pseudovidiana de Pyramo 1

Testo base di riferimento: P. Lehmann, 1927

Altre sezioni


Carmina fingo, licet iam nullus carmina curet.

      Heu! Quid carminibus prevalet usus opum?

Nam puer indoctus et adhuc inplumis egensque

      Doctrine studio carmina scire cupit.

5

Spernitur omnis inops sapiensque parum reputatur,

      Si non deliciis polleat ipse satis.

Qui nunc pomposis incedit vestibus, ille

      Creditur esse sciens, nil licet ipse sciat.

Si sapiens egeat nec abundet vestibus honos,

10

      Multa licet sapiat, non tamen ipse placet.

Non est prudentis hominem cognoscere cultu,

      Pulcro vestitu nemo probandus erit.

Si lupus induitur prepulcro vellere nequam,

      Hunc sua nequitia per sua facta probat.

15

Non propter censum quivis probus esse probatur,

      Non facit esse probum quemlibet agger opum.

Numquam spernatur sapiens, licet huic dominetur

      Pauperies nimia, post quia dives erit.

Invidus invidia rogo ne mea carmina carpat

20

      Nec me crudeli rodere dente velit.

Non quia ditari cupiam per munera multa

      Nec quia sum vane laudis avarus ego,

Sed quia torpentem facit omnis inertia mentem,

      Hos scribo versus, multa nociva fugans.

25

Dirige, musa, stilum, sine te quia scribere frustra

      Tempto, dictandi sum nec in arte valens.

Ardua temptari possunt a quolibet, in quo

      Credulitas regnat de bonitate Dei.

Hac ego confisus audacter singula tempto

30

      Et metuendo nichil scribere plura volo.

Est quia parva michi mens et minor ars ratione,

      Dictandi minimum cogor habere modum,

Vt stultos ego subiciam, quoniam sapientes

      Rodere non cessant et mala facta probant.

35

Cum multi tales sint, qui laudabile culpent,

      Non pudor ergo michi, si mea scripta premunt.

Est michi pulcrorum verborum copia parva,

      Sed tamen incipiens dicere pauca volo:

Narratur Babilon urbs dicta duos aluisse,

40

      Quorum forma decens atque decora fuit.

Illos dissimiles sexu natura creavit,

      Feminei sexus una, vir alter erat.

Ambo parentela nati de nobiliore

      Virtutis titulo floridiore vigent.

45

Nomina ne lateant vos: Piramus hic, quoque Tisbe

      Illa, sed etatis ambo fuere paris.

Et sociis hic exemplum virtutis habetur.

      Nam puer ipse manens facta probanda facit,

Femineos mores hec transcendens bonitate

50

      Est inter socias virginitatis honor.

Cum sic sint ambo virtutis honore probati,

      Hos quivis sapiens ex ratione probat.

Qui dum transcendunt sic per annos pueriles,

      Annis nubilibus aptus uterque fuit.

55

Omnia que vincit Venus, illos illaqueavit

      Atque illos nimium ferre iubebat onus.

Cipridis imperio plecti coguntur amore;

      Namque pari Veneris ardet uterque face.

Hic quod amat, latet hanc, quod et illa, latebat et illum,

60

      Sed tandem tacitus notificatur amor.

Nullus amor poterit celari tempore longo,

      His tamen ille diu dissimulatus erat.

Amborum tecta fundo sociantur eodem,

      Sed quidam paries dividit illa tamen.

65

Rima vetus patuit, que nuncia verba referre

      Non negat, hec quoniam vocis habebat iter.

Illuc conveniunt, Veneris sub fasce gementes

Et nimium dura se vincula ferre fatentes.

Piramus eloquitur, quod amore nimis crucietur

70

Et quod leticie raro sibi copia detur,

Dicens: "In causa Venus est, cur letificari

Non mea corda queunt, si non vult hec moderari.

Plurima vis sub corde meo dominatur amoris;

Sunt idcirco michi cause morbi gravioris.

75

Tu morbum poteris permagnum sola mederi

Et mea vita potest per te suffulta videri.

Si mea vita perit, tibi nil erit utilitatis.

Vnde michi prodit spes magna tue bonitatis.

Est homini magna clementia nolle nocere,

80

Vel cum posse datur vel causam possit habere.

Auxilium michi fer, quod unica posse putaris,

Et tu sola mee cum vite spes habearis."

Cum Tisbe nosset hec verba viri referentis

Atque gravem Veneris fascem se ferre querentis,

85

Conticet et magna suspiria ducit ab imo

Pectore, reddat ei meditansque verbula primo.

Tandem prodidit hec dicens: "O Pirame, vires

In me fixit amor. Vtinam tu singula scires,

Que mea corda premunt et quanto plector amore!

90

Fortassis simili tu multarere dolore.

Pirame, vera loquor! Tibi longo tempore favi

Et nimis ardenter, sed clam te semper amavi.

Nunc sane fateor, si non ego virgo fuissem,

Primo de Venere tractare minus timuissem.

95

Sed quia tu primus es causam fassus amoris,

Te sequor. Assensum prebes spacii brevioris.

Sed mora! Iungamur! Nullus prohibere valebit.

Quod duo proponunt, effectu raro carebit."

His ita finitis, dare basia quisque volebat,

100

Sed vetuit paries nec tantum rima patebat.

Huic rime patule maledicunt, iurgia dantes,

Corpore coniungi quod non pateretur amantes.

Sed tamen huic grates magnas debere fatentur,

Mutua quod per eam sic verba latenter habentur.

105

Dant finem verbis, quia sol sua lumina celat

Noxque superveniens lumen lunare revelat.

Illi legitimo sociati iure fuissent,

Si non ipsorum patres illud vetuissent.

Non inhibere foret melius, quia nulla cupido

110

Censu nec verbis extinguitur ulla libido.

Postera lux aderat, et predicti redierunt

Ad loca, nota sibi, sed que secreta fuerunt.

Rursus de Venere tractant et multa queruntur,

Per que tortantur minus hii, qui amore fruuntur.

115

Tandem constituunt, quando nox orta fuisset

Et quando lumen solare fugam rapuisset,

Vt per eos false custodes decipiantur

Deque suis domibus furtive progrediantur.

Ne sit oberrandum, dicunt: "Loca certa petamus,

120

Vt sic liberius nos coniungi valeamus."

Pacta placent, adeant ut busta, constituentes,

Qua fons perliquidas facit undas scaturientes.

Desuper alta fuit morus, que mora gerebat,

Candida primo, sed hanc nigram tus faciebat.

125

Pactaque constituunt, istius ut umbra petatur

Et, si quis veniat prior, illic operiatur.

Sic persuadet amor, placeant ut cuncta votiva,

Et facit, omnis amans quod credat mortua viva.

Suadet amor vite discrimen sepe subire

130

Atque suis famulis dat mortis pocula dire.

Omnis amans raro precogitat, utile quid sit;

      Nam pro velle suo cuncta licere putat.

Piramus et Tisbe sic non sunt premeditati,

      Vtile quid sit eis, sed sua vota replent.

135

Tempora cum noctis sint pacta, queruntur amantes,

      Sol quod ad occasum non properanter eat.

"Heu, nox tarda venit, que nos coniungere debet!

      Et querimur tardum sideris esse iubar.

Devotis precibus te nos, o Phebe, rogamus,

140

      Vt cito quadrupedes precipitare velis.

Phebe, recordare, quod quondam pignus amoris

      Imperio Veneris ferre coactus eras.

Phebe, fave nobis nec protrahe tempora noctis,

      Immo tuos cicius merge sub equor equos.

145

Phebe, iube veniat nox exoptata sororque

      Auxilium nobis, si patiare, ferat!"

Nec mora; Phebus eis favet, discedere iubet,

      Et nox solare depulit orta iubar.

Tisbe prima loca petiit, que pacta fuerunt,

150

      Callida custodes fallit et ipsa suos;

Noctu progreditur et tendit ad arboris umbram

      Ac in gramineo sola sedebat humo.

Sola quidem sedit, amor audacem quia fecit,

      Non formidat amans multa pericla pati.

155

Forte leena ferox huic affuit ore cruento,

      Vicino fonte depositura sitim.

Qua visa Tisbe nimium fit pallida, more

      Femineo metuens aufugit atque latet.

Que quando fugerat, velamina ventus ademit,

160

      Que fera reperiens polluit ore suo.

Ne fallat Tisben, sua limina Piramus exit

      Tardius atque locum, quo fuit illa, petit.

Quo cum venisset et amantem non repperisset,

      Illius pepla sanguine tincta videt.

165

Piramus obstipuit, palmis sua pectora tundit

      Atque trahens gemitus hanc periisse putat.

Istas proferre voces dolor cogit illum:

      "O superi, vitam demite, namque gravat!

Me mea vita gravat, quia Tisbe fata subivit.

170

      Non vereor mortem, mortua cum sit amans.

Hanc exire domum iussi sub tempore noctis

      Et solam petere plena timore loca.

Cum pro me Tisbe mortis sit passa periclum,

      Ergo huius mortis causa probabor ego.

175

Heu! Quid tardavi? Quid non loca primus adivi,

      In quibus hec periit preveniente metu.

Forsan seva fera Tisben vita spoliavit.

      Me fera, posco, velit perdere morte pari.

Vtere, crudelis, in me, fera, dente feroci

180

      Et me cum Tisbe fata subire sine!

Me, superi, vite non commoditate sinatis

      Vti, sed subito sim periturus ego!

Audax posco necem simili de more, sed illam

      Mucro michi tribuet. Nam necis auctor ero.

185

His dictis peplum tollens adit arboris umbram

      Et primo vesti basia multa dedit.

Post hoc mucronem solvens superincubat illi

      Et penetrare sua viscera tota iubet.

Piramus ut fuerat lesus, sanguis salit alte

190

      Et dicte mori poma rubere facit.-

Piramum ne fallat, Tisbe prodivit ab antro,

      Quo latuit fugiens, ne fera ledat eam.

Et, dum processit, oculis vestigat amantem,

      Hic ubi sit querens, voce nec aure minus.

195

Eger ut optatam gaudet reperire salutem

      Et requiem fessus esuriensque cibum,

Vt potum sitiens, genitos pater, aridus umbram,

      Naufragus ut portum, cecus habere diem,

Sic multum Tisbe viso gauderet amante,

200

      Et nichil hanc posset letificare magis.

Huic narrare cupit, vitarit quanta pericla,

      Vt foret erepta morsibus ipsa fere.

Sed nescivit adhuc, quod amans in morte gravatus

      Esset; nullus enim scire futura potest.

205

Si presciret homo mala, forsan cautior esset

      Nec sineret ledi pectora sepe sua.

Ad morum Tisbe veniens ignorat, an hec sit;

      Namque color fructus hanc dubitare fecit.

Cumque foret dubia, respexit, et ecce flagellat

210

      Corpus humum, pena precipitante necis.

Quo viso Tisbe terretur, sed tamen illud

      Aggreditur temptans, an foret eius amans.

Corpore perspecto novit, quod Piramus esset.

      Vnde dolens nimium debilitate cadit.

215

Ipsa cadens pectus cum palmis tundere cepit

      Et lanians crines unguibus ora secat.

Tandem mentis inops se de tellure levavit

      Ac ita singultu prepediente refert:

"Me miseram Tisben, que tanta potentia divum,

220

      Que me quam mori vult graviora pati?

O superi, michi cur infertis tanta pericla?

      Cum sit pena michi vivere, posco mori.

Opto mori, quia vita gravat; dilacio mortis

      Penas maiores accumulare potest.

225

Plus quam fari possit me mora necis angit.

      Vivere vita negat; fas sit obire cito!

Atrox Fortuna, crudelior aspide surda,

      Que sola semper mobilitate viges,

In me quid sevis? Cur in me spicula torques,

230

      Nec sinis vita nec sinis morte frui?

In me crudelis dudum non esse valebis,

      Armabo proprias in mea fata manus?

His dictis, gelidis in vultibus oscula figens

      Perfudit lacrimis vulnera cruda viri,

235

Os aptans ori sic respiramina vellet

      Oris sentire, nec tamen illa potest.

Amplectens iterum corpus sic vociferatur:

      "Tisben responde, Pirame care michi,

Pirame, responde, tua te carissima Tisbe

240

      Nominat, ob cuius erige vota caput!"

Cum Tisbes vocem novisset Piramus huius,

      Ad vocem relevat lumina pressa nece.

Quam cum vidisset, rursus sua lumina celat,

      Que, veniente cito morte, gravata iacent.

245

Tisbe pepla sua cognovit et aspicit ensem

      Sanguine perfusum; protulit ista dicens:

"Pirame, me causam necis istius reor esse;

      Propter me miseram, Pirame, nece peris.

Pirame, te propria tribuit manus impia morti,

250

      Pirame, nece peris auxiliante manu.

Nos quoniam socio fueramus amore ligati,

      Condecet, ut tecum seva pericla feram.

Te manus atque Venus tradiderunt, Pirame, morti,

      Perdere debebunt me manus atque Venus.

255

Nos nox una duos, o Pirame, perdet amantes

      Nec quos coniunxit dissociabit amor.

Ante tamen quam morte cadam, prece supplice posco

      Votis supplicibus, si deus ullus adest,

Vt, quos coniungi non permisere parentes,

260

      Horum disiungi non sinat ossa rogus.

Nos tegat urna duos, qui non in morte revelli

      Possumus, et tumulus nos velit esse simul.

Que tectura duos es morte, geras nigra poma

      Inque nigro fructu cedis habeto notam!"

265

Hec Tisbe verba cum dixerat, arripit ensem,

      Qui babilonico sanguine tinctus erat;

Sanguis inherebat gladio, qui cede recenti

      Fit tepidus, per quem vulnera fecit amans.

Arripit hunc Tisbe nec difformidat inire

270

      Mortis discrimen, mortis acerba pati.

Morte gravata iacens dat amanti basia multa.

      Quo vivo vixit quoque perempto perit.

Piramus et Tisbe gravi morte tunc moriuntur,

      Quorum causa necis ensis amorque fuit.

275

Suadet amor primo, quod tempore noctis adirent

      Morum, qua proprio Piramus ense cadit;

Illiusque casus fit Tisbe summa doloris,

      Quod monstrans vitam terminat ipsa nece.

Intempestiva mors hos rapiebat amantes

280

      Nec mors seva tamen dissociavit eos.

Mors non virtuti, mors nulli parcit honori:

      Morte cadit dives, pauper inopsque simul

Omnia mors equat, mors omnibus una vocatur,

      Omnia mors delet, omnia morte cadunt,

285

Mors rapit reges, mors est, que fortia frangit.

      Quisque potens debet mortis subire genus.

Si non communis esset mors omnibus una,

      Quisque potens factus posset habere magis.

Sed, quoniam dives cum paupere debet obire

290

      Adventum mortis quisque timere potest.

Que Tisbe fudit tetigisse precamina divos;

      Nam color in fructu cernitur esse niger.

Sunt etiam Tisbes moti per vota parentes,

      Quodque rogo superest condidit urna capax.

295

Vltima mutarum sit littera prima, sequatur

Tercia vocalis, post illas littera quarta

Est ponenda, sed huic sociabitur ecce secunda

Vocalis, sequitur quam finalis liquidarum,

Cui rursus debet vocalis tercia iungi,

300

Tercia littera tunc, vocalis et ultima finem

Semivocalis retinet penultimam post hanc.

Sillaba si recte totum coniungit, habebit

Nomen dictantis, sed non vult inde beari,

Qui corde fixus est firmiter, hoc quia fecit.

305

Quidam proferre nomen cuius mirus audet,

Sufficit hic, nomen ut vobis fiat manifestum.

Si quis amore gravi torquetur, compaciatur

Piramo et Tisbe, quod morte gravi perierunt.

His ego compatior et, si fas est rogitando,

310

Deprecor, illorum sint corpora pace sepulta.