Ovidius Naso Peligni ruris alumpnus,
Certus ab exilio se iam non posse reverti
Et querens utcumque sibi solacia, librum
Edidit hunc, in eo describens quis modus ipsi
5
Vivendi fuerat tunc quando vacabat amori,
Quare mutavit et quomodo postea vixit,
Quidve intendebat simul ac ab amore vacavit.
Imposuitque suo titulum nomenque libello
De Vetula, pro qua fuerat mutatio facta.
10
Inque suo secum iussit condire sepulchro,
Vt sua si saltem contingeret ossa referri,
Corredeunte libro redivivum nomen haberet.
Sed quia nullus eis curavit de referendis,
Nec fuit autemptim lectus nec habetur in usu.
15
Queritur unde michi quod opus processerit istud
Versibus hexametris solum, nec subduplicarim
More meo pentemimerim, cum nullus herorum
Hic describatur, sed qui perlegerit ipsum
Sedulus, inveniet serviti semper amoris
20
Amodo me debere iugo subducere, sicque
Respondere sibi poterit cur, evacuata
Causa, debuerit causatus et evacuari
Versus amatorum proprius Venerique dicatus.
O quam carus erat michi quamque optabilis ille
25
Femineus sexus, sine quo nec vivere posse
Credebam quemcumque virum, sed et inferiorem
Me certe quocumque viro quoad hoc reputabam,
Qui procul a cara me vivere posse negassem,
Omnes sollicite venerans unius odore.
30
Esse michi malens unam, cuius modus esset
Commodus et concors, quam multiplicare puellas.
Ex quibus importuna foret michi forsitan una,
Nam sicut vulgare solet paradigma tenere:
Sicut habens centum, nullam reputatur habere;
35
Sic et habens unam pro centum computat illam.
Nam nullius eris dum te non vendicet una,
Vnaque sufficiet quasi centum solus haberes.
Vnusquisque sibi quod mavult eligit, et quod
Non placet hoc renuit; de me scio quod magis unam
40
Vellem quam nullam, quod concordem magis unam
Quam multas, quarum michi contradiceret una.
Vnam propterea cribraram e milibus unam
Perfectam, quam si citius fortuna dedisset,
Inter felices merito numerabilis essem.
45
O quantum letabar ea, quantumque iuvabat
Esse sui memorem, quanta dulcedine, curis
Expulsis, pectusque meum mulcere solebat,
Postpositosque iocos modulis revocare sonoris!
Vestibus ornari nitidis faciebat alute
50
Castigare pedes circumplexu sinuosos;
Nil erat incultum facies nisi sola (puellis
Esse videbatur solis pars illa colenda).
Nec facies neglecta tamen, quin providus essem
Ne circumstarent fluxi vestigia putris,
55
Seu lacrimalia seu cuiusque foramina sensus.
Et iuvenescebam quotiens, mento reparato,
Barbalem radebat acuta novacula silvam.
Cuius cum spolium nullam ferat utilitatem,
Carior ulla tamen non est, nec debitus ulli
60
Tantus honor silve; multum placet asperitas hec
Non pro se sed pro signato; silva viriles
Indicat hec animos, vires quoque partis amice
Per quam salvatur species divina, licet sit
Ex individuis mortalibus; ipsa dat unde
65
Non in se rediens, licet in se visa reflecti
Sed processive generatio continuetur.
Ipsa receptricem fecundat tempore certo,
Sponte refusuram dulcissima pignora natos.
Quo nichil est homini coniunctius; ipsa ministrat,
70
Vnde superba thori consors se grata libensque
Supponat maris imperio, subiectio mira.
Nam famulamur eis, tanta inclinatio nostra
Naturaliter est ad sexum femineum, qui
Pre cunctis letum me fecerat esse coevis.
75
Me refici laute clara faciebat in aula,
Cuius campus erat stratus pro tempore prati
Nunc spoliis, iuncto Cereris nunc stipite flavo.
Invitare bonos mea larga manus satagebat
Et propriis rebus tamquam communibus uti.
80
Multiplicare dapes, effundere sanguinis uve
Mille modos et ubi rigor exigeret glacialis,
Ignibus accensis truncosque vorante camino,
Estatem revocare, novo quasi sole creato.
Vtque meis posset de nocte diescere mensis,
85
Sidereas aptare faces quas mellis alebat
Sponsa sed ipsius sponsi divortia passa.
Hiis immiscebam quicquid poterat modulari
Concentus varios, licet in diversa trahentes,
Concordare tamen visos, vel voce vel usu
90
Instrumentorum, quicquid vel musica scribit,
Vel didicere manus, auditu, iudice tacto,
Pulsu vel tractu vel flatu; cimbala pulsum
Dura volunt tractumque fides et fistula flatum,
Intrabam thalamos etiam siquando libebat
95
Secretos, ubi lux si vellem, multa vigeret,
Nullaque si vellem, vel si mallem, mediocris.
Inde videre potens silvas agrosque feraces,
Hortos et vites, fluvios et prata lacusque,
Si tamen aspectus horum quoscumque iuvaret,
100
Quantumcumque iuvet aspectus longus eorum,
Aspectum credas et delectabiliorem
Inclusum mecum satis et mirabiliorem.
Nam si dives erat qui visum pascere posset,
Ditior a longe qui pascere sufficiebat
105
Sensibus intellectum multo nobiliorem.
Sicut enim virtus intellectiva superstat
Sensibili, sic et nisi sit proportio mendax,
Obiectum obiectum superabit et interiori
Luci doctrine, que illuminat intellectum,
110
Numquam presumet conferre foranea se lux.
Quod si contulerit temere, ridebitur inde,
Tamquam si candela velit contendere soli.
Hec lux doctrine mecum conclusa nitebat
Plusque fovebar ca quam quoquam materiali.
115
Eleganter erat paries vestitus amenis
Vndique picturis diversicoloribus auro
Clarus, imaginibus tacitis preconia clamans
Artificis, non historiam sed mistica quedam,
Demonstrans illis quorum descriptio plus est,
120
Huius quam libri capiat sententia tota.
Illic lectus erat caro pretiosus amictu,
Quo posset se velle premi quecumque puella;
Si virgo, vim sponte pati captaret in illo,
Que nichil amittens, amisso flore, notatur.
125
Audacterque thori fedus dirrumperet uxor,
Que fructum faciens, sobolem turbare timetur.
Orba viro refocillari gauderet ibidem
Dum non conciperet, heremi frondentis amica.
Hic flos virgineus, fructusque uxorius illic,
130
Hic viduus ramus foliis facientibus umbram
Gratus; sed postquam desertum deserit, illi
Fertilitas metuenda, nisi transegerit annos.
Eligit hic flores, hic fructus, illeque frondes.
Sed quia crudelis qui famam negligit, illam
135
Vir prudens cupiat, quam sugillatio fame
Non sequitur; sane virgo manet integra fama
Donec prodat eam partus, vel prodiga lingue
Divulget secreta minus fidis sociabus.
Vel si fors experta virum desiderat ultra
140
Quam sit opus, nec iam scit dissimulare, sed ignem
Nunc gestu nunc ornatu confessa profundum,
Circuit et querit oculis quem diligit et iam
Gaudia differri non sustinet; intrat et exit
Inconsulta quidem, quia dum sibi non cavet, illi
145
Nemo cavere potest cecoque furore vagatur.
Verum nupta quoad quedam minus est onerosa
Atque quoad quedam maiora pericula subdit.
Nupta potest ubi vult et quando et qualiter ire;
Si iuvenis, trahit unanimes trahiturque per illas
150
Seque theatrales simulat ludos adituram;
Si matura, forum pro multis rebus emendis
Esse frequentandum pretendit, deque minutis
Intromittit se, maiora gerente marito.
Quodsi iam non sit humili de plebe nec ipsam
155
His operam dare conveniat, delubra deorum
Circuit et modicum censet vicina valere.
Plusque remota placent, gaudet novitate viarum,
Cotidieque deos creat et miracula fingit
Votis digna novis, quo se promittat ituram.
160
Nec vadit quia voverit, immo vovet quia vadat,
Cum votum non causa vie sit sed via voti.
Ergo vovet, vel se dudum vivisse fatetur,
Forsitan in partu vel pro valetudine vera,
Seu commenticia causasque perhennat eundi.
165
Religione quidem lucrata fidem, sed eadem
Est sibi peccandi captata licentia, quo fit
Vt peccatricis excusativa fides et
Audax peccandi fiducia sint ab eodem.
Porro si coitum furtivum, ut sepe, sequatur
170
Fetus, semper eum tibi sponsus alet, quia semper
Filius uxoris presumitur esse mariti.
Econtra, durum est sollempnizare quod ille
Conculcat, sed et ex nupta poterit quis habere
Maiores inimicitias, quia, pelice lesa,
175
Non tantum dolet hec, quin rivali magis ille.
Egra sed indempnis iniuria provocat ipsum
Armaque iusta movet, qui si prepossit amanti
Forte superveniens, deprensoque et mutilato
Purget adulterium, fiet commotio risus
180
In populo, nec erit qui compatiatur eidem
Dampna sui passo, nec iudex audiet ipsum.
Ad viduam venio, que si tantum timeat ne
Concipiat, parat unde sibi procuret aborsum,
Immemorabilibus se potatura quibusdam,
185
Vt nondum nati fiat miserabile bustum.
Vel si iam natus clamore repleverit auras
Accusans matrem, subito perplexa stupore
Et furiis agitata novis, improvida stringit,
Aversis oculis, teneri puerilia nati
190
Guttura nec spirare licet, sed deficiente
Aere, non reperit quid cordi pulmo ministret.
Et moritur, nondum gustato lacte parentis.
Proh scelus, o superi, fit ut insons sentiat hostem,
Cuius pars uteri nuper fuit, ut prius inter
195
Manes quam vivos habitet, prius experiatur
Mortem quam vitam, vix natus tempora complens
Et matris peccata luens; illi, hercule, que sic
Tractat inhumane sua viscera, me male! credam
Quin irata michi dando sit prona veneno.
200
Dii bene pro foribus si quorumcumque deorum
Proiectus flesset, elemosina publica saltem
Nutrivisset eum nullius et omnis alumpnum.
Dic michi crudelis, dic mater cruda, tirannus
Quid plus fecisset? deeratne pater? modo desit!
205
Numquid mater eras? ubi tu? non corpore deeras,
Vt mater deeras? utinam tu defueris! Nam
Si sibi fatorum series utrumque parentem
Subtraxisset, adhuc hodie superesset; at una
Quam natura sibi debebat ad omnia totam,
210
Que merito speranda fores sic tota futura
Plus sua quam tua, quod materno federe velles
Nutricis geruleque vices supplere, fuisti
Vna inimica sibi, confundens omnia iura.
Felix qui posset vitare pericula sed qui
215
Scandala vitaret, longe felicior esset.
Nam sicut melius mortali corpore nomen
Quod manet eternum, sic sunt peiora periclis
Scandala corporeis, cum sint contraria fame.
Felicissimus est igitur qui vitat utrumque,
220
Dum tamen optata possit quandoque potiri.
Ha, quantis voluit rationibus insinuare
Nature pater et dominus se velle quod usque
Propagarentur animalia; nam quis amaret,
Quis tantum appeteret, nisi bruto ductus amore,
225
Tam fedum coitum, nisi delectatio tanta
Tamque potens esset genitalibus indita membris?
Sed potuit, scivit, voluit tantam indere. Nosque
O utinam cupiamus eam iuxta quod oportet!
Legem nature fixam ponamus et illam
230
Circumscribamus modo, que positiva vocatur.
In qua peccabo, si fecero quod prohibetur,
Non quia peccatum sit, sed quoniam prohibetur.
Rursum preceptum si negligo, non quia iustum,
Sed quia preceptum, circumscripta modo tali
235
Lege loquor, ne multa loquens immiscuerim quid,
Quod contra legem possim dixisse videri.
In votis tune esse meis plerumque fatebar
Felicem, si quis cognoscere posset amicam.
Dum levum capiti submitteret ipse lacertum,
240
Ipsa suum levo lateri dextrum daret atque
Molle femur, sed et una manus restaret utrique
Libera secretis tractatibus apta quibusdam.
Pectora sic essent sibi iuncta, quod ubera pressam
Cordis amatoris circumstarent regionem.
245
Fomentum stimulans stimulumque datura foventem
Ad meditativam coitu superevigilandam
Oscula dempsa darent, sibi colluctantibus inter
Denticulos linguis, dulcem suggente salivam
Alterutro, leni cum murmure membraque membris
250
Aptarent, multisque modis multisque figuris
Iuncti vagirent circumvolvendo sibi se,
Illecebrasque suas verbis augendo iocosis.
Seque observarent ut neuter preveniendus
A consorte foret, vel preventurus eundem,
255
Quin simul ad Veneris lacrimas, quas motus amicus
Elicit, adducti quasi commoriendo iacerent.
Iam velut exanimes facti, cessare coactis
Motibus, et tanta victis dulcedine, quantam
Tantorum completio dat desideriorum.
260
Iamque viderentur animas efflare vicissim
Alter in alterius faciem, virtute sepulta.
Et tandem sensim redeunte resurgere vita
Quamvis inviti, mallentque fuisse morosas
Delicias istas; et gaudia tanta docere
265
Nullus inexpertus posset nullusque doceri.
Sed quia nulli sunt adeo consortia cara,
Quin aliquando velit consorte carere, iuvabat
Nonnumquam solum spatioso me dare lecto.
Et quia non semper domibus delectat inesse,
270
Mos erat interdum, turba comitante meorum,
Conspicuos phaleris in equos conscendere, fontes
Visere cum saltu de montis ventre scatentes,
Precipiti rivo modo subvertente lapillum.
Fructiferis et odoriferis versabar in hortis,
275
Olfactuque vagos florum venabar odores.
Tempore vernali processu temporis undas
Fluminis intrabam, cumque essem plus gravis illis,
Alterno motu me reddebam leviorem,
Bracchia sic iactare sciens et crura movere.
280
Quod quamvis gravior, quamvis unde leviores,
Lucrabar levibus graviorem me superesse.
Et modo silvarum latebre, modo prata placebant,
Nunc Bacchi Cererisve nemus; meditabar ubique
Qualiter hic vel ibi iocunde vivere possem.
285
Nam curis plerumque urgentibus, ut relevarer
Nunc volucrum turmis michi mos erat insidiari,
Ventilabro moto passim, stabilone ligato,
Fila supertracturus eis, si forsitan illic
Oblectarentur; per equum deducere quasdam
290
Donec in alatas caligas et pyramidales
Intrassent minime rediture; gesticulando
Quasdam, sicut agunt pastores cum ioculantur,
Sicut et ad sistrum saltat lasciva puella,
Sicut multotiens agitur furiis agitatus,
295
Sicut iectigat is cuius nervi resoluti.
Nunc quasdam laqueis, quasdam visco retinere,
Quarundam visus obtundere noctibus igne,
Aut improvisas involvere rethibus illas.
Nunc avidis avibus pavidas terrere vel illas
300
Quas fluvius, vel quas ager aut nemus educat, hasque
Prendere, quas Nec penna celer sublimat in altum,
Nec nemus occultat, nec aque submersio salvat.
Quicumque pias furtiva fraude columbas
Talibus ingeniis aliisve, quibusque fatigas
305
Cultrices Veneris fecundas prole, gemellos
Omni mense fere sibi multiplicare potentes,
Questu viventes, vastare domestica parcas,
Divitias mense, quorum Nec simplicitati
Parcis, Nec domini, cuius sunt, utilitati
310
Defers, ovantes comedens, quarum cibus ori
Non sapit et stomachum male nutrit, durus utrique.
Omnibus in templis anathemate percutiaris
In quibus alma Venus colitur seu filius eius.
Nunc michi mos etiam venatum per nemus ire
315
Et strepitu cornuque cavo, et mordacibus omnes
Sollicitare feras canibus, vestigia doctis
Certa sequi et numquam mutaturis semel actam.
Nunc illis arcere lupos, ut simplicitati
Parcatur timidarum ovium, vulpisque dolose
320
Cautelas urgere vicemque rependere fraudi.
Armatosque metu lepores retrovertere, dammas
Ignavas lassare cito capreasque fugaces
Prendere, dum caput occultant nullumque videntes
Arbitrantur et a nullo se posse videri.
325
Nunc ad cuniculum fovee munimine tutum,
Mittere furonem, qui dente lacessiat ipsum,
DoNec in insidias pretensas rethiolorum
Se stimulatus agat, male cautus ab obsidione.
Nunc baculis brevibus clavellose capitatis,
330
Confisos levitate sua promptosque salire
De ramo in ramum, cirogrillos diiaculare.
Nunc quoque precipites inconsulteque ruentes
Expectare sues, quos in venabula torrens
Impetus atque furor agit et temerarius ausus.
335
Nunc cervum celerem succinctum cruribus altis,
Per dempsos veprium ramos ramosa ferentem
Cornua, et auditum quod terruerat, repetentem
Vel morsu retinere canum vel aquas adeuntem
Cum longo cursu; iam deficit halitus oris
340
Speque renascendi seque ut refrigeret, haurit,
Non quod eum reparetve fuge reparetve labori,
Sed quod sic fauces sitibundas impleat, ut non
Confortetur eo sua virtus, immo voluntas
Inconsulta quidem, nam quod sorbetur ab illo
345
Torporem generat, cum querere debeat illa
Que faciant agilem; tunc mos violenter adire
Vt vel se reddatur ripe canibus lacerandum,
Vel mediis mersus succumbat aquis redimendo
Morte metum mortis, gravior qui morte quibusdam.
350
Vel certe postquam nuper per opaca repertum
Excivere canes vestitum fronde, latere
Qua sperabat, eum venator preteriturum
Expectareque, dum veniat, certaque sagitta
Figere moxque canis, gustato sanguine, naso
355
Credere, sicque sequi quoad usque cubilia, tandem
Intraret fessus, quibus inventus caperetur,
Ne moreretur inutilis in lustris sed in aula.
Preterita iam morte nichil sensurus adesset
Festivus, quia iam tutus, quia mors semel usa
360
Iure suo non plus in idem fungetur eodem.
Nunc et erat michi mos pisces captare marinos,
Rethibus hos, illos hamis, illosque sagena.
Alatis quosdam caligis in pyramidalem
Conum protensis; etiam nunc ad fluviales
365
Me convertebam, connexis vimine quosdam
Decipiens calathis, ubi cederet ingredienti
Virgula flexibilis pisci, reditumque paranti
Mordax eiusdem cuspis preacuta negaret.
Quosdam decipiens aliquando tenacibus hamis
370
Vermibus allicitos, quosdam per linea, fila
Nodosis connexa modis, involvere gnarus.
Dum lignumque supernatat et plumbum petit ima,
Neve vel aeriam saliens approximet oram,
Vel fodiens in visceribus limi peregrinet,
375
Illudens nobis alienis ex elementis,
Et nunc anguillas tonitru terrente minaci
Attonitas, et aque se precipitantis in archam
Cursum sectantes, servare manu capiendas;
Nunc et dentato transfigere pectine visas
380
Cum face succensa nitidis de nocte sub undis.
Sontibus a curis per talia me relevabam,
Solos evitans decios, quibus alliciuntur
Multimode multi, de quo super omnia miror.
Quis furor est homines exponere sic sua sorti,
385
Cum solus casus in talibus inveniatur!
Vnde venire potest hominem quod taliter urat
Tantus amor ludi tamque irrefragabilis ardor?
Quid tibi cum numeris? Quid habet numerus numero plus?
Quid curas prior alteruter veniat numerorum?
390
Mirari non sufficio, quero undique causam,
Non tamen invenio, nisi quod pretendo sequaces
Ludi lucrandi solius odore moveri,
In summo cupidos aliterque acquirere segnes
Et demum fures, si possit adesse facultas.
395
Vidi multotiens ego de patre paupere natum
Multiplicasse sibi nummismata, multiplicasse
Divitias alias et agros agris cumulasse
Atque domos domibus; vidi contraria, nam cui
Predecessores acquisierant bona multa,
400
Omnia dispergens, lusor, temulentus, adulter,
Omnia paulatim vendebat et omnibus usus,
Tandem ad egestatem supremam deveniebat.
Vidi nonnullum, cuius possessio multa
Nec dispergebat vendendo taliter illam,
405
Sed minus incaute faciebat deteriorem.
Forsitan in domibus plumbo tectis habitabat?
Ostia de ferro sibi de ferroque fenestre.
Pro plumbo lateres mutabat, ferrea vendi,
Atque saligna loco poni faciebat eorum.
410
Expensurus erat quod de pretio remanebat.
Quem consuetudo mala, difficilisque relinqui
Vini potandi maturos duxit ad annos,
Et bona dispergit pro consuetudine tali;
Quod delectat habet, aliquatenus excusatur.
415
Qui vero facit hoc, optatum ut pascat amorem,
Vt, cui forma deest, desunt moventia verba,
Saltem muneribus cara potiatur amica;
Quod delectat habet, aliquatenus excusatur.
Sed qui pro ludo sua dispergit, nichil unde
420
Excusetur habet; nichil est insanius ipso.
Mercator prudens, non semper, non ubicumque
Vel vendit vel emit merces quascumque, sed illas
Vendit tunc vel ibi quando care, vel ubi sunt
Et quando, vel ubi viles, emit has ibi vel tunc,
425
Cognoscitque bonas et inest industria multa.
Sed locus et tempus desunt lusoribus, et res
Que fieri possit, modo vilis vel modo cara.
Forte tamen dices quosdam prestare quibusdam
Ex numeris, quibus est lusoribus usus, eo quod
430
Cum decius sit sex laterum, sex et numerorum
Simplicium, tribus in deciis sunt octo decemque,
Quorum non nisi tres possunt deciis superesse.
Hi diversimode variantur et inde bis octo
Compositi numeri nascuntur, non tamen eque
435
Virtutis, quoniam maiores atque minores
Ipsorum raro veniunt, mediique frequenter.
Et reliqui, quanto mediis quamvis propiores,
Tanto prestantes et sepius advenientes,
His punctatura tantum venientibus una.
440
Illis sex, aliis mediocriter inter utrosque
Sic ut sint duo maiores, totidemque minores.
Vna quibus sit punctatura, duoque sequentes;
Hic maior, minor ille, quibus sit bina duobus.
Rursum post istos sit terna deinde quaterna,
445
Quinaque, sicut eis succedunt appropiando
Quatuor ad medios, quibus est punctatio sena.
Que reddet leviora tibi subiecta tabella.
Hi sunt sex et quinquaginta modi veniendi.
Nec numerus minor esse potest vel maior eorum.
450
Nam quando similes fuerint sibi tres numeri, qui
Iactum componunt, quia sex componibiles sunt,
Et punctature sunt sex, pro quolibet una.
Sed cum dissimilis aliis est unus eorum
Atque duo similes, triginta potest variari
455
Punctatura modis, quia si duplicaveris ex sex
Quemlibet, adiuncto reliquorum quolibet, inde
Producens triginta, quasi sex quintuplicatis.
Quod si dissimiles fuerint omnino sibi, tres
Tunc punctaturas viginti connumerabis.
460
Hoc ideo, quia continui possunt numeri tres
Quatuor esse modis, discontinui totidem; sed
Si duo continui fuerint, discontinuusque
Tertius, invenies hinc tres bis et inde duos ter.
Quod tibi declarat oculis subiecta figura.
465
Rursum sunt quedam subtilius inspicienti
De punctaturis, quibus una cadentia tantum est,
Suntque quibus sunt tres aut sex, quia scema cadendi
Tunc differre nequit, quando similes fuerint tres
Predicti numeri; si vero sit unus eorum
470
Dissimilis similesque duo, tria scemata surgunt
Dissimili cuicumque superposito deciorum.
Sed si dissimiles sunt omnes, invenies sex
Verti posse modis, quia quemlibet ex tribus uni
Cum dederis, reliqui duo permutant loca, sicut
475
Punctaturarum docet alternatio; sicque
Quinquaginta modis et sex diversificantur
In punctaturis, punctatureque ducentis
Atque bis octo cadendi scematibus, quibus inter
Componit numeros, quibus est lusoribus usus
480
Divisis, prout inter eos sunt distribuenda.
Plene cognosces quante virtutis eorum
Quilibet esse potest, sue quante debilitatis.
Quod subscripta potest tibi declarare figura.
Non igitur solus ibi casus inest; ego vero
485
Dico tibi brevibus casu non posse carere,
Quod tibi vel socio concedat sors meliorem.
Respondes quod inest ludo ingenium iaciendi
Excludens casum, sed ad hoc etiam tibi dico
Si recte iacias, modicum valet; ac aliter quam
490
Recte si iacias, furtum committis; eoque
A ludi socio comperto probra sequuntur.
Iuratur temere, blasphemia multiplicatur.
Post probra percutitur cum pugno, dilaniantur
Crines, cultelli sequitur temerarius ictus.
495
Solus inest casus quem non sequitur nisi stultus.
Quodsi fortunam dicas, fortuna coequa
Non erit erga omnes individuos, quia si tu
Fortunatus es, est te fortunatior alter.
Non potes ante omnes fortunatissimus esse.
500
Nec scis fortunas hominum; concluditur ergo
Quod redit ad casum, quem non sequitur nisi stultus.
Adde quod in multis ludis quicumque lucratur
Non solus sua lucra refert, dabit undique si non
Discolus est, et ei circumstans quisque nocebit.
505
Quodsi perdiderit, non inveniet relevantem.
Vnde fit, ut si non plures fortuna sequatur
Ludos, non poterit ludorum evadere dampna.
Addeque quod lusor se continuare lucrando
Nescit, perdendo nescit dimittere ludum.
510
Si fatum ponas, fatui qui fata sequuntur;
Nam, posito fato, libertas arbitrii non
Esset, sed libertas est aliquid; nichil ergo
Est fatum fatuum; fatui qui fata sequuntur.
Solus inest casus quem non sequitur nisi stultus.
515
Non dico me non lusisse, sed omnia libres,
Que vel lucratus fuerim casuve sinistro
Perdiderim; summam si de maiore minorem
Diminuas, non invenies solidum remanere.
Excusare tamen speciem ludi deciorum
520
Nituntur, cum qua deduciter alea pernix,
Ipsam dicentes pauco discrimine rerum
Pasci posse diu, tanta est dilatio ludi,
Tanta lucri dampnive mora est, successio cuius
Tot parit eventus, quot iactus continet in se
525
Fine tenus ludus nec sola sorte sed arte,
Procedunt acies et inest industria mira.
Presertim cum multimode mutatio ludi
Quolibet in iactu disponi possit, eo quod
Sicut precessit iactus, diversificantur
530
In punctatura proprie, quia scema cadendi
Nil operatur in hoc, sed punctatura docet quid
Lusoris faciat viso sollertia iactu.
Quomodo militiam disponat ibi legit, unde
Transferat et quo, quam vel quas, ter quinque suarum.
535
Et combinat eas, ne si capiantur ab hoste
Solivage cogantur, ut ad sua castra recurrant
Et numeros perdant impensos solivagasque
Hostiles capit, ad sua castra recurrere cogens,
Dampnificansque hostem numeris quibus egerat illas.
540
Districtusque preoccupat angustatque meatus,
Vt pateat via tuta suis ad circueundum
Atque negetur eis quibus adversarius uti
Debet, sed postquam precluserit omnia, neve
Descendat series sua precipitantius equo,
545
Exponit quasdam capiendas sponte suarum,
Vt renovet sursumque reciprocet obsidionem
Restauretque suam, si rupta est forte, cathenam,
Donec tot teneat captivas quod recipi vix
Possent in castris etiam si castra vacarent.
550
Vel donec que transierant ita precipitate
Sint, vel dissute quod non possent Tetinere,
Si quam captivam regredi contingeret illuc.
Non tamen ad votum numeri succedere iacti
Sepe solent, sed destruitur series magis uno
555
Perverso iactu quam multis restituatur.
Vnde fit ut dubio casu victoria nutet
Et confundantur spes et metus, ac subigatur
Qui quasi victor erat, desperatusque resurgat,
Permutentque vices faciles, hinc inde triumphi.
560
Spe sterili vanoque metu dum concutiuntur
Seque subalternant, modo victores, modo victi.
Verum quantumcumque iuvet deducere pulchre
Militiam ludi, vel quantum succubuisse
Ludendo pudeat, quantum quoque pascere ludum
565
Pro modico liceat, vel fortuitu sine dampno
Quantum se recreent, quantove levamine curas
Tempus inutiliter ducendo fallere possint,
Finalis tamen est lusorum intentio lucrum.
Cuius habe signum quod ad infortunia nullus
570
Sic debacchatur lusor, tantove furore
Torquetur, quin mox sua defervesceret ira!
Si qui lucra tulit, sibi perdita reddere vellet.
Nec minus immodici quam multi perditione
Rixant inter se, sed iurant turpiter, immo
575
Nomina blasphemant que non meruere deorum.
O mortale genus que te vesania pulsat?
Compellesne deos contraria velle? Quod optat
Alter lusorum, reliquo non posse placere
Constat, et alterutrum, si curant, talia ledent.
580
Atque ita non poterunt evadere turpia verba
Alterutrius eorum, cum nulla ratione
Possit utrique satisfieri; tu qui modo perdis,
Dic michi, quid debent tibi dii plus quam socio, dic
Si tibi fortunam ludi dare noluerint dii,
585
Quid de iure tuo minuunt? Iniuria nulla est
Non dare; debueras potius sibi grata negare
Thura, pari pena purgando negata negatis,
Si tamen ex equo cum diis contendere fas est.
At quasi sis lesus, ledis quantum potes armis;
590
Si posses, lesurus eos. Die improbe, linguam
Quis docuit formare sonos, quibus egrederetur
Mens tua cum velles? Numquid ratio? Rationem
Quis dedit absque deo, quisquis fuit ille deorum?
Tu vero nullum excipiens, ingrate, lacessis
595
Igne venenato lingue communiter omnes.
Tu brutis miserabilior, quia bruta datorem
Laudarent, si posse loqui deus ille dedisset.
Sicque tibi non posse loqui melius fuit. Ergo
Vel tu blasphemare deos vel ludere cessa.
600
Est alius ludus scacorum, ludus Vlixis,
Ludus Troiana quem fecit in obsidione,
Ne vel tederet proceres in tempore treuge
Vel belli, siqui pro vulneribus remanerent
In castris; ludus qui castris assimilatur.
605
Inventor cuius mire laudandus in illo est,
Sed causam laudis non advertunt nisi pauci.
Quam subtile fuit species sex premeditari
Saltus in campis, quos tantum multiplicare
Possemus, quod ab initio nulli duo ludi
610
Omnino similes fuerint, advertite pauci.
Quod sicut vultus hominum sibi dissimilantur
Hactenus intantum, quod non fuerint duo qui non
Distingui possent, cum tante disparitatis
Causa sit in celo, quia celi nulla figura
615
Est alii similis, tanta alternatio motus,
Quem septem faciunt per bis sex signa planete.
Et tamen est numerus finitus motibus ipsis.
Sicut et astrorum domini scripsisse leguntur,
Sic ludus factus motus celestis ad instar
620
Est, ex finitis saltus speciebus in agris.
Infinita tamen est multiplicatio ludi.
Sex species saltus exercent sex quoque scaci:
Miles et alphinus, roccus, rex, virgo pedesque.
In campum primum de sex istis saliunt tres,
625
Rex, pedes et virgo; pedes in rectum salit atque
Virgo per obliquum, rex saltu gaudet utroque.
Ante retroque tamen, tam rex quam virgo moventur,
Ante pedes solum, capiens obliquus in ante,
Cum tamen ad metam stadii percurrerit, ex tunc
630
Sicut virgo salit. In campum vero secundum
Tres alii saliunt, in rectum roccus eique
Soli concessum est ultra citraque salire.
Obliquo salit alphinus sed miles utroque
Saltum componit. Celi veniamus ad instar.
635
Campos, signa, modos saliendi scito planetas,
Rex est Sol, pedes est Saturnus, Mars quoque miles,
Regia virgo Venus, alphinus episcopus ipse est
Iupiter, et roccus discurrens Luna. Quid ergo
Mercurius? Numquid non omnibus omnia? Certe
640
Omnia Mercurius, cuius complexio semper
Est convertibilis ad eum cui iungitur ipse,
Sicut et astrorum domini scripsisse leguntur.
Aut quia Mercurii complexio frigida sicca,
Sicut Saturni, licet intense minus, ex quo
645
Pervenit ad metam pedes; ex tunc Mercurii fit,
Presertim quia tunc salit ut virgo. Venerisque
Mercuriique locus doctrina queritur una,
Et medius cursus est idem semper eorum,
Sicut et astrorum domini scripsisse leguntur.
650
Nobilis hic ludus nulli suspectus et omni
Persone licitus, moderate dummodo ludat;
Dummodo queratur victoria sola per ipsum,
Non lucrum, ne cum predictis annumeretur.
Cum deciis autem, qui primus lusit in illo,
655
Fedavit ludum, languebit namque satelles
Immotus, nisi sors deciorum moverit ipsum.
Nec fuit hoc factum nisi vel quia non nisi pauci
Ludere noverunt tractim vel amore lucrandi.
Sunt alii ludi parvi quos scire puellas
660
Esse decens dixi, sed parva monere pudebat.
Nuncque magis quam tune pudet illa minora referre.
Quare pretereo ludos ubi parva lapillos
Nunc bis sex, nunc vero novem, capit una tabella.
Ac ubi sunt bis sex, capit ex hostilibus illum
665
Vltra quem salit alteruter, Nec ibi deciorum
Exigitur iactus; ubi vero novem, bene ludunt
Cum deciis et eis sine quando volunt; capit autem
Vnum, quem mavult ex hostibus. iste vel ille,
Quandocumque potest tres continuare suorum.
670
Istos et similes Nec enim prosequar omnes,
Pretereo ludos veniens ad nobiliores.
O utinam ludus sciretur rithmimachie,
Ludus arithmetice, folium, flos, fructus et eius
Gloria, laus et honor, quia totam colligit in se
675
Ludus, ubi bellum disponitur ordine miro.
Campis in geminis congressio fit numerorum
Quatuor imparium, qui sunt in limite primo,
Cum totidem paribus qui limite sunt in eodem.
Principio numeri numeris non connumerato,
680
Octoque sunt patres utriusque cohortis,
Auxiliatores, nam parti dantur utrique.
Primo multiplices, quia ducto quolibet in se,
Quadrati subduntur eis, quibus ordine bino
Subsunt supraparticulares, adicientes
685
Toti particulam dictam patris a quotititate.
Hiis alii subsunt, qui particulas superaddunt
Dictas a numero vincente patris quotitatem,
Vno sed numero patris equales quotitati.
Ordoque binus eis, numeros hinc inde tabelle
690
Seu scaci portant, et sunt acies bicolores
Ad discernendum, presertim cum paritas et
Imparitas mixte sibi sint in utraque cohorte.
Distinguuntur item scaci tabuleve figuris.
Hii trigonis, hii tetragonis, illique rotundis.
695
Scilicet ut scaci numeros utrimque rotundi
Primos octo ferant, trigoni sunt octo sequentes.
Tetragoni reliqui, nisi quod duo sunt ibi reges
Pyramidalibus ex numeris; ideo quoque scaci
Pyramidales sunt, et habet pars utraque regem.
700
In castris parium nonus decimus locus unam
Perfectam dat pyramidem, senarius in se
Ductus, pyramidi basim producit eidem.
Totaque pyramis est nonogenarius unus.
At locus imparium decimus bis pyramidein dat
705
Tercurtam, cuius basim octonarius in se
Ductus producit, quam pyramidem coadunant
Centenarius et nonagenarius una.
Iste pyramides sunt reges bis aciebus
Et sunt ex numeris quadratis omnibus ambe,
710
Quod potes ex tabula subiecta noscere plane.
O utinam multis numerorum pugna placeret!
Que si sciretur, placidam se redderet ultro.
Sed mathesis vix inveniet que iam velit ipsam.
Omnes declinant ad eas que lucra ministrant.
715
Vtque sciant discunt pauci, plures ut abundent.
Sic te prostituunt, virgo scientia, sic te
Venalem faciunt castis amplexibus aptam,
Non te propter te querentes, sed lucra per te,
Ditarique volunt potius quam philosophari.
720
Cum sit eis opere pretium plus quam esse videri.
Garrit enim qui necdum nomina novit equorum.
Tempus erat cum philosophos res publica quondam
Querebat, magnis in sumptibus utilitati
Communi vigilans, et eos tractabat honeste,
725
Vt sibi consulerent summis in rebus agendis.
Tunc visum senioribus est in qualibet urbe
Vt pueros dociles ex patribus ingeniosis
Eligerent mittendos ad gignasia causa
Discendi, quibus ad vietum stipendia grata
730
Prestarent urbs queque suis, et ibi faciebant
Discerni per iudicium phisiagnomicorum
Que quibus ars discenda foret, sic ars sua cuique
Assignabatur; sic iusse quilibet arti
Semper adherebat, et in una quemlibet esse
735
Perfectum sat erat, nec eam mutare licebat.
Tunc viguere artes perfecte cognita queque
Tunc erat et poterat perfecte posteritati
Tradi, scribendisque libris pars magna vacabat.
Tunc matheses, sole doctrine nomine digne,
740
Scitores habuere suos, tunc utilitatis
Queque quid afferret clarebat apud studiosos.
Qualiter in magno regnat mensura sciebant,
Qualiter in multo numerus, per que duo motus,
Demonstrabilis est; proportio consona circa
745
Hec tria versatur, que quatuor ulteriores
Ad disciplinas sunt introductio certa.
Vtpote que claves portant ad eas reserandas
Declarantque vias causarum et principiorum.
Sed nunc vix modicum de qualibet arte moderni
750
Degustant et vix a limine quamque salutant,
Sed vacui veniunt ad eas vacuique recedunt.
Philosophis, quoad hoc, prudentior est laicorum
Cura, ministerium ceptum unoquoque sequente.
Et sua connumerant inter proverbia, quod qui
755
Pluribus intendit numquam ditabitur inde.
Nonne magisterio deberent ergo vacare
Vni, maiores operas ubi reddere oportet
Quam multis in mechanicis? Sed philosophia
Exilium patitur et philopecunia regnat.
760
Restitit una tamen natarum philosophie,
Libera sed non est, quoniam captiva tenetur.
Iustitia vivente, solet florere pudicum
Rethorice studium, nunc ad pretoria prostat,
Quo rudis adveniens de rure vocatus ad urbem
765
Cogitur ad linguam proclamatoris emendam,
Ne sit in emenda, tamen emptam non habet, immo
Nullus ei dampnosior adversarius illo est,
Quem reputat cause tutorem sive patronum.
O miserande, tuam plus diligit ille monetam
770
Quam causam, non curat enim quantum tibi constet,
Dummodo lucretur, nec te fore succubiturum
In causa metuit, proponit frivola multa.
Iuraque subvertens, causam protelat in annos.
Ac immortalem litem facit ut tua carpat,
775
Qui pacem pro dimidio sumptus habuisses.
Rustice, stulte, tibi multum est sua cara camena,
Equivoceque sibi multum est tua cara crumena;
Rustice, componas de componendo suum, ne
Queras consilium, quia non est pacis amicus.
780
Sic te prostituunt, olim iustissima virgo,
Que non debueras exponi taliter istis
Captivis, qui te captivant non modo captant.
Et quia non captant captivari meruissent.
O quam ferventer tales hodie sequerentur
785
Alkimiam, cuius fructus ditatio tanta.
Sed precellit in hoc aliis quod nullus in ipsa
Hactenus obtinuit, qui propter habere studeret,
Sic dedignatur cupidos largissima virgo.
Culpa tamen magna est magnatum, quos hodiernis
790
Temporibus populus in qualibet eligit urbe.
Quod si non fuerint populi concordia vota,
Assumuntur de populo quidam seniores
Qui populi vice preficiunt concorditer unum.
Vel si discordes sint inter se, quia pro se
795
Quilibet aspirat, nec se bene compatiuntur
Livor et ambitio, quamvis in utroque duorum
Esse simul possint, tandem discordia concors
Fit, quia concordant discorditer, et fit ab illis
Tertius electus, qui forte est peior utroque.
800
Sic indignorum creat indignatio quendam
Forte minus dignum, sic se collidere possunt
A se collisi, placeat cum neuter utrique
Sicque vides quod ubi corregnant ambitiosus
Livor et ambitio livens, non ambitioni
805
Succumbit livor sed inebriat ambitionem.
Ille, putas, qui sic adipiscitur hoc anabatrum,
Cuius habet turpem promotio reproba causam,
Qui non pro meritis sed ut invidie satagatur
Preficitur, populo bene sit facturus et urbi?
810
Absit, sed similes factoribus et sibi ductus
Irrationali quadam simili ratione.
Factus ab indignis indignos promovet, et non
Attendit meritum patrie, Nec pensat honorem,
Indigenas ut amet et honoret precipue quos
815
Exornant mores, ditat sapientia, dotat
Eloquium, sed eos sublimat, quos sibi iungit
Linea sanguinis aut contractus amicitiarum
Aut spes obsequii; sane promotor amici
Est laudandus, sed plerumque pecunia talem
820
Nectit amicitiam que nec meruisse videtur
Nomen amicitie, nisi detur ei per abusum.
Quodsi rem dominus tali committit amico,
Furtum in re domini talis committit amicus.
Vltio digna quidem, nec enim decreta deorum
825
Sic immutari possunt, quod sordida preda
Procedat vel sit laudabilis exitus eius.
Istos indignos indignus promovet iste
Indignisque suis postponit amabiliores,
Indignosque suos ditando preordinat illos,
830
Ordine perverso, qui palpant blandius ipsum.
Culpaque sic magna est magnatum quod perierunt
Artes, nam quoniam sublimant deteriores,
Desperant multi nec scire student sed habere.
Sed quia de ludis fiebat sermo, quid illo
835
Pulchrius esse potest exercitio numerorum?
Quo divinantur numeri plerique per unum
Ignoti notum, sicut ludunt apud Indos,
Ludum dicentes algebre almucgrabaleque
Inter arithmeticos ludus pulcherrimus hic est.
840
Ludus arithmetice, praxis descriptio cuius
Plus caperet quam sufficiat totus liber iste.