Ista furore suo nunc se corrodit abintra
Tristis anus, que me suppositare rogat.
"Spes mea dulcis," ait, "velis hic si figere membrum,
Omnia que mea sunt, spes mea dulcis, habe!"
5
Ast ego, qui lutum vidi scabiemque fluentes
Inguinis a fovea, talia verba movi:
"Si mihi - per nasum! - donares, marcida, montem,
Nolo tui membro vulva sit aula meo.
Intus vidi eadem vexilla trementia centum,
10
Mucida fila, picem, stercora mille capre
Milleque vermiculos, ranarum milia lectos,
Saepe paludineis ut fore cernis aquis;
Milleque sanguinei volventes stercora rivi
Inde fluunt, tandem est marcida vulva tibi."
15
Is ego non modicam subito stomachatus in iram
Surgo "Pedem" dicens "accipe, tristis anus!"
Et sibi vulvali figo fetente caverna
Et statim retraho protinus inde pedem.
Heu, heu, pes mihi totus olet totusque liquoris
20
Calceus uber erat, solvere abinde rui.
Sed fugio; mirum: Tanta marcedine laxus
Calceus a putrido concidit ipse pede
Et locus ille diu, quo concidit, hora propinquus
Feda fuit nec pus cessit abinde pedi.
25
Quid facio? Fontem, quo numquam clarior alter,
Accurro et latici quam cito subdo pedem.
Ecce aliud monstrum: Fons ille venustior <ante>,
Omnibus excellens perdidit inde decus,
Namque ubi fontem compellavere propinqui
30
Hactenus, est citra feda vocata palus.
Mirandum ecce aliud: manibus, quibus omnia lavi
Feda pedis, mensem perstitit ille sapor
Neque minus stetit ille pedi post inde recessum
Credere nec poteram stercora abesse mihi.
35
Vnde ego iuravi nullo peramare vetustam
Tempore, que talis fercla saporis habent,
Sed solum teneris me cum gaudere puellis,
Vt quarum prodit lacteus ore sapor.
Et si nunc omnes vetulas peramare iuvaret
40
Rugosas, nobis nulla placebit anus.
Sic stomachum saturavit anus, sic feda palato
Fercla tulit nostro, quod sibi semper ero
Vt vitulis et ipse lupus, velut anguibus alba
Ibis amica, velut demonis ipse deus.
45
Di geminent vermes vulva culoque propinquo
Delicium et merde crescat in ore tuo!