querelam.
Prima vadum tentet, praecurrat iter medicinae
765
Aurea per patulos naris infusa meatus;
Vel Diacastoreae vel Sacrae potio picrae.
Si triduo mellis acidi praecesserit usus,
Cum praedictarum resoluta mero specierum
Excludit capitis natum de ventre dolorem. -
770
Sic data perfusos lacrymis semperque fluentes
Sanguineos reprimit oculorum Blanca tumores
Se quibus admiscet cum sanguine phlegmatis humor.
Cui si castorei pulvis, stafisagria, mastix,
Mixtus erit, pilulisque frequentibus inde receptis,
775
Lumina detergit lippo foedata liquore.
Quae sibi commixtis et lance pari sociatis
Eufrasia, marathro, ruta, latoque cimino
Limpidat obscuros oculos, siccatque madentes,
Fortiter exonerat pressos purgatque repletos,
780
Palpebras reserat viscoso carcere clausas,
Nexas dilaqueat, viscosa bitumina mundat.
Quae bene gummosis sibi commixtis anacardis,
Mastice, castoreo, myrrha, pilulisque recepta:
Ne fluat in vanos motus, falsasque timoris
785
Vmbras concipiat, ne castra superflua fundet,
Finibus Italicis ne se quaesiverit extra,
Phantasiam firmat: logicae virtutis acumen
Dirigit et mentis deliramenta retundit:
Vim memorativam solidat, gazam rationis,
790
Lubrica lethaei quam merserat unda fluenti
Colligit et reparat et sub Iove siccat amoeno.
Haec anacardorum generoso mixta liquori
Frixa mero, cellae superaddita posteriori,
Perdita virtutis memorantis iura reformat;
795
Ante die quarto caput ignea cuffa vaporet,
Vt cutis effundat carpello caesa cruorem.
Hermodactylico purgat sibi pulvere mixto
In pilulis gelidam sero data Blanca podagram.
Ex ebuli cimis, de sambuci mediano
800
Cortice, proiectis tunicis, solisque retentis
Mollibus interulis, de feniculi, petrosilli,
Seminibusque apii, fiat decoctio, per quam
Blanca resolvatur chamaeactis mixta liquori
Expresso a cimis, quod conchula continet ovi.
805
Hoc accepta modo, tali celebrata tenore.
Vsibus assiduis pro viribus accipientis,
Liberat hydropicum longi de carcere morbi,
Cui digestivi motu languente caloris
Fortior expellens et proiectoria virtus
810
Laxat et extendit generali membra tumore.
Pulvere castorei largo sibi pondere mixto
Per crebras iterata vices, nunc subdita linguae
Per pilulas, nutritivis nunc tradita membris,
Os tortum pendens, labrum faciemque solutam
815
Linguam legitimae fraudatam iure loquelae
Rectificat, relevat, compaginat atque coaptat,
Integrat et cuneo naturae verba monetat. -
Cappare, feniculo, mixtis sibi cum tamarisco,
Et quae leptomerae virtutis acumine pollent,
820
Spleneticis confert, si mollitiva relaxent
Splenis duriciam, si digestiva medendi
Vsum praeveniant, ne prima novissima fiant. -
Ius apoplexiae dirimit, morbique caduci.
Si tepido vino, quo sit caro cocta leonis,
825
Blanca resolvatur, et sic resoluta bibatur.
Sic se matronam veterem Platearius olim
Per duo lustra prius passam curasse fatetur. -
Annis Blanca manet geminis foecunda vigoris.
Benedicta
Humores trahit a membris Benedicta remotis,
830
Dissolvit lapidem, morbum fugat articularem,
Stranguriant, phrenesin, colicam domat et paralysin,
Amputat enphraxes hepatis, splenisque tumores,
Iliacam solvit pestem, reprimitque podagram.
Ante datis divisivis radicibus, herbis,
835
Gummis, seminibus, quibus est diuretica virtus,
Ordine sub certo, quorum foecunda Salerni
Pagina describit similem distincta columnis,
Corpore mollito calidi virtute lavacri,
Quo fuerint cocta cresso, senecio, malva,
840
Furfur et althaea, cissum, linochidis herba;
Admixtis sibi praecipuis meliusque probatis,
Quae praedictarum pandit distinctio rerum,
Summam nephreticis curam gerit et lapidosis. -
Pondere si duplici, quam regula conficiendi
845
Exigat, admixtus erit hermodactylus illi
Ictibus arteticis acri de rheumate natis
Subvenit et gelidae confert Benedicta podagrae. -
Quae cum clysteris apozemate mixta, pudendis
Instillata locis, colicam, si solverit alvum,
850
Spondet, quod colici tollet nocumenta doloris,
Cum Diamargariton si demum mixta bibatur.
Sed calidi primum venter, partesque pudendae
Renes et lumbi sitiunt fomenta lavacri.
Actio clysteris si surda sit atque rebellis
855
Vt duras nequeat ventris dissolvere faeces,
Sumta per os medicina nocet, viresque doloris
Exacuit, morbum renovat ventremque procellat. -
Conceptam vitio stomachi, quam causa creavit
Frigida, cephaleam domat antophilis sibi mixtis
860
Et nuce muscata. Sed frontis inunctio primo
Et laterem capitis calido celebretur olivo. -
Quos fermentat hydrops, pexis quibus hora secundo
Incrudata, vago distendit membra tumore:
Quos gravat eluvies, Benedicta vigore potenti
865
Liberat et redimit: data cum vino petrosilli,
Masticis et marathri, dauci, duplicisque cimini.
Postquam pleuretici deferbuit ira caloris,
Iamque suos motus, bis septem noctibus actis
Post acmen propriis quaerens erumpere cellis,
870
Ordine postposito ne proflua forsan oberret
Materies, fatuo ne laedat membra recursu,
Haec medicina cavet data cum ptisana, dragaganto
Gummi, penidiis, melonibus atque citrolis. -
Permanet incolumis Benedictae vita biennis.