Iste sunt cause propter quas amodo nolo
Vivere sicut eram solitus, nec subdere collum
Plus intendo iugo nervos carpentis amoris.
Sed quoniam non usque caret matura senectus
5
Insidiis, et adhuc temptatio plurima restat,
Quid faciam? Repetamne iocos quibus ante vacabam?
Delicias, quibus utebar, iuvenilibus annis?
Non repetam, quia tunc etiam non me relevabant
A care cura, nec eis oblivio cure
10
Talis inest, desiderium potius revocarent
Et dici potest, "vetulus iam desipit iste".
Sed scio quid faciam; studio complectar anhelo
Lucem, quam mecum dixi prius esse reclusam,
Lucem doctrine, que rerum Sedula, causas
15
Rimatur, sublimis apex in philosophia.
Lucem doctrine, que cum sit celica, terras
Non dedignatur, sed in exilio peregrinat
Isto nobiscum, solacia vera ministrans.
Adiciamque iocos dociles, mathesisque sequaces,
20
Sumptibus exiguis aliquatenus edificabo,
Concernens ad materiam, geometrica quedam
Sic abstracta quidem, quod non sine materia sint.
Algebreque memor, qui ludus arithmeticorum,
Admittam ludum qui rithmimachia vocatur,
25
Inveniam si discipulos, quia non nisi pauci
Sunt hodie, mathesim qui censuerint imitandam.
De cantu capiam partem quam musica scribit
Adque creatoris laudem mea cantica vertam.
Ascendam in celum, si demonstratio pennas
30
Annuat, et cursus astrorum verificabo,
Instrumenta levans et scribam posteritati,
Qualiter inveni loca singula tempore certo,
Vt conferre queant sicut fecere priores.
Inde creatorem per res intendo creatas
35
Venari, et demum per rerum querere causas
Causam, intellectu cum transcendente, supremam
Sciturus per eas, super omnia cui reverendum.
Cui me devoveam, perfecto corde, diesque
Consumpturus in hiis, quos nutu cuncta moventis
40
Significatores, velut instrumenta, dederunt
Per que prima quidem regit omnia causa, prout vult.
De quibus in maiore meo licet inveniatur
Libro, quod dixi Platonica verba secutus:
Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
45
Astra tenent celeste solum formeque deorum.
Non tamen hic nisi quod certum est volo dicere; quare
Diffinire necessarium non est modo, cum non
Constet utrum vivant celestia corpora necne,
Affirmare quod est temerum incertumque negare.
50
Sed quocumque modo sint, certa indagine constat
Quod quamvis diversus eis sit motus, eantque
Nunc celeri motu nunc tardo nunc retrocedant,
Et nunc directe, nunc aut septentrio sursum
Efferat aut retrahat, pars meridiana deorsum,
55
Nunc grandem parvamve putes diametron habere.
Compositus tamen est diversus motus eorum
Motibus ex equalibus orbicularibus in se,
Et numeris certis et certa lege moventur.
Hoc etiam constat quod mundi motus obedit
60
Hic elementaris, sicut longus docet usus.
Motibus ipsorum nec contradicere possunt,
Qui, quecumque minus noverunt, despiciunt et
Dentibus invidie presumunt dilaniare.
Prima per ipsa quidem regit omnia causa, prout vult
65
Organa sunt primi, sunt instrumenta supremi.
Cuius amicitias hic, si michi comparo, nulli
Post mortem teneor obnoxius esse deorum.
Quicquid enim teneat de diis sententia prisca,
Vnicus est deus et dominus cui dii quoque parent.
70
Salva sit ipsorum patientia salvaque si non
Esse potest, nisi diffitear quod sentio, saltem
Non dedignentur, cum sint rationis amici,
Si rationibus experiar, si discutiam quid
Credi conveniat super agnitione deorum,
75
Vtrum sint plures vel forte sit unus eorum
Qui dii dicuntur, pater et deitatis origo.
Quod si sic, iam sunt virtutes particulares,
Et non dii; nisi grammatices accommodet usus
Hoc nomen, deus, ad virtutes significandas
80
Omnes, quod potius deberet abusio dici.
Tunc idiomalis hec dici questio posset,
Que modici pretii reputatur apud sapientes.
Ac si non licet os in celum ponere, certe
Non possum cogi quin credam quod michi dictat
85
Mens, que de celo michi credita dicitur esse;
Ergo loqui liceat de primo principio, quod
Sic est principium quod non est principiatum,
Et queratur utrum sint plures principiantes,
Exempli causa, sicut quidam posuerunt,
90
Vt bona principiet alter, reliquus mala, vel sit
Vnicus amborum, diversimode licet, auctor.
Quocirca dico quod causa sui nichil esse
Principiumve potest, quin omnipotens etiam sit.
Nec decet esse deum, divinum dummodo nomen
95
Restringatur ad id quod non est principiatum,
Sicut predixi. Quid enim iuvat esse deum si
Non est omnipotens? Deitasque quid addit eidem,
Omnipotentia si circumscribatur ab ipso?
At verum nichil est adeo proprium deitati
100
Sicut posse, nec id dignum est deitate, nisi sit
Perfectum; quare si non est omnipotens quis,
Nec deus esse potest, sequiturque quod omnipotentes
Si non esse duo possint, Nec dii duo possunt.
Dii quoque si plures, et plures omnipotentes.
105
Arguo sic igitur: Duo si sunt omnipotentes
Ac per id equales, aut hic dependet ab illo
Aut non; nam si sic, bina omnipotentia non est.
Si non, istius poterit contrarius esse
Ille voluntati, sua si velit impediendo
110
Facta, vel illius econtra forsitan iste.
Nam si non possit, iam non est omnipotens is;
Si vero possit, alius non omnipotens est.
Sic igitur rebus independentibus a se,
Omnipotentatus non posset inesse duabus.
115
Quare nec deitas; tantum est igitur deus unus,
Strenuus, excelsus, super omnia glorificandus.
Hic deus est virtus quedam, que transilit omnem
Virtutem, virtus super omnem simplicitatem
Simplex, a nostra sic cognitione remota
120
Simplicitate sua, quod per se scibilis ipsam
Non est a nobis, non quod de parte sua sit
Defectus, sed nos hebetes sumus ad capiendum
Esse re! vires nostras ita transgredientis.
Sed nec habet virtus hec, cum sit prima, prius se
125
Per quod in ipsius veniatur cognitionem;
Quare non nisi per sua posteriora scietur,
Que sunt res omnes quas mundus continet in se,
Nam mundum deus ex nichilo mundanaque fecit
Solus ab eterno; sed cum non posset apud se
130
Tanta pati bonitas, etiam quemcumque colorem
Invidie, voluit quibus esset largus, habere.
Et primo duo materiam lucemque creavit,
Vt, per quod fieret hic mundus haberet, et ex quo.
Sed qui materiam vult informem, meditari
135
Cogitur ut, sicut punctum, meditetur eandem.
Nam quantum nichil esse potest et fine carere,
Finitumque quod est et formam constat habere.
Ergo materie, que se reddit meditanti
Sub puncti specie, lux illa supervenit, et cum
140
Sit manifestatrix, ad formam suscipiendam
Aptat eam, quoniam per totum digerit illam,
Igniculisque fovens partem diffundit in omnem,
Motibus oppositis, faciens diametron ubique,
Cumque sit ambarum finita potentia, standi
145
Terminus est positus, quo sistitur utraque virtus.
Scilicet extendens extensaque sic, ut in illis
Plus nec agente potest patiens nec agens patiente.
Commensurat eas eadem proportio sicque
Crementi motu cessante, reflectitur in se,
150
Hac fit spera via, tali distincta tenore,
Vt pars interior sit dempsior, apta quieti,
In qua plus de materia, de luce minus sit.
Pars sit et exterior subtilis et apta moveri,
In qua plus de luce, minus de materia sit.
155
Hec pars humanam speciem regit, illaque pascit.
Porro pars spere medium que possidet et que
Dempsior est alia, per quatuor est elementa
Sic connexa, sibi divisa, quod alterutrorum
Vires oppositas medium commune maritat.
160
Inque novem celos extrinseca dividitur pars,
Quorum forma, quasi tunicatim, contineat se.
In quorum septem propiori a parte planete
Septem discurrunt, diversis motibus acti.
Horum sunt superi, Saturnus, Iupiter, et Mars,
165
Sol medius, sub Sole Venus, precepsque sub illa
Mercurius, terreque propinquior infima Luna.
Stellas octavum celum fixas habet, uno
Motu contentas, ut in hiis contrarietas sit
Tanta quod unicus est, ubi corpora plurima, motus
170
Et rursum motus, ubi corpora singula, multi.
At nonum celum, quantum ad nos, ordine primum,
Quantum ad naturam, dictum quoque mobile primum,
Nullum corpus habet, sed lux diffusa per ipsum.
Quanto materie radix removetur ab ipso,
175
Tanto concerni potuit minus, ut fieret lux
Illic visibilis, nec enim nisi materiatum
Visibus offert se. Motu lux ista diurno
Celum sic a materie radice remotum
Tam rapida virtute movet tantoque vigore
180
Circumvolvit, ut et celos secum trahat omnes,
In se contentos secum circumrotet omnes
Nocte dieque semel et mundanum super axem.
Axis mundanus est linea, que quia transit
Per centrum mundi inque polo finitur utroque,
185
Maior ea nulla est immotaque sola quiescit.
Sola quiescit sed non est longissima sola,
Exclusa maiore, potest equalis haberi.
Circulus omnis enim qui dividit in duo speram
Maximus est, pariterque suus longissimus axis.
190
Quorum qui supra mundi componitur axem,
Cuius describit motum revolutio primum,
Dicitur equator et dicitur equidialis.
Sed quia sunt multi motus preter memoratum
Hiis octo celis, unus tamen est generalis
195
Et super axem, qui mundi declinat ab axe,
Per quintam decimam modico minus et suus orbis
Non est equatore minor, qui dicitur orbis
Signorum vel zodiacus, quantumque recedit,
Axis ab axe suus declinat et orbis ab orbe,
200
Celorumque sub hoc motus describitur octo.
Sed quia celos hos motus vehementia primi
Vincit nec possunt ipsum usque sequi, reputatur
Ipsorum motus primo contrarius esse.
Non tamen est, sed id incurvatio visibus offert
205
Vincunturque magis, quanto magis inde remoti,
Et qui tardior est, velocior esse videtur.
Nam lux illa movens virtus est, immediate
A primo motore fluens in mobile primum.
Et movet ipsum sic, ut motor non moveatur
210
Sed manet immotus, licet illa necesse moveri
Sit, quecumque movent contactu, non tamen illa
Que virtute movent; idcirco necesse moveri.
Amplius hoc celum sic hac virtute movetur,
Vt numquam totum mutare locum queat in se.
215
Sed sole partes eius mutant loca quando
Circumvolvuntur; quia motus is orbicularis
Cui nichil oppositum, semper durabilis, ergo
Sese continuans in partem semper eandem.
Et circa medium, quia nec leve nec grave celum est,
220
Ast elementorum levitas ubi vel gravitas est,
Est motus rectus, quia quod gravitate movetur,
Ad medium trahitur, et quod levitate, recedit
A medio; quorum sunt oppositi sibi motus
Ad loca tendentes diversa, quibus sibi nactis
225
Quodlibet in propria regione quiescit eorum;
Inde nec extrahitur nisi per motum violentum.
He mundi partes, celestis scilicet illa,
Hec elementaris, mundo servire minori
Non dedignantur; mundus minor est homo, cuius
230
E celo vita est et victus ab hiis elementis.
Sic dictus quia sit mundi maioris ad instar
Factus, converso licet ordine, nam quod in illo
Grossius est iacet in medio, subtilius extra.
Hic vero latet interius, subtile velut sunt:
235
Cor, cerebrum, necnon et epar, dominantia membra,
Testiculique licet sint ex hiis, sunt tamen extra
Ob generativam foris auxiliantis egentem.
Ista quidem vice celorum funguntur in ipso.
Et quibus est servire datum specialiter istis,
240
Scilicet arterie, pulmo tracheaque cordi,
Vene, fel et splen epati, nervique cerebro,
Sensus et motus et semen dantia vasa
Testiculis, stomachusque cocus generalis eorum.
Sol in corde manet et in arteriis dominatur,
245
Vivificans per eas totius corporis artus.
Mercurius patulam pulmonis habet regionem,
Tracheam quoque vociferam linguamque loquacem,
Testiculos Venus et que semen vasa ministrant
Sortitur, sed epar Iovis est stomachusque cibator,
250
Splen Saturnus habet, Mars fel, et Luna cerebrum.
Stellatum celum nervos, sensus habet atque
Nonum motivos, cuius rapit omnia motus.
Virtutes iterum potes assignare planetis.
Et naturales in primis; appetit ergo
255
Mercurius, retinet Saturnus, digerit autem
Iupiter, expellit Mars, pascit Luna, nutrit Sol.
Atque Venus generat, post quas et sic animales.
Sentit Iupiter et Sol cogitat ac ratione
Vtitur ac meminit Saturnus, Luna localem
260
Exercet motum, discernit Mercurius, Mars
Iram succendit, desiderium Venus auget.
Compositos itidem dabis humores elementis.
Aera sanguis habet, habet ignem colera, terram
Melia, phlegmon aquam, sed rursus homogeneorum
265
Membrorum quedam sunt horum danda quibusdam.
Ossa quidem terrestria sunt aqueeque medulle,
Aeree carnes, cutis ignea, cetera claudens
In se, sicut ibi tria circumplectitur ignis.
Distribuuntur item sic officialia membra,
270
Arce manens caput in supera iuri datur ignis,
Venter aque, dorsum terre, manuumque pedumque
Ramos aer habet, cuius per inane vagantur.
Sic homo maioris est mundi factus ad instar
Sic homini totus maior mundus famulatur,
275
Sic hominem celique regunt elementaque pascunt.
Sed specialius est celi pars una dicata,
Vt proprie per eam species humana regatur.
Nam quamvis homini totum celum famuletur,
Appropriata tamen est cuilibet ex elementis
280
Quedam pars celi; regionem Sol regit ignis
Materiamque cometarum sublimat ad ipsam,
Subtilemque levat pro dando rore vaporem.
Inde minoribus est datus aer quinque planetis,
Ad quorum motum mutatio temporis omnis
285
Accidit et veniunt nix, grando, tonitrua, fulmen,
Ventique et pluvie; Lune sequitur mare motum
Acceditque ad nos quotiens ad meridianum
Luna venit, quotiens et ad orizonta recedit.
Fortius accedens, quotiens ascendit ad augem
290
Orbis Luna sui, cuius centrum, quia distat
A centro mundi, nomen quoque traxit ab inde
Cuspidis egresse, similique modo, quotiens est
Orbis in auge brevis, quem nominat ars epiciclum,
Et quotiens utriusque simul conscendit in augem,
295
Est, sicut plus esse potest, accessio fortis.
Tunc etiam pisces meliores sunt ad edendum,
Precipue qui sunt in conchis degere nati.
In terra tandem stelle fixe dominantur
Ad numerum, quarum datus est numerus specierum.
300
Que tamen ex stellis cui serviat ex speciebus,
Nescitur; sed homo regitur specialiter orbe
Nono, qui celos et continet et movet omnes,
Vnde fit ut sicut stellarum motus obedit
Et trahitur, celi quod continet omnia raptu,
305
Sic dominatur homo cunctis aliis speciebus.
Sicut et in celo lux est subtilior isto,
Sic homo dignior est, mentisque capacior alte,
Sicut et hoc celum primus fovet immediate,
Sic hominis speciem super omnia diligit idem.
310
Et cum de cunctis sit cura deo speciebus,
De solis individuis huius speciei
Cogitat, in quorum sunt cuncta creata favorem
Illis precipue dans quandam nobilitatem,
Vim speculativam, divini munus honoris,
315
Per quod dignatus sibi nos est assimilari,
Infundendo creans ipsam, infundensque creando.
Ac alie vires anime cum commoriantur
Omnes, corporibus se separat unica vis hec
Corpore nec pereunte perit, quoniam licet ipsa
320
Non sit ab eterno, postquam tamen incipit esse,
Durat in eternum, cuius quia conditiones
Eternas quasdam inveniunt, sub tempore quasdam
Dixerunt, quod eam factor lucis creat inter
Tempus et eternum confinem ambobus, ad instar
325
Orizontis, qui duo semisperia mundi
Visum scilicet a non viso dividit eque.
Separat autem se quoniam de corpore toto
Non habet organicam respondentem sibi partem.
Est igitur sine fine manens ubi ceperit esse.
330
Horum mundorum, nullo deus iste iuvante,
Materiam potuit, scivit, voluitque creare,
Ac ipsos de materia formare creata,
Maiori lucem infundens animamque minori.
Et placuit sibi quod tales essent duo mundi
335
Quodque due partes quas mundus habet minor essent:
Hec finibilis et semper durabilis illa.
Et quod maiori motus essent duo mundo:
Hic finibilis et semper durabilis ille.
Non tamen univoce sumatur semper utrinque,
340
Nam semper durant anime sine fine manentes.
Sed motus cessare potest durasseque semper.
Semper enim durat quod tempore durat in omni
Et motum tempusque sibi liquet esse coeva.
Nam nec motus erit sine tempore nec sine motu
345
Tempus; que sicut cepisse simul potuerunt,
Stare simul poterunt, cum terminus affuerit, quem
340a
Eternum primum die perpetuumque secundum,
341a
Perpetuum dico quod in omni tempore durat
342a
Eternumque nec cepit nec desinet esse.
343a
Ergo perpetuum durare intellige quantum
344a
Durabit tempus, quod Nec tempus sine motu
345a
Nec sine tempore motus erit, prohibet nichil ergo
346a
Quin stent ambo simul cum terminus affluerit quem
Conditor imposuit, nec eum novit nisi solus
Impositor, sicutque fit ut, durante perhenni
Motu, causatur perpes generatio, sic et
350
Iste status causat vitam sine fine quietam,
Vt quod vixerat hic ad tempus in hiis clementis
Vivat in eternum super orbes glorificatos.
De rationali dico, cui vita superstat.
Statim ergo veniente statu fient nova cuncta.
355
Scemate nam simili status innovat omnia, sicut
Et motus generat; celi generatio moti
Est effectus et eiusdem surrectio stantis.
Ad motum celum finiti temporis esse
Pertinet, adstans atque quietum pertinet esse
360
Eternum, fixumque manens et glorificatum.
Porro statum sequitur surrectio tam generalis,
Quam preter motum generaliter omnia stabunt.
Ergo necessario nova fient omnia; celum,
Sidera, mundus, et hic et corpora nostra resurgent.
365
"Si stet motus" ais; sic est, sed stare necesse
Non est; et quamvis sit naturale resolvi
Quod iunxit natura, tamen non vult deus illud
Quod ratione bona iunctum fuit usque resolvi.
Vnde fit ut quicquid natura solubile iunxit,
370
Sanxierit bonitate sua divina voluntas.
Hec ais, hec et ego; simul unica perficiendis
Omnibus organicis non sufficit endelichia.
Est animabus et hoc, aliquid quo dicitur una
Quelibet illarum, quo differt omnis ab omni.
375
Si vero motus non stet, generatio semper
Continuabitur et species humana creatas
Infusasque novas animas sibi multiplicabit.
Separat autem se virtus, anime speculatrix,
Propter eam causam quam dixi; sic animarum
380
Infinitus erit numerus, natura sed istud
Non patitur nec stare potest, quare neque primum
Sic stabit motus, sic corpora nostra resurgent,
Ad proprium corpus anima quecumque reversa.
Non quod Deucalion sit Pirra futura, sed istud
385
Corpus idem numero quod habebat uterque resumet.
Vt, quia pro meritis reddenda est gloria, pena
Pro culpis, proprios actores queque sequatur.
Sic mutabit nos excelsi dextera, solo
Verbo, nam standum si iusserit, illico stabit.
390
Non ut dissolvat que iuncta bona ratione
Sunt, sed ut in melius commutans sanciat illa.
Forte tuus tamen id non sustinet intellectus,
Ignis reliquias sic in melius renovari
Posse; quod et memini dicens hec de Iove verba:
395
Esse quoque in fatis reminiscitur affore tempus,
Quo mare, quo tellus, correptaque regia celi
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Sed de hoc non est vis; is enim qui primo creavit
Omnia de nichilo, reparare potest ea, multo
400
Fortius ex aliquo, renovando modo meliori.
Hic deus omnipotens est virtus illa suprema
Cui me devoveo, cui soli confiteor me
Totum deberi, cui soli debeo grates
Tam de gratuitis quam naturalibus, et quam
405
Fortune donis, isti me iudice soli
Debetur reverentia, debetur famulatus.
Huius amicitias hic si michi comparo, spero
Quod meliore gradu coram se stare iubebit.
Huius cultorem me repromitto futurum,
410
Huius et utinam merear meminisse, priusquam
Adveniant anni quos dicam non placituros!
Sol ut obumbretur et stelle, lunaque solis
Lumen, post pluviam redeant nubes, iterato
Custodesque domus seu fortes commoveantur,
415
Quique vident per parva foramina contenebrescant.
Filia carminis obsurdescat, surgere mane
Que solet ad vocem volucris, ducantque molentes
Otia, formident timeantque excelsa viarum.
Flore suo canescat amigdalus, imminuatur
420
Capparis in lumbis impingueturque locusta.
Rumpatur funis argenteus atque recurrat
Aurea virga, super contrita sit ydria fontem
Cisternamque super confringatur rota, pulvis
In terram redeat, sed liber spiritus ipsum
425
Evolet ad dominum, qui desursum dedit illum.
Temporis illa dies finem faciet michi vita
Victuro meliore quidem, si reddidero me
Gratum factori largitorique bonorum.
Precipue si serviero sibi, si bonitatem
430
Ipsius summam dilexero corde tenaci,
Menteque perfecta, si glorificavero laude,
Neve creature cultus impendero dignos
Maiestate sua, seu reddendos sibi soli.
Sic igitur metuenda dies non est michi mortis.
435
Et si non alias, ideo saltem, quia finem
Exilio faciet; mors regibus exulibusque
Communem patriam parat et communiter omnes
Vrbe sua recipit et nullos inde relegat.
Porro non penitus caret utilitate quod ipsa
440
Terminat exilium, quale est habitare sub arcto
Quale Getas inter, quia proximitate Getarum
Deterius nichil esse potest, ubi vivere certe
Non aliud reputo quam mortem continuare.
Quamvis esse malam mortem super omnia dicant,
445
Non nichil est finire malum; mala sunt bona finem
Impositura malis. Non semper vivere vellem,
Si non concessum simul esset posse reverti.
Nam quoniam reditum michi iam sperare negatum est,
Opto mori, sed si michi vivere forte liceret
450
In patria, gravior foret expectatio mortis.
Nec me quorundam deterret opinio vana,
Qui dicunt animas apud infernalia regna
Exercere quod hic exercuerant, quia verum
Si foret hoc, non exilium fugerem moriendo.
455
Dii melius! Quod si dixisse redarguar illud,
Non fuit hoc quia sic sentirem sed quia vulgo
Cum loquerer, vulgi decreta tenere volebam.
Verior et potior sententia philosophorum
Illorum proprie, quos illa scientia dives
460
Occupat astrorum, qui partem iudiciorum
Excercent, et principiorum reddere causas
Sufficiunt, varios effectus inde probantes.
Hos apud invenies quid significare planetis,
Quid signis domibusve datum; quia circulus ipse
465
Dividitur bimode per sex signa domosque,
Hec divisio naturalis et hec situalis
Diversasque trahunt vires ab utraque planete.
Qui cum sint septem, duo sunt ibi lumina magna
Estque planeta diurnus Sol nocturnaque Luna.
470
Et rursus Sol masculus est et femina Luna,
Sol calidus siccus est, humida frigida luna.
Pertinet ad Solem virtus activa caloris;
Pertinet ad Lunam passiva sed humiditatis.
Sicque potest dici Sol sponsus Lunaque sponsa,
475
Ex quibus in mundo res omnis habet generari,
Humorem Luna, prestanteque Sole calorem.
Post Solis Luneque faces sunt lumina quinque
Propter naturas totidem, quia sunt elementis
Quatuor affines, commixta ex omnibus una.
480
Frigidus et siccus est Saturnus calidusque
Mars est et siccus, et Iupiter est calidus sed
Humidus, atque Venus est humida frigida, mixtus
Mercurius convertibilem se reddit ad omnes.
Rursus Saturnum dicunt Martemque malignos,
485
Sed plus Saturnum, Martem minus. Ex aliaque
Parte Iovem Veneremque bonos, plus hunc, minus illam.
Mixtum Mercurium ponunt in utroque vicissim.
Ex hiis principiis sunt inter cetera multa
Conati domini stellarum reddere causam,
490
Cur sit nona domus fidei vel religionis.
Nam cum Saturni sit circulus altior, inde
Incipiunt primeque domus venantur ab ipso
Causas et proprietates; iterumque secunde
A Iove, qui succedit ei, similique deinceps
495
Scemate per reliquos, donec sit septima Lune.
Inde revertatur octava domus moderanda
Saturno, post nona Iovi, ubi Iupiter ergo
Significare fidem per prenarrata probetur.
Nec poterit domui none prestare quod ipsa
500
Significare fidem possit vel religionem,
Sed quod significet sic per predicta probetur.
Fortunas Iovis et Veneris prediximus esse,
Maioremque Iovi dedimus Venerique minorem;
Cumque due vite sint, presens atque futura,
505
Dignior illa quidem quam sit presens ideo, quod
Plus valet eternum quam quod pro tempore durat.
Propter id est Veneri data significatio supra
Fortunas huius mundi, sit gratia verbo,
Ludos et cantus, ornatus atque colores.
510
Quodque per olfactum gustumve iuvat coitumque,
Et concludendo breviter, super omnia mundi
Gaudia, quicquid in hac est delectabile vita.
Sicque Iovi cessit vite fortuna future,
Assertive quam nullus describere posset;
515
Immo negative vult describi, quasi dicas
Qua nichil est melius, nichil est iocundius usquam.
Quod cum non possit nisi religione fideque
Quatenus acquiri, merito quoque Iupiter illas
Significat, merito domui none dedit illas,
520
Ex quibus ulterius venabimur, ut veniamus
In vite secli venturi cognitionem.
Significare fidem Iovis est et religionem.
Ergo secundum quod complectitur ipse planetis
Et fidei species debent diversificari.
525
Sicque fides sunt sex sed non nisi quatuor usque
Tempus ad hoc presens latas invenimus esse.
Si complectatur Saturno Iupiter, ex quo
Saturnus gravior est omnibus ipseque nulli
Iungitur ex aliis, omnes iunguntur eidem.
530
Esse fides debet que nullam confiteatur
Ex aliis, omnes tamen inclinentur ad ipsam;
Talis erat Iudea fides et talis adhuc est.
Si Marti, Caldea fides credetur apud quam
Ignis adoratur, cui significatio Martis
535
Concordat; sed si Soli, sequitur quod adorent
Militiam celi, cuius princeps quoque Sol est:
Si Veneri, iam nostra fides convincitur esse,
In qua, si libeat, quodcumque licere putatur.
Scripta licet super hoc nondum lex inveniatur.
540
Et quia quatuor has iam precessise videmus
Et reliquas etiam presumimus esse futuras,
Lune postremam legem fore conicientes,
Vel quia post alios est circulus infimus eius,
Vel quia lunaris motus corruptio legem
545
Omnem significat tolli debere per ipsam.
Feda fides erit hec quam rex in fine dierum
Sive potens aliquis violenter et absque colore
Est inducturus, qui divinum sibi cultum
Vsurpare volens, occidet et opprimet omnes
550
Contradictores, nec tanta occisio, tanto
Tempore, pro turpi causa precesserit umquam.
Sed durare parum poterit, quia Luna figure,
Motus et lucis est mutativa frequenter.
Ante tamen legem Lune lex Mercurialis
555
Promulganda manet, sed propter Mercurii tot
Circuitus et tot inflexus atque reflexus,
Difficilis credi super omnes lex erit illa;
Et multum gravitatis habens, multumque laboris.
Obvia nature supponens plurima sola
560
Concipienda fide, quare dubitatio multa
Surget apud multos nodosaque questio multa.
Sed quia Mercurius scripture est significator
Et numeri, per que lex omnis habet stabiliri,
Et quia precipue non que sunt temporis huius
565
Mira, sed eterne promittet commoda vite,
Tot defendetur subtilibus argumentis.
Quod semper stabit in firmo robore donec
Tollat eam Lune lex ultima, sicut et omnes.
Vel saltem suspendat eam, quia rex ubi nequam
570
Predictus sublatus erit, cessanteque feda
Lege sua, vel erit tunc consummatio, motu
Stante, vel ex aliis predictis legibus unam
Omnes assument et forte probabiliorem.
Nam quia decepti fuerint communiter omnes,
575
Ad resipiscendum venient concorditer omnes.
Tunc fiet legum collatio; forte videtur
Quod non debebit preferri que colit ignem,
Vel que militiam celi, quia nulla creata
Res est digna coli. Rursum Iudea fides et
580
Nostra, creatorem solum licet esse colendum
Edoceant, tamen eternum nichil inde mereri
Promittunt, sed que presentis sunt bona vite.
Ista voluptates promittit et illa fluentem
Terram lac et mel; lex autem Mercurialis
585
Dignior esse fide reputanda videtur, eo quod
Eterne vite bona promissura sit, ad que
Nemo venire potest nisi religione fideque,
Que Iovis in sortem cesserunt significantis,
Sicut predictum est, eterne commoda vite.
590
Felix qui secte causas prenosse future
Posset venturus per eas in cognitionem,
Quis sibi vivendi modus aptior esset ad hoc quod
Inde mereretur eterne gaudia vite.
Dicunt astrorum domini quod in omnibus annis
595
Viginti iunguntur Iupiter et pater eius.
Cumque duodecies in signis triplicitatis
Vnius iuncti fuerint, seu tredecies, ut
Accidit interdum, tandem mutatur corum
Ad succedentem coniunctio triplicitatem.
600
Quarum consuevit coniunctio maxima dici,
Que fit in initio puncti vernalis, et ipsa
Post quasi nongentos et sexaginta fit annos,
Ipso Saturno bis sex decies revoluto,
Significans nunc diluvium, nunc acris ignes,
605
Nunc terre motus, nunc annone gravitates,
Regnorumque vices permutat et imperiorum.
Ast alibi que fit, mutata triplicitate,
Consuevit dici maior coniunctio, sectam
Significans mutansque fidem per climata quedam,
610
Et fit post annos quasi quadraginta ducentos.
Vna quidem talis felice tempore nuper
Cesaris Augusti fuit, anno bis duodeno
A regni novitate sui, que significavit
Post annum sextum nasci debere prophetam
615
Absque maris coitu de virgine, cuius habetur
Typus, ubi plus Mercurii vis multiplicatur,
Cuius erit concors complexio primo future
Secte; nam nusquam de signis sic dominatur
Mercurius, sicut in signo virginis; illic
620
Est eius domus, exaltatio triplicitasque
Per totum signum nec non et terminus cius
In primis septem gradibus dictique prophete
Typus habetur ibi, quamvis sub enigmate; namque
Hiis in imaginibus, que describuntur ab Indis
625
Et Caldeorum sapientibus ac Babilonis,
Dicitur ex veterum scriptis ascendere prima
Virginis in facie, prolixi virgo capilli,
Munda quidem magnique animi magnique decoris,
Pluris honestatis, et in ipsius manibus sunt
630
Spice suspensis et vestimenta vetusta.
Sede sedet strata puerumque nutrit, puero ius
Ad comedendum dans, puerumque Ihesum vocat ipsum
Gens quedam, sedet et vir ibi sedem super ipsam.
Hec scripsit prior ille propheta Noe venerandus,
635
Et docuit primogenitus Sem filius eius.
Hec autem celi pars ascendebat in hora,
Qua cum Saturno Iovis est coniunctio facta,
Nuper significans sectam, quia triplicitatem
Mutavere suam, nec non etiam prope punctum
640
Veris, ubi fieri coniunctio maxima posset,
Principio signi propior, si forte fuisset
Tunc, et erant anni Grecorum quinque trecenti
Atque novem menses cum ter sex pene diebus.
Felix cui plene coniunctio tanta pateret
645
Tamque potens fidei preclare, significatrix
Per quam venture queruntur gaudia vite.
Per quam cognosci mores et vita prophete
Predicti possunt, scirique potest per eandem
Quod sine peccato vivet super omnia verax,
650
Et quod doctrine sane, quod clarificandus
Portentis et prodigiis mirabilibusque
Virtutum signis, que certe posse patrare
Non est humanum, sed digna deo potius sunt;
Forte nec est hominem fas ipsum dicere purum.
655
Nam super hoc puero sunt olim multa locuti
Quidam, qui vitam ducebant spiritualem.
Vtentes parce sompno potuque ciboque
Sensibilique suus elongabatur ab omni
Spiritus, et domita se sursum carne levabat.
660
Sic intellectus intendebatur eorum
Intantum, quod eis prenosse futura dabatur;
Vel per sompnia, vel vigilando cadebat eorum
In mentem, per eosque loqui deus ipse volebat.
Ac ideo tales appellavere prophetas.
665
Tales dixerunt quod sic de virgine nasci
Debeat unus homo simul et deus, et quod utramque
Humanam atque dei sit naturas habiturus.
Sed via possibilis non est, hec clausa videtur
Porta meis oculis, quia non intelligo plane.
670
Hoc unum novi quod homo fieri deus umquam
Non posset, nam quod ex tempore ceperit esse,
Eternum non esse potest, quia si cariturum
Fine sit, idcirco quod fit deus, amodo saltem
Non sine principio poterit fore, sed quod utroque
675
Non caret, eternum non est, etenim duo ponit:
Et quod ab eterno duraverit hactenus, et quod
Duret in eternum; quare quod conditionis
Non est eterne, fieri nequit amodo tale.
Si deus est, igitur eternus; nemo deus fit.
680
Hoc unum novi, sed nescio si deus esse
Vellet homo; si vellet enim, cum summa voluntas
Non habeat vel habere queat quibus impediatur,
Posset homo fieri carnemque assumere posset
Ac unire sibi, sed qua ratione moveri
685
Posset ad hoc, ego non video; tamen undique venor,
Vndique perscrutor si possem forte venire
In verisimilem veramve probabilitatem,
Qualiter induci deus ad quid tale volendum
Posset; certus enim sum quod lex Mercurialis
690
Plurima nature contraria sit positura.
Hoc unum video, quod cum deus, ut retro dixi,
Celestem motum providerit esse staturum,
Et sibi de solis individuis speciei
Cura sit humane, vult forte viam meditari,
695
Qua possint homines in fine resurgere mundi.
Quare vult individuum specialiter unum
Inter eos fieri, quod naturaliter ambas
In se naturas habeat, nostramque suamque;
Ex unaque mori rursumque resurgere possit,
700
Ex alia, cuius virtute resurgere possint
Omnes, post habitum per cum de morte triumphum.
Hocesset certe dilectio maxima, sed non
Miror si summus sit munera summa daturus.
Sed licet iste foret homo verus, non tamen ipse
705
Nasci deberet sicut communiter illi
Nascuntur, qui sunt homines puri, quia tantum
Ac talem, per quem foret incorruptio danda,
Ex incorrupta quoque nasci matre deceret.
Hec sunt que cecinit Cumane Musa Sibille
710
Nuper in urbe sacra, quasi cuncta fides oculata,
Predocuisset eam, vel in aure sua sonuissent.
Confiteor quod dicta fides quam plurima ponet
Obvia nature, sed adhuc ibi questio restat
Difficilis, de qua surgit dubitatio maior.
715
Nam de predictis quidam dixere prophetis
Quod deus est trinus et quod nichilominus unus.
Hoc autem tantum meus intellectus abhorret,
Quod nec materiam se vertere possit ad istam,
Non quia non multum desideret ut sciat huius
720
Dicti radicem, si radix est ibi, verum
Semita nulla patet michi qua veniatur ad ipsam.
Nec tamen hoc verbum soli dixere prophete,
Sed quidam de philosophis, qui pauca locuti,
Magna subesse suis voluerunt pondera dictis.
725
E quibus in medium veniat famosior unus.
Inquit Aristoteles, Grecorum philosophorum
Princeps et dominus verique perhennis amicus:
Res omnes sunt tres, numerus ternarius in re
Qualibet existit, Nec nos extraximus istum
730
A nobis numerum sed eum natura docet nos.
Nam per eum numerum similes res dicimus omnes
Esse creatori, per eum quoque nos adhibemus
Significare deum, qui quamvis sit deus unus,
Est tamen et trinus. Sic dixit nescio cuius
735
Doctrine precepta sequens, aut nescio cuius
Philosophi zelans vestigia, sive prophete.
Dixit quod trinus Nec dixit quomodo, solum
Dixit quod sic est, qui numquam credulitatis
Incessisse via visus fuit, usus ubique
740
Aut rationibus aut cogentibus argumentis.
Hic autem nulla fultus ratione, velut si
Texeret historiam, solum sic esse canebat.
Et quasi per calamum plumbi fortasse locutus
Spiritus est per eum, vesanaque pectora verbum
745
Evomuere novum, quod non conceperat ipse.
Ac si nec super hoc omnino tacere valeret,
Nec quod dicebat plane cognoscere posset.
In quo sic illo famoso deficiente,
Nec confundor ego, michi si perfectio desit
750
Ad cognoscendum quedam, quibus inferior sum.
Nilque verecundor contra me vera fateri.
Defectivus in hoc meus intellectus abundat,
In multis aliis, nec enim misteria tanta
Pervia sunt nobis quia que proportio lucis
755
Solis ad obtusos oculos vespertilionis,
Hec et ad ingenium nostrum huius materiei.
Nec puto posse capi nisi postquam venerit ille
De celo, celi plene secreta revolvens.
Tunc etenim credam si tantum dixerit ipse.
760
Et quia dicturum dicunt, etiam modo credo
Ipsum venturum, iam diligo iamque paratus
Credere doctrine quam dixerit esse sequendam,
Cultoremque suum me repromitto futurum,
Dum tamen ipse trahat, quia si non traxerit, ipsi
765
Nemo placere potest et ad ipsum nemo venire.
Docturus tamen est qua nos veniamus ad ipsum
Monstrabitque viam, quia per quam venerit ad nos,
Illa tenenda via est, illac nos ire necesse.
Et iam precessit de quadam virgine, per quam
770
In mundum veniet; nobis erit hec adeunda.
Hanc mediatricem dabit humano generi rex,
Largitor venie nostreque salutis amator.
O Virgo felix, o Virgo significata
Per stellas, ubi spica nitet, quis det michi tantum
775
Vivere, quod possim laudum fore preco tuarum!
Nam nisi tu perfecta fores, non eligeret te
Hic deus omnipotens, ut carnem sumeret ex te,
Vniretque sibi, nisi digna fores, etiam quod
Filius ille tuus, postquam surrexerit et de
780
Morte triumpharit, te vellet honorificare,
Te superexaltans celosque locans super omnes,
Et sibi concathedrans, ubi namque locaverit illam
Electam carnis partem, quam sumpserit ex te
Et carnem de qua fuerit sua sumpta, locabit.
785
Fas etenim non est quod postquam portio carnis
Vna tue fuerit sic cum deitate levata,
Reliquias alibi locet, ut sua diminuantur
Munera circa te, dum quod bene ceperit hac in
Parte tui non in te tota prosequeretur.
790
Nam contracta manus tanto est indigna datore,
Perfectum perfecta decent, absit quod apud quem
Plena potestas est, illi det dona recisa,
Quam vult sublimare creaturam super omnem.
Sed nec ad id quod sic prelata resurgat, oportet
795
Expectare statum motus in fine dierum,
Quando resurrecturi sunt generaliter omnes,
Presertim cum sit illi carni specialis
Causa resurgendi, que materialiter illam
De se producet carnem, que primo resurget,
800
Vnde resurgendi vis propagabitur ad nos.
Nec fas est etiam quod eatenus in minus alto
Sistatur suus ordo gradu, quia quam deus ante
Secula donandam tanto previdit honore,
Non opus est ut eam velit exaltare gradatim,
805
Sed simul assumet, simul et sibi concathedrabit.
Illic esto tui memorum memor, optima Virgo!
Illic cum fueris, pro nobis tracta, trahendis
Pro nobis te non pigeat suadere quod ad se
Nos trahat is per te, qui per te venerit ad nos,
810
Maxima quem per te dilectio traxerit ad nos,
A nobis ipsi sit gloria laudis, ab ipso
Gratia sit nobis, et mete nescia vita.