Talibus atque aliis, ludo excepto deciorum,
Sontibus a curis cum me relevare pararem,
Non tamen a cura care relevabar amice.
Solum felicem super omnes esse putabam
5
Qui quotiens vellet, cognoscere posset amicam.
Solum laudabam cui vim natura dedisset
Vt quotiens vellet, cognoscere posset amicam.
At nunc semiviros laudo, quibus has modo vires
Componentibus, a primis natura negavit.
10
Sive quibus, solitis thalamos violare pudicos
Deprensis in adulterio, genitalia membra
Iracunda manus sponsi violenter ademit;
Sive quibus ruptura siphac ita magnificari
Cepisset quod non prohiberet in oscea casum
15
Intestinorum, vel tantus ad ova veniret
Fluxus aque putris, stomacho mandate, quod ultra
Herniam patiens non posset onus tolerare.
Aut aliis causis ita computresceret ovum,
Ne fieri posset, quin crudeli medicina
20
Ova recidisset medici reprobabilis usus.
Istos semiviros nunc laudo si licet istos
Dicere, nam dubium an sit semivir iste vel ista.
Ista quidem non est quia vulvam non habet, iste
Non est, quem talis defectus devirat, ergo
25
Sit neutrum; tamen hoc nichil ex animalibus umquam
Esse potest, nisi sit hic aut hec, si nichil horum
Est spado; iam non est animal, nec enim sine sexu
Esse potest animal; igitur non est animal, sed
Non est non vivens, ergo sit planta. Quis umquam
30
Vidit frustratam fructu vel semine plantam?
Quod plus est, quis eam vidit radice carentem?
Quod radice caret etiam frondescere nescit.
Sperma foret semen et fructus filius atque
Radix testiculi, frondes circumdata silva
35
Mento, qua quicumque caret suspectus habetur,
Ne sit castratus vel frigidus; est honor ergo
Barba viro, testis virtutis testiculorum,
Spermatis augmenti signum, fiducia fructus.
Econtra si testiculi desunt, generandi
40
Spes periit, quia sperma deest, barbaque caret vel
Est cariturus ea, folium quia defluet eius.
Eunuchus porro cum non sit femina, non vir,
Non animal, non planta, quid est? Non est sine vita.
Ergo quid esse potest? Nichil esse potest nisi monstrum.
45
Monstrum grammatice, quia declinabile cum sit
Cum casu, nullus sibi congruit articulorum.
Cum sibi preponi nullus per se queat, ut sit
Hic aut hec aut hoc, nec sit commune nec omne.
Nec modicum, miror, cum non habeat genitivum,
50
Cui sua congreget et quare placeat sibi tantum
Ablativus casus, displiceatque dativus.
Et quia nullius fieri constructio partis
Hac cum parte potest, non est oratio que sit
Huic parti totum, sed pars est et sine toto,
55
Absque relativo sibi respondente relata.
Vt non solius sit monstrum grammatice, sed
Inveniat dialectica quid miretur in ipso.
Non solum quod abest alterna relatio, sed quod
Sic est mirivocum, quod non cadit in genus et quod
60
Non cadit in speciem, cui non individuorum
Quicquam subicitur, cui carnem dividat et quod
Nec species speciosa genusve sibi generosum.
Degener immo genus specie sine dividit ipsum
A cunctis, quibus est cordi generatio, cuius
65
Et genus et species sunt monstra, magis quoque monstrum
Est individuum, digito monstrabile monstrum.
Monstrum rethorice, qui iudicis officio si
Fungatur, crudelis erit, si rethoris utens
Themate truncato, causam non instruet, et sic
70
Non persuadebit, Nec enim facundia grata
Eius, qui standi personam iudice coram
Non habet, esse potest, quocumque sit usa lepore,
Ac infecundi est omnis facundia pauper.
Rursus apud matheses indemonstrabile monstrum,
75
Cui de subiecto concludi passio per se
Nulla potest, nec diffinitio ponitur eius
In medio, quia deficit in medio neque novit
Credere supposito vel consentire petito
Et nulla dignitatis virtute iuvatur.
80
Et quia bis duo sunt ubi demonstratio regnat
Precipue: motus, numerus, mensura sonusque,
Invenies in eo, quo sit per singula monstrum.
Deficiente sibi numero pare, cum pare se non
Mensurare potest motumque perhorret amicum.
85
Quem si temptarit, tandem lira murmurat ani.
Monstrum nature rerum mutabiliumque
Cum sit principium motus, mutabilitatem
Tantam non novit nec tantam prodigiosam,
Sicut in eunuchum si mutatus fuerit vir,
90
Solo in quo natura potest vacuum reperire
Aut infinitum, primum propter spoliatos
Folles et reliquum propter fines mutilatos.
Monstrum nature, sed precipue quoad illam
Partem, que corpus regit humanum, quia sanus
95
Non est aut eger impossibilisque reduci
Ad medium, quia deficit in medio neque supplet
Defectum medicina suum, complexio cuius
Est sine complexu nec iam complexio dici
Digna, per antiphrasim nisi sit complexio dicta.
100
Est etiam monstrum morale, nisi quia mores
Dicendi non sunt, ubi tam perversa voluntas
Regnat tam nequam tamque invida, nam status eius
Tam vilis nequit invidie livore carere.
Nec bene velle potest, qui nequior est super omnes,
105
Nam mansuetudo morum est specialis alumpna.
Et quia cum mulis id habent commune spadones,
Quod steriles sunt ambo, sic homines spado vincit
Nequitia, sicut animalia cetera mulus.
Et dicunt etiam quod naturaliter omnis
110
Est piger eunuchus et quod timidusque rapaxque,
Quod piger et timidus presumentes ideo, quod
Vultus rugosus vetuleque simillimus et vox
Exilis perhibent animum non esse virilem,
Quodque rapax per idem, quia qui timidusque pigerque
115
Sic in egestatem labi timet, ut latro fiat.
Porro rapax, timidus, nequam, piger, invidus, in se
Virtutem quod habere queat, non est leve credi.
Presertim, sicut scribunt ethici, quia virtus
Nulla potest, si non omnes habeantur, haberi,
120
Nec cum tot vitiis habitare vel unica posset.
Sane sunt aliqui, qui castos esse spadones
Propterea reputant, quod non sunt luxuriosi.
Sed non sunt, quoniam casti sunt qui patiuntur,
Nec deducuntur; qui vero non patiuntur,
125
Sunt insensibiles, multum a virtute remoti.
Quodsi de studiis, quod plus reputatur inesse,
Non insit, nec inest quod inesse minus reputatur,
Amplius est methaphisicum monstrum spado, nam non
Solum impossibile est, quod perducatur ad actum,
130
Sed nec adest ipsi quecumque potentia, sive
Longinque precedens actum sive propinque.
Preterea subiectum non habet esse, vel in quo,
Vel de quo dici possit, nec taliter unum
Esse potest, quod multiplicatio surgat ab ipso.
135
Postremo monstrum nichilominus est apud illos,
A quibus investigatur natura deorum;
Quos imitatores dicunt legis positive,
Qui ritus ac historias veterum venerantur.
Arbitrio gens queque suo diversa secuti.
140
Monstrum fastorum, quia si spado forte sacerdos
Efficiatur, erit sic iste vel ista sacerdos,
Vt dici possit ita neutrum sicut utrumque.
O quicumque deus, cuius templo dominatur
Tam deforme pecus cuiusque effeminat aras,
145
Si deus esse potest infortunatus, eorum
Infortunatissimus es, pro quo reperiri
Non potuit de tot modo milibus integer unus.
Rictus ei, non risus inest, et sacrificari
Deberet certe potius quam sacrificare.
150
Cui tamen ex superis holocaustum tale placeret?
Turpe pecus mutilum, quod porca fedius, hirco
Fetidius, nisi forte suas ut liberet aras,
Quas miserabiliter ementulus occupat iste,
Compensare velit clavumque retundere clavo,
155
Turpe ministerium redimit dum victima turpis.
Monstrum fastorum, quem cum fas pontificare
Nusquam sit, minus esse potest ibi fas, ubi rerum
Summa gerendarum residet cum pontificatu,
Quod legisse potes in quodam codice, cuius
160
Omnia supponens, nichil omnino probat auctor.
Ac ipsum pro lege tenet gens credula quedam,
Exemplar quibus est vivendi vita priorum.
Estque fides sua quod sequitur primogenituram,
Ius benedicendi; benedictus et a patre tali
165
Fit dominus fratrum, talesque vocant patriarchas.
Nec falluntur in hoc, veram probat esse fidem res.
Nam plerumque vident dominari fratribus illos,
Quos aliis prefert patrum benedictio, terre
Semper abundantes pinguedine roreque celi.
170
Imbenedicibilem lex innuit illa spadonem
Exemplo quodam famoso, nam spado cum sit
Voce Iacob, manibus, non est Esau, neque tutus
Comparere potest coram patre, ne pater eius
Colli nuda manu pertractet et, absque pilosis
175
Pellibus inveniens, putet illudi sibi velle.
Ac indignatus maledictum pio benedicto
Inducat, quoscumque cibos presentet eidem
Iratusque repellat eum, passique repulsam
Et desperantis facies ignara rubere
180
Palleat, et demum desit benedictio tantum
Exoptata, diu tanto conamine tamque
Ferventi desiderio quesita; licet non
Queratur pro se sed cecus amor dominandi
Concomitatur eam, quem qui sic acriter ambit,
185
Intendit prodesse parum multumque preesse.
Heu si subiectos habeat, correctio quorum
Spectet ad ipsius examen, quam male lapsis
De pastoris erit provisum conditione!
De lapsu carnis dico, cuius quia motus
190
Hic spado non sentit, labentes despicit; unde
Tale nichil passus passis non compatietur.
O utinam quia non attendit onus sed honorem
In prelatura numquam pertingat ad illam!
Quem tamen infauste Moyses si pontificaret,
195
Veste videretur Aaron vultuque Maria.
Talia monstra modo laudo, quia vivere possunt
Femineoque carere thoro, quamvisque solerem
Felices solos coitu reputare potentes,
Felices solos reputo cessare coactos.
200
Venerit unde michi subito mutatio tanta,
Discite vos, quos ferre iugum fastidit amoris.
Vnus erat toto nature vultus in orbe.
Virginei floris decor et decus, unica sexus
Gloria feminei, que naturalibus et que
205
Gratuitis dotata bonis florebat, eique
Fortune bona non deerant, adeoque in unam
Tot bona personam concurrere non meminissem.
Tres credi poterant in ea certasse sorores.
Muneribus Natura potens et Gratia larga
210
Non expectatis meritis, Fortunaque nulli
Conformis, largis sed avara et prodiga parcis.
Quamvis detur in hac instantia virgine, cui se
Reddiderat preter solitum multo meliorem
Quam multis aliis, multis aliis meliori,
215
Largiflue sibi dans et opes et nobilitatem.
Cui Natura tamen dederat longe meliora
Corporis ac anima bona, scilicet hinc, quia nulla
Conferri poterat sibi moribus ingeniove.
Inde quod in toto prout equore clauditur orbe,
220
Non erat ulla sue similis prestantia forme,
Non erat ulla sue similis dulcedo loquele.
Quid quod in omnibus hiis addebat gratia tantum,
Quod faceret semetipsis meliora videri
Singula, iudicium iustum vincente favore.
225
Certius et quamvis oculorum iudicium sit,
Non tamen in lingua seu pectore sic favor ipse
Vincebat, sicut in forma non aliorsum
Sic apparebat victoria, forma moveret
Ipolitum, si non oculos sibi tollere vellet.
230
Verum cur ad eam laudandam particulatim
Descendisse velim? Cur ad preconia cuique
Debita membrorum modo describenda laborem?
Omnis eis minor est descriptio; singula lustres,
Singula sunt meliora satis quam dicere possem.
235
Sed quem meminisse iuvat tot divitiarum
Formose dotis, modicum per singula libans,
Membra sigillatim discurro, singula mirans,
Ad que lustrator oculus permittitur ire
Singula contendunt se vincere, cum tamen unum
240
Omnibus aspectum presto, simul omnia summa,
Pace reformata et sopita lite, quiescunt.
Sic sibi respondent alterno cuncta nitore.
Silva capillorum supereminet atque rotundum
Circumplexa caput claro prefulgurat ostro,
245
Fulgori cuius radians color invidet auri,
Sed postquam dominam nutrita diu gravat, illam
Colligit in torquem sibi quadam lege cohercens.
Hac a lege tamen remanent ad timpora quidam
Exempti brevitate sua, crispedine rara
250
Connexi, volitantque vago ludente reflexu.
Frons spatiosa parum convexa, manus deus ambas
In qua plananda posuit, non sufficiente
Alterutra manuum; candorem lilia cuius
Non vincunt, non equat ebur, non florida cinus.
255
Nigra supercilii sinuosaque linea, criste
Exigui declivis utrimque superiacet, inter
Vicinos quodam limato limite pacem
Concilians. dum iure suo concedit utrique
Vti, distinguens a fronte situs oculorum.
260
Inter utrumque tamen, ubi fronti continuatur
Nasus, tam naso quam fronte superciliisve,
Plus depressa, parum discriminat arca quedam,
Nuda pilis, candore potens equare ligustra.
Subsidet his regio ridens et leta, gemellos
265
Que speculatores fovet hospitio ciliorum,
Intus pupillam vario cingente nigellam
Exhilarat circumgirata rotatio vultum,
Occultans oculos circumstat ibi seriatim
Palpebra, ne ledat extrinseca causa superbos
270
Ac indignantes, et semisperia nutu
Claudit lascivo, qui munera spondet amoris
Pure, Nec aut lacrimis oculorum ripa madescit.
Nasus in excessum nullum se transvehit, ut sit
Longus vel curtus, aquilus simusve nec ullam
275
Tractus in obliquum portendit proditionem.
Nec stillas cerebri naris cava pandit hiatu,
Nec libertatem negat halitui neque ricta
Passibiles auras tristi fetore minatur.
At modicum consurgit apex hinc inde genarum,
280
Punica malorum vincens fragmenta colore;
Lilia mixta rosis in eo certare putares.
Conficiunt etenim niveus roseusque colorem
Vnum, sic tamen ut rubeus vincatur ab albo.
In quibus et quedam, domina ridente, creantur
285
Fossicule, tantum que mansuetudinis addunt
In leta facie, quod concessura videtur
Quicquid eam sibi conveniens persona rogaret.
Et modo cesaries modicas in seque retortas
Contegit auriculas, modo castigatur ab illis.
290
Bucca brevis, sola brevitate notanda, nisi tunc
Cum ridet, tunc namque statum redit ad mediocrem.
Labra tument modicum, cerasorum invicta rubore
Collectorum, acri post imbrem sole secuto.
Que cum sint inversa parum, se velle parare
295
Seque offerre videntur ad oscula suscipienda.
Sed domina ridente loquenteve seve cibante,
Intus cuiusdam spectabilis ordo cathene
Clarior argento vivo se visibus offert.
Dispositis ibi dentibus in serieque locatis
300
Firmis, consertis, equalibus atque minutis.
Terminus inferior faciei, mobile mentum,
In collem ad collum collatum colliculumque
Ad labra se tollit, ad utrumque tamen moderate.
Collum tam planum quam plenum, non ibi nervi
305
Corda riget, non vena tumet, cuius cutis omni
Asperitate caret nec fedat eam maculosa
Menda, sed est nive candidior, nisi credulitatem
Frangat yperboleos laxata licentia tantam.
Blanda manus facilem se prebet ad omnia, cuius
310
Est digitus gracilis, plenus, tornatilis, equus,
Proque modo longus, vola lactea, lucidus unguis.
Cetera sunt preclusa michi, tegit omnia vestis.
Divinare tamen licet et per visa gradatim
Ad non visa venire, putando quod hec meliora
315
Sunt illis visis et quod captabiliora.
Sed coniectura cum sint michi cognita sola,
Sub quadam gaudent pertransiri brevitate.
Pectore compresso, surgente tumore gemello,
Vbera conicio duo parvula, dura, recurva,
320
Ac si complexu se velle premi fateantur
Et complexuro se velle occurrere sponte.
Bracchia longa quidem subtilia, mollia, plena.
Desuper acclives humeri rectique retrorsum.
Corpus procerum, pingues habitudine lumbi,
325
In strophio graciles, clunes humiles satis ample.
Mobilitas crurum, curvato poplite, pesque
Tam brevis in medio, sinuosus, rectus in ante.
Pre cunctis perhibent partem pollere cupitam.
Et puto quod nullus cultus nullusque paratus
330
Aptior esset ei quam si sine vestibus esset.
Vtinam nudam videam, si tangere nudam
Non est fas, saltemque semel, si non datur ultra!
Parva locutus sum, quia sufficientia verba
Non sunt ad tantam speciem, descriptio nulla
335
Notificare potest quantis, si vellet amari,
Deliciis quantisve iocis se redderet aptam.
Hauserat hanc oculus cupidus meus invidiosam,
Et collaturo suggesserat omnia cordi.
Cor nimis audacter cepit sperare quod illam
340
Aut verbis aut muneribus convertere possem.
Et preter solitum cum verbis munera danda
Li. Disposui, si non oblata prius valuissent
Verba, quibus totiens tot pectora sollicitaram.
Abdita paulatim scintillula crevit in ignem
345
Immensum, totas iam possessura medullas.
Sed locus et tempus non concurrere loquendi,
Presertim quia nimirum materque paterque
Excubiis multis et sollicitudine multa
Vallabant ipsam, ne subduci sibi posset
350
Blanditiis, si forte levem concederet aurem.
Quid facturus eram? Querenda fuit mediatrix,
Mutua verba loqui que posset utrique vicissim,
Et facunda foret et suspicione careret,
Ambos ut, nullo mirante, liceret adire.
355
Talia cum vigili cura meditarer apud me
Totque revoluissem vetulas et sepe diuque
Singula librassem, lustrans urbem spatiosam,
Occurrit tandem quod erat paupercula quedam
Linguipotensque mee vicina sororis, apud quam
360
Sepe dabatur ei cibus intuitu pietatis.
Et fuerat quondam dilecte sedula nutrix.
Hanc ratus esse michi pre cunctis utiliorem,
Aggredior verbis, propono probabile thema.
Plurima promitto bene, si celaverit et si
365
Prodiderit, subiungo minas; rationibus illa
Se primum excusat, ventura pericula pandens,
"Me miseram" dicit, "rem si sciret pater eius
Quid factura forem? Cuius mortis genus aut quas
Exciperem penas? Etiam tu forte negares
370
Te iussisse michi nec subsidium michi ferres.
Obsecro per superos, ne sollicitaveris ultra
Me super hiis, in pace meam finire senectam
Me rogo permittas, magis eligo vivere tuta,
Sufficiatque michi paupertas hec mea paucis,
375
Quos michi concedunt fatalia pensa, diebus,
Quam pro divitiis adeam cum sanguine Manes.
Esto quod evadam, magis eligo vivere tuta,
Quam metui tanto tua me promissio subdat."
Tunc ego quanto plus reddebat difficilem se,
380
Tanto spem per eam vincendi concipiebam
Maiorem, tanto plus instandum fore ducens
Et monstrans quod res a patre sua sine culpa
Sciri non poterat, nec enim se proderet ipsam
Tam bona, tam prudens, tam circumspecta puella.
385
Attendi tandem quod eam promissa movere
Non poterant sine muneribus, tunc exuo morem,
Munera multiplico, satagens promittere plura.
Sic urgebat amor, sic ad mea fata trahebar.
Ergo dare insolito dandi modus abfuit omnis.
390
Do capram vini, do bladum, doque legumen,
Do perne partem, do peplum, do tunicam, do
Palliolum, do pellicium, do subareos, do
Tres species tele pro camisia facienda.
Quarum que melior collum tegitque lacertos,
395
Pectus habet inediam, sed renes deteriorem.
Pars datur peior parti que cuncta lucratur.
Mox testata deos furiis se devovet, optat
Dampna sibi, nisi vota fideliter exequeretur.
Itque reditque frequens et narrat plurima, primo
400
Cum quanta fuerit cautela nacta frequenter
Horam oportunam, quotiensque retenta timore,
Qualiter intrarit nichilominus et modico post
Qualiter orsa loqui qualem pretendere causam
Norit, cur spatio tanto non vidit alumpnam,
405
Adque suum quo propositum descenderit ausu,
Qualibus attulerint etiam me laudibus ambe.
Addit preterea qualem sit passa repulsam,
Sed tamen urbane; sic me miserum modo terret,
Spem modo dat tenuem, quod siquando reprehendo
410
"Tu sic debueras aut sic dixisse", fidem dat
Quod sic dixisset, testesque deos vocat omnes
Quod non mentitur; quid credam nescio, credi
Cuncta necesse, tamen credo quia credere oportet.
Sic me deducit verbis per tempora multa.
415
Fine suo res queque patet, postquam vetularum
Mendacissima me totiens ambagibus actum,
Iam non ulterius poterat producere, quodam
Ingenio simulavit eam circumveniendam.
"O precare meus", dixit, "fiducia vite
420
Summa mee, spes subsidii, baculusque senecte,
Perpendi quod te super omnes diligat ista
Virgo, sed nulla id posset ratione fateri.
Quare fraude pia, sed me miseram, miseram me!
Decipienda michi est; faciam quod nocte notanda
425
Lota caput, comenda michi retinebitur extra
Maternos thalamos, cunctisque sopore sepultis,
In camera parva, que dextra est ingredienti,
Qua dormire solent ancille, ne pater eius
Rumpat, ea thalamos introgrediente, soporem,
430
Reclinare caput compellam; tuque paratus
Post nonam noctis, tenebris nondum tenuatis,
Advenies, reseraro fores et mersero lumen
Lampadis, ac tacite, paulatim cardine verso,
Sustentando quidem, ne perstrepat, ingredieris.
435
In lecto nudam invenies; tunc impiger esto.
Si semel obtineas frustrabere postea numquam."
Credulus et cupidus condictam prestolor egre
Noctem, multa timens et mecum multa revolvens.
Ergo, die facto, quo nox erat illa futura,
440
Abluo me modicum, barbam pubemque recido,
Dansque brevi post meridiem mea membra sopori,
Preparor insompnem noctem ducturus, et inde
Me cibo sorbilibus, me musto poto recenti.
Hinc ne dormitem me libris apto legendis,
445
Providus ante tamen horologium moderandum
Duxi, quo veniens fieret michi certior hora.
Que simul ac venit, candele suffoco lumen,
Incautus gradiens, impingor in ostia, frontem
Posti collido, fedatus sanguine fuso,
450
Turbor et offendor, offensus precipito me
Perque gradus scale descendo non numeratos.
Tunc furiis me devoveo, furiis agitandum
Me reputo, nec enim nisi raro sola venire
Ista sinistra solent; superos tamen invoco frustra,
455
Multa vovens, favisse meis si sensero votis;
Vere non veniunt nisi raro sola sinistra.
Atria nam solitus servare rudis, neque voti
Conscius, in sero male clauserat ostia porte
Turbaratque seram; que singula pene furenti
460
Tam gravis auspicii fatalia signa fuerunt.
Iamque mei male compos eram, strepitusque cavendi
Cura michi deerat, confringo fores et apertas
Dimitto, furtis exponens quicquid habebam.
Exeo meque tot infortunia non revocabant.
465
Ad care procedo domum quam, vecte remoto,
Sentio, si tacite faciam, michi posse patere.
Incipio fieri letus, lateraliter intrans,
Explorante manu, cameram lectumque requiro.
En humili strato quasi sompno pressa iacebat.
470
Quanta putas interna meas dulcedo medullas
Tune demulceret? Quanto meus afficeretur
Tunc animus desiderio? Non est leve dictu.
Illico tollo moras, omnis dampnosa videtur
Quantumcumque brevis mora temporis, ocius ergo
475
Abicio vestes, sed et accleratio tanta
Impedit accelerare meum, mora nascitur inde,
Vnde moram vitare volens sic accelerabam.
Abicio vestes subitoque preoccupo nudam,
Circumplexus eam, nec ei divertere quoquam
480
Iam licet, omnis ei motus est forma negata.
Virginis artari sic vult pudor et sibi parci,
Si non parcatur, reputat; cum virgine nostra
Sic decuisset agi, si presens ipsa fuisset.
A cupido Iove sic Semele decuisset adiri;
485
Ipsaque erat Beroe sic a Iove non adeunda.
Heu michi tanta meis regnans dulcedo medullis
Quam modicum mansit! Repperi contraria votis.
Vertitur in luctum cithare sonus inque stuporem
Deliciarum spes, moritur fax, ignis amoris.
490
Siquid erat quod epar, ventoso turbine misso,
Fecerat arrectum, subito languetque caditque.
Sopitur virtus, frigescunt omnia membra.
Credere quis posset quod virgo quatuor implens
Nuper olimpiades adeo cito consenuisset?
495
Numquam tam modico rosa marcuit; in nova formas
Corpora mutatas cecini, mirabiliorque
Non reperitur ibi mutatio quam fuit ista.
Scilicet ut fuerit tam parvo tempore talis
Taliter in talem vetulam mutata puella.
500
Heu quam dissimiles sunt virginis artibus artus!
Accusant vetulam membrorum turba senilis,
Collum nervosum, scapularum cuspis acuta,
Saxosum pectus, laxatum pellibus uber.
Non uber sed tam vacuum quam molle, velut sunt
505
Burse pastorum, venter sulcatus aratro.
Arentes clunes macredine crudaque crura,
Inflatumque genu, vincens adamanta rigore,
Accusant vetulam membrorum marcida turba.
Concitus exsurgo, cepi firmare quod illam
510
Appeterem ferro, sed mens ad se revocavit
Virgineam famam, que scandala ne pateretur,
Continui, quamvis omnis spes eius habende
Iam discessisset; sic dextra quievit amorque
Extinctus vivum potuit superare dolorem.
515
Nec fuit hoc modicum quod desperatus amavi.
Immo probatio summa fuit quod dignus amari
Sum, qui sic possum iam desperatus amare.
Non tamen inveni que vellet amabilitati
Respondere mee, sed non ideo minus isti,
520
Quam non in culpa scieram, bonus esse volebam.
Expers consilii vix vestimenta resumo.
Vestimenta resumo tamen, post meque recludo
Portam, tam tristis quam letus in ingrediendo.
Adque domum veniens vix atria claudere possum,
525
Vix cameram, sine luce meo me reddo cubili.
Flebilis evolvo michi que vindicta placeret,
Sed non invenio condignam; si moriatur,
Omnia pena levis quam momentanea finit
Mors; igitur vivat luitura diu scelus istud.
530
Sit mendica manum non inveniat miserantis.
Estoque siquid ei dabitur, modicumque malumque.
Panem non comedat, nisi quem dederit putre granum;
Non carnes, nisi de vetula sue sive leprosas;
Non pisces, quos non denuntiet undique fetor;
535
Nec vinum gustet, quin sit vel pingue vel acre.
Tussiat eternum, iuncturas gutta fatiget,
Febriat absque crisi, sitis insatiabilis adsit.
Adsit frigus iners sed et intolerabilis estus.
(Si possint sint ambo simul saltemve vicissim).
540
Fletus ei sit continuus lacrimeque perhennes,
Singultus subiti, suspiria crebra frequenter.
Oscitet halitibus distenta rigoribus atque
Feteat eructatio, non emungere nares
Possit, in os sanies descendat tota corize.
545
Nec spuat hoc etiam sed glutiat evomitura.
Nec vesica vel anus contineat vel urinam
Vel stercus, sed continuo fluat ante retroque.
Nam post tale nefas mala tot non posset habere,
Quod michi sufficiens posset vindicta videri.
550
Ecce superveniens luctum dolor innovat, ecce
Virgo datur tedis, longinquas nobilis illam
Ad partes sponsus transducit, erat locus ille
Ad quem nulla michi veniendi causa dabatur.
Necdum compereram sibi si mea sollicitudo
555
Tam mordax innotuerat, nec iam michi tempus
Investigandi, tot erant hiis tedia tedis.
O quicumque meam tecum traducis amicam,
De thorace meo michi cor traxisse videris.
Sed prohibere patrem non possum, quin, ubi malit,
560
Sit iungenda, mea cum non intersit aperte.
Pre cunctis etenim secreto pertinet ad me,
Cum iungi nequeat, quin me disiungat in ipso.
At vero postquam viginti circiter annos
Cum sponso fuerat partuque effeta frequenti,
565
Et sua iam facies dispendia parturiendi
Senserat, ecce diem supremum claudere sponsum
Fata iubent, placuit, primogenito remanente,
Et pro dote sua, procuratore relicto,
Ad patrios remeare Lares; occurritur illi
570
Omnibus a notis consanguineis et amicis.
Preveniens alios occurro longius illi,
Et brevibus verbis ex ordine singula pando.
Subridens dixit, "memini certe satis horum,
Excepto quod anum te subposuisse putabam."
575
Me testante deos quod anum non subposuissem,
"Sed quid" ait "meminisse iuvat modo talia? Numquid
Iam sumus ambo senes quasi nec complexibus apti?"
Tunc instare volens, multis venientibus illi
Congavisuris, vetor addere que decuisset.
580
Quodam mane meos me forte revolvere libros
Contigit, adque locum veniens ubi dicitur illud:
Precipue si flore caret et cetera, risi,
Perque fenestrellam vidi dominam venientem.
A fortunatis prognostica multa videntur.
585
Preteritura meas erat edes septaque Solis,
Monte Palatino leva de parte relicto,
Tendebat, lauros tripodumque oracula visens.
Occurri, satagens offerre domestica, siquid
Esset ibi placidum, vel si divertere vellet
590
Sub tectum nostrum, modica recreanda quiete,
Subiunxit "non est modo tempus multa loquendi,
Sed mediatricem sum provisura fidelem
Ad te mittendam, cum se dabit inde facultas."
Paulo post ad me facunda pedisseca quedam
595
Mittitur et secum pretiosa iocalia defert,
Aurea cum gemmis miro fabrefacta paratu.
"Hec" inquit "domine sunt illius, suus ad quam
Procurator heri pro nummis misit habendis.
Sed quia tanta domi numerata pecunia non est,
600
Ad mercatores presentia pignora mittit.
Ast michi comperte quod te non oderit, istac
In mentem venit divertere, scire sed illam
Nollem quod per te venissem neve putares
Quod te diligeret propter tua, sed modo sano
605
Credas consilio; laudo quod te penes ulli
Si modo sunt nummi, retinere iocalia cures,
Et sibi mutuo des; fingam quod me repedantem
Videris a mensis et quod mensas adeundi
Quesieris causam, qua comperta, voluisti
610
Sic sibi succurri; sic cor furaberis eius
Pro certoque tene quod sit tibi grata futura."
Erubui si non facerem loculosque sigillo
Signavi plenos, retinere iocalia nolens.
Sic ubi quinque dies iam transivisse notassem,
615
Nec de parte sua rediisset nuntius ad me,
"Esse potest", dixi, "cum sit res invidiosa
Nummi, quod nummos non dixerit hec habuisse
Sic a me, quia sepe locus committere furtum
Suggerit, et vere locus est occasio furti.
620
Quod si commisit ne deprendatur in illo,
Dissuadebit ei mecum ne quando loquatur,
Ne queram si salva pecunia venit ad ipsam.
Quod si quesiero, quid erit? Si deneget illa,
Non habeo testes nec erant testes adhibendi.
625
Debueram potius sua pignora detinuisse.
Tunc nichil excusasset eam, quin fassa fuisset,
Cui dimisisset tot pignora, que, nisi nummis
Acceptis, non debuerat dimittere cuiquam.
Sed volui domine mea sic exponere large
630
Tam specie quam re, quod me censeret amandum.
O si peniteat quod ab initio michi tantum
Dura fuit, si peniteat, michi sufficit, immo
Vltio nulla, nisi talis, delectat amantes!"
Talia dicenti mecum se questio gratis
635
Offert solvendam; venit ecce pedisseca ridens
"O felix", dixit, "tua te precara salutat,
Quodque tuum factum sit commendabile dicit
Plusque modus facto, grates tibi grata rependit.
Vtque scias quod te propter tua nolit habere,
640
Sed tua propter te, refero sua pignora mecum.
Optio vult tua sit, an sint mansura penes te,
Vel tecum referas veniens ipsa potiturus.
Quam cito nam poterit, pro facto credita reddet
Proque modo facti vult reddere nobile fenus
645
Corporis optati, fenus iuvat istud amantes.
Tale decet nec tale potest exactio dici.
Hoc sero venies sed tarde, ne modo quartus
Addatur testis, quartum non vult adhiberi.
Nec possunt soli duo, si non tertius adsit;
650
Vnica sufficiam vobis servire duobus.
Te sibi seque tibi manus est hec una datura."
Hiis dictis abit, invito michi pignora tradens.
In sero venio mecumque iocalia porto.
Nec retinere volo, quia cum fuerint data, credam
655
Extunc semper ei, nam que reperitur in uno
Verax, credibilem se quantum ad plurima reddit,
Et nisi rupta fides sit per mendacia, durat.
Non quia non multi sint qui modicum bene reddunt,
Vt maiora sibi credantur, sed secus est hic,
660
Namque datum semel hoc multis preponderat unum.
Advenio servatque fores ancilla parata.
Mox introducit, mox lectum mittit in ipsum
Et quia me fallax alias deceperat, ipsam
Attrecto manibus, respondent sufficienter
665
Singula; frons, sedes oculi, nasus, labra, mentum.
Sentio ridentem, ruo totus in oscula. Quid plus?
Nudus suscipior cum mansuetudine multa;
Totus in antiqui delector amoris odore.
Quod fuerat meminisse iuvat, quantique fuisset
670
Integra fracta docet; numquam matrona totennis,
Precipue post tot partus, fuit aptior ulla.
Nullaque munda magis fuit aut melioris odoris.
Quod superest taceo, satis est dixisse quod unum
Venimus in lectum, quod uterque sategit utrique,
675
Qui cum pace receptus eram, cum pace recessi.
Ecce meis in visceribus nova rixa creatur:
Lis gravis, ira furens, odium mortale, perhennis
Rancor, inhumanus strepitus, congressio dura,
Questio difficilis, quam nulla solutio sedat.
680
Cum recolo tacitus trutinanteque mente revolvo,
Quid fortuna michi dedit et quid casus ademit,
Evehor huc illuc fluitans, hinc gaudeo multum,
Quod super optato tam longo tempore vici.
Inde memor rursum quam tarde vicero tristor,
685
Quod nullo reditura modo sit fracta senectus.
Auget letitiam desiderium diuturnum;
Auget tristitiam pigra desperatio, verum
Ipsam letitiam Nec desperatio tollit,
Nec desiderium valet evacuare dolorem.
690
Adiuto consorte suo constanter utroque,
Et tamen inter se non possunt pacificari.
Que si concurrant, neutrum neutro superatur,
Nec, si librentur, nutum facit ipsa statera.
Quis doceat domine grates sic solvere quod nec
695
Ingratus videar vel solvere largius equo?
Hec est summa quidem, quod grates debeo mixtas:
Nec bona nec mala sint sibi longa sed abbrevientur;
Si mala sint, placeant quo si bona, displiceant quo
Non sic tristetur quod sit penitus sine risu,
700
Nec sic letetur quod sit penitus sine fletu.
Si sibi fiat honor, macula sine gloria non sit;
Si vituperium, velox oblivio tollat.
Si sit ei dampnum, pro parte tamen relevetur;
Si sit ei lucrum, pro parteque dampnificetur;
705
Si quando metuat, solacia concomitentur;
Si sit consolata, metu non sit caritura.
Sed semper morbo careat, satis est sibi morbus
Pessimus, irretinebiliter ruitura senectus.
Permixtas grates sic omnis amica meretur,
710
Que, nisi fiat anus, se non concedit amico,
Et mea non habeat melius vel peius eisdem,
Si sua culpa fuit. Sua culpa fuisse videtur,
Cum memorem facti vetule se confiteatur.
Nam facti vetule nisi conscia primo fuisset,
715
Non se post eius memorem confessa fuisset.
Nec tamen omnis anus est talibus annumeranda.
Semper erit iuvenis michi, quam sic inveteravi.
Hec autem mecum quia non fuit inveterata
Displicet atque placet; placet obtinuisse, sed illi
720
Cui semper fuerit tam cara iuvencula, quod non
Arrigit ad vetulam, non est leve continuare.
Attendas vetulam mecum non inveteratam.
Nam iuvenes michi semper erunt quas inveteravi,
Nec minus annosam sum quesiturus, eo quod
725
Plus timeo ne deterior foret illa priore,
Quam sperem melius facturam, precipue cum
Nunc quam primo minus presumeret esse potentem,
Et dici posset "vetulus iam desipit iste."