Walahfridus Strabo de vita et fine Mammae 2

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884

Altre sezioni


Et iam bis senos puerilis flosculus annos

Attigerat, cum saeva mali lex Aureliani

Ecclesiae mactaret oves, vastaret ovile,

Lictoresque pium sequerentur ubique tyranno

5

Praecipiente genus, variis ut corpora poenis

Afficiant, variis nolentum solvere divis

Liba precesque patrum; mox ergo ut vidit in ipsa

Caesarea puer ista geri fanisque profanis

Seductos servire choros, non passus inerti

10

Tantum animo tolerare nefas, quascumque parentum

Cura paravit opes sprevit montemque petivit

Mentem carne sequens, mansit quae semper in alto

Contemplata deum, regumque aequabat opimas

Delicias in lacte gregis; has denique solum

15

Ad montem perduxit opes, pascebat ovillum

Ipse pecus, victumque sibi quaerebat ab illo.

Saepius insistens precibus librisque legendis

Otia longa trahens vitam sine crimine duxit.

Quod montem petiit, monitis consensit Iesu,

20

Excidii qui signa canens, hoc addit agendum:

Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina tendant,

Maturentque fugam; mores imitatus avitos

Pavit oves simplex magni sectator Iacob,

Alter Abel patriarcharum sanctissima proles.