Pars I Praeludium
Gentilitas cum rege Babilonis
Deorum immortalitas
Est omnibus colenda,
Eorum et pluralitas
Vbique metuenda.
5
Stulti sunt et vere fatui,
Qui deum unum dicunt
Et antiquitatis ritui
Proterve contradicunt.
Si enim unum credimus
10
Qui presit universis,
Subiectum hunc concedimus
Contrarie diversis,
Cum hinc bonum pacis foveat
Clementi pietate,
15
Hinc belli tumultus moveat
Seva crudelitate.
Sic multa sunt officia
Diversaque deorum,
Que nobis sunt indicia
20
Discriminis eorum.
Qui ergo tam multifariis
Vnum dicunt preesse,
Illorum (unum) contrariis
Est affici necesse.
25
Ne ergo unum subici
Contrariis dicamus
Et his divinam affici
Naturam concedamus,
Ratione hac decernimus
30
Deos discriminare,
Officia quorum cernimus
Ab invicem distare.
Sinagoga cum Iudeis
Nostra salus in te, Domine:
Nulla vite spes in homine.
35
Error est in Christi nomine
Spem salutis estimari.
Mirum si morti subcubuit,
Qui vitam aliis tribuit.
Qui se salvare non potuit,
40
Ab hoc quis potest salvari?
Non hunc, sed qui est Emmanuel,
Deum adorabis Israel.
Ihesum sicut deos Ismahel
Te iubeo detestari.
Ecclesia
a1
[Adesto sancta trinitas,
a2
Par splendor una deitas,
a3
Qui exstas rerum omnium
a4
Sine fine principium.
a5
Te celorum milicia
a6
Laudat, adorat, praedicat,
a7
Triplexque mundi machina
a8
Benedicit per singula.
a9
Assumus et nos cernui
a10
Te adorantes famuli.
a11
Vota precesque supplicum
a12
Hymnis iunge celestium.
a13
Vnum te lumen credimus,
a14
Quod et ter idem colimus,
a15
Alpha et o quem dicimus,
a16
Te laudat omnis spiritus.
a17
Illumina cor hominum,
a18
Absterge sordes mencium,
a19
Resolve culpis vinculum,
a20
Everte moles criminum.
a21
Laus patri sit ingenito,
a22
Laus eius unigenito,
a23
Laus sit sancto spiritui,
a24
Trino deo et simplici!]
His qui eam secuntur
45
Hec est fides, ex qua vita,
In qua mortis lex sopita,
Quisquis est, qui credit aliter,
Hunc dampnamus eternaliter.
Pars I Ludus de Imperatore
Imperator
Sicut scripta tradunt hystoriographorum,
50
Totus mundus fuerat fiscus Romanorum.
Hoc primorum strenuitas elaboravit,
Sed posterorum desidia dissipavit.
Sub his inperii dilapsa est potestas,
Quam nostre repetit potentie maiestas.
55
Reges ergo singuli prius instituta
Nunc Romano solvant inperio tributa.
Sed quod in militia valet gens Francorum,
Armis inperio rex serviat eorum.
Huic, ut hominium cum fidelitate
60
Nobis in proximo faciat, imperate.
Legati
Salutem mandat Imperator Romanorum
Dilecto suo inclito regi Francorum.
Tue discretioni notum scimus esse,
Quod Romano iuri tu debeas subesse.
65
Vnde te repetit sententia tenenda
Summi imperii et semper metuenda.
Cuius ad servitium nos te invitamus
Et cito venire sub precepto mandamus.
Rex Francorum
Historiographis si qua fides habetur,
70
Non nos imperio sed nobis hoc debetur.
Hoc enim seniores Galli possederunt
Atque suis posteris nobis reliquerunt.
Sed hoc invasoria vi nunc spoliamur.
Absit, invasoribus ut nos obsequamur.
Legati
75
Ecce Franci super te nimium elati
Proterve se opponunt tue maiestati.
Immo et imperii tui ius infirmant
Illud invasorium (esse) dum affirmant.
Digna ergo pena correpti resipiscant,
80
Vt per eos alii obedire discant.
Imperator
Corda solent ante ruinam exaltari.
Superba stultos loqui nolite mirari.
Quorum nos superbiam certe reprimemus
Ac eos sub pedibus nostris conteremus.
85
Et qui nunc ut milites nolunt obedire,
Tanquam servi postmodum cogentur servire.
Rex Francorum
Triumphi gloria est parcere devictis.
Victus ego tuis nunc obsequor edictis.
Vitam meam simul cum regni dignitate
90
Positam fateor in tua potestate.
Sed si me pristino restitues honori,
Erit honor victi laus maxima victori.
Imperator
Vive per gratiam et suscipe honorem,
Dum me recognoscis solum imperatorem.
Rex Francorum
95
Romani nominis honorem veneramur,
Augusto Cesari servire gloriamur.
Cuius imperii virtus est formidanda,
Honor et gloria maneant veneranda.
Omnium rectorem te solum profitemur.
100
Tibi tota mente semper obsequemur.
Imperator
Sicut scripta tradunt hystoriographorum,
Quicquid habet mundus, fiscus est Romanorum.
Hoc primorum strenuitas elaboravit,
Sed posterorum desidia dissipavit.
105
Sub his imperii dilapsa est potestas,
Quam nostre repetit potentie maiestas.
Reges ergo singuli prius instituta
Nunc Romano solvant imperio tributa.
Hoc igitur edictum Grecis indicate
110
Et ab ipsis debitum censum reportate.
Legati
Cuius ad servitium (nos) te invitamus
Et tributum dare sub precepto mandamus.
Rex Grecorum
Romani nominis honorem veneramur,
Tributum Cesari reddere gloriamur,
Nuntii
115
Salutem mandat imperator Romanorum
Dilecto suo regi Ierosolimorum
Rex Babylonis
Ecce superstitio novitatis vane,
Quam error adinvenit secte christiane.
Fere (iam) destruxit ritum antiquitatis
120
Et diis subtraxit honorem deitatis.
Quorum cultum prorsus deleri ne sinamus,
Nomen Christianum de terra deleamus.
Quod ab eo loco debemus inchoare,
Vnde primo cepit hec secta pullulare.
Rex Ierosolimorum
125
Ite hec ecclesie mala nuntiantes,
Nobis auxilium ab ipsa postulantes.
Hec dum cognoverit Romanus imperator,
Ipse noster erit ab hoste liberator.
Nuntii
Defensor ecclesie nostri miserere,
130
Quos volunt inimici domini delere.
Venerunt gentes in dei hereditatem,
Obsidione tenent sanctam civitatem.
Locum, in quo sancti eius pedes steterunt,
Ritu spurcissimo contaminare querunt.
Imperator
135
Ite vestros propere fratres consolantes,
Vt nostrum auxilium leti postulantes
Nos pro certo sciant in proximo venire,
Ne de ipsis valeant hostes superbire.
Nuntii
Viriliter agens ab hoste sis securus.
140
Adpropinquat enim ab hoc te redempturus.
Quem debes in prelio constans prestolari,
Per hunc te gaudebis in brevi liberari.
Angelus
Iudea et Ierusalem nolite timere
Sciens te auxilium dei cras videre.
145
Nam tui fratres assunt, qui te liberabunt
Atque tuos hostes potenter superabunt.
Imperator
Suscipe quod offero, nam corde benigno
Tibi regi regum imperium resigno,
Per quem reges regnant, qui solus imperator
150
Dici potes et es cunctorum gubernator.
Pars II Ludus de adventu et interitu Antichristi
Antichristus
Mei regni venit hora,
Per vos ergo sine mora
Fiat, ut conscendam regni solium.
Me mundus adoret et non alium.
155
Vos ad (hoc) aptas cognovi,
Vos ad hoc hucusque fovi.
Ecce labor vester et industria
Nunc ad hoc sunt mihi necessaria.
En Christum gentes honorant
160
Venerantur et adorant.
Eius ergo delete memoriam
In me suam transferentes gloriam.
In te pono fundamentum.
Per te fiet incrementum.
165
Tu favorem laicorum exstrue.
Tu doctrinam clericorum destrue.
Ypocrisis et Heresis
Per nos mundus tibi credet, nomen Christi tibi cedet.
Nam per me favorem dabunt laici.
<>
Heresis
170
Et per me Christum negabunt clerici.
Ypocrite
Sacra religio iam diu titubavit.
Matrem ecclesiam vanitas occupavit.
Vt quid perditio per viros faleratos?
Deus non diligit seculares prelatos.
175
Ascende culmina regie potestatis.
Per te reliquie mutentur vetustatis.
Antichristus
Quomodo fiet hoc? Ego sum vir ignotus.
Ypocrite
Nostro consilio mundus favebit totus.
Nos occupavimus favorem laicorum.
180
Nunc per te corruat doctrina clericorum.
Nostris auxiliis hunc tronum occupabis:
Tu tuis meritis cetera consummabis.
Antichristus
Quem sub ecclesie gremio concepistis,
Longis conatibus me tandem genuistis.
185
Ascendam igitur et regna subiugabo,
Deponam vetera, nova iura dictabo.
Rex Ierosolimis
Deceptus fueram per speciem bonorum.
Ecce destituor fraude simulatorum.
Regni fastigia putabam beata,
190
Si essent talium edictis ordinata.
Romani culminis dum esses advocatus,
Sub honore viguit ecclesie status.
Nunc tue patens est malum discessionis.
Viget pestifere lex superstitionis.
Antichristus
195
Scitis divinitus ad hoc me vobis datum,
Vt per omnes habeam terras principatum.
Ad hoc idoneos ministros vos elegi,
Per quos totus mundus subdatur nostre legi.
Hinc primo terminos Grecorum occupate.
200
Grecos terroribus aut bello subiugate.
Nuntii
Rex, tibi salus sit a nostro salvatore,
(Rege) regum et totius orbis rectore.
Qui sicut scripturis mundo fuit promissus,
Descendit de celis ab arce patris missus.
205
Ille semper idem manens in deitate
Ad vitam sua nos invitat pietate.
Hic se vult a cunctis ut deum venerari
Et a toto mundo se iubet adorari.
Huius edicti formam si tu preteribis,
210
In ore gladii cum tuis interibis.
Rex Grecorum
Libenter exhibeo regi famulatum,
Quem tanto dicitis honore sublimatum.
Honor est et gloria tali obedire.
Huic tota mente desidero servire.
Rex Grecorum
215
Tibi profiteor decus imperiale.
Quo tibi serviam ius postulo regale.
Antichristus
Vive per gratiam et suscipe honorem,
Dum me recognoscis cunctorum creatorem.
Hec munera regi Francorum offeretis,
220
Quem cum suis ad nos per illa convertetis.
Hi nostro ritui formam adinvenere,
Nostro adventui viam preparavere.
Horum subtilitas nobis elaboravit
Tronum conscendere, quem virtus occupavit.
Ypocrite
225
Sed de tui regni certus devotione
Rependit tibi vicem voluntatis bone.
Antichristus
Excellens est in armis vis Teotonicorum,
Sicut testantur experti robur eorum.
Regem muneribus est opus mitigari.
230
Est cum Teotonicis incautum preliari.
Hi secum pugnantibus sunt pessima pestis.
Hos nobis subicite donis si potestis.
Ypocrite
Et his te honorans muneribus absentem
Amicum cernere desiderat presentem.
Rex Teotonicorum
235
Fraudis versutias compellor experiri,
Per quas nequitia vestra solet mentiri.
Sub forma veritas virtutis putabatur;
Ostendit falsitas, quod forma mentiatur.
Per vos corrupta est fides Christianorum,
240
Per me conteretur regnum simulatorum.
Plena sunt fraudibus munera deceptoris.
Iniquus corruet per gladium ultoris.
Secum pecunia sit in perditionem.
Gravem iniuria exspectat ultionem.
Ypocrite
245
O regni gloria, caput totius mundi,
Offensam aspice populi furibundi.
Certe predictum est per fidem antiquorum,
Quod tu subities cervices superborum.
Si virtute tua totus orbis subsistit,
250
Qua vi Teotonicus furor tibi resistit?
Tuam Germania blasphemat dicionem,
Extollit cornua contra religionem.
Respice (maximam) nostram confusionem,
In ea iudica tuam offensionem.
255
Tuam potentiam iniuria testatur,
Cuius imperio ruinam comminatur.
Antichristus
Consummabo vere gentem perditionis
Pro tanto scandalo sancte religionis.
Ecce superbiam humane potestatis
260
Teret potentia divine maiestatis.
Antichristus
Ite congregantes facultates regnorum.
Conculcent impetu furorem superborum.
Nuntii
Ecce noster dominus et deus deorum
Per nos exercitum convocavit suorum.
265
Vt per hos Teotonicum condempnet furorem,
In bello martyrum consignabit cruorem.
Antichristus
Ite Germanie terminos invadetis,
Superbum populum cum rege conteretis.
Reges
Deus nobiscum est, quos tuetur potenter.
270
Pro fide igitur pugnemus confidenter.
Rex Teotonicorum
Sanguine patrie honor est retinendus,
Virtute patrie est hostis expellendus.
Ius dolo perditum est sanguine venale.
Sic retinebimus decus imperiale.
Antichristus
275
Signa semper querunt rudes et infideles.
Surge velociter, quis sim ego reveles.
Simulator
Tu sapientia superne veritatis
Virtus invicta es divine maiestatis.
Rex Teotonicorum
Nostro nos impetu semper periclitamur,
280
Adversus dominum incauti preliamur.
In huius nomine mortui suscitantur
Et claudi ambulant (et) leprosi mundantur.
Illius igitur gloriam veneremur.
<>
Antichristus
285
Vobis credentibus convertimur ad gentes.
Antichristus
Per te disponimus has fieri credentes.
Rex Babylonis
Potestas domini maneat in eternum,
Que adoranda quasi numen sempiternum
Condempnat penitus culturam idolorum.
290
Precipit abici ritus simulacrorum.
Gentilitas
Finxit invidia hanc singularitatem,
Vt unam coleret homo divinitatem.
Ille iure deus cupidus estimatur,
Qui spretis ceteris vult, ut solus colatur.
295
Nos ergo sequimur ritum antiquitatis,
Diis discrimina reddimus deitatis.
Nuntius
Vnus est dominus, quem iure veneramur,
Qui solus deus est. Ydolum detestamur.
Rex Babylonis et sui
Omnium rectorem te solum profitemur.
300
Tibi tota mente semper obsequemur.
Antichristus
Iudeis dicite Messiam advenisse
Et me in gentibus tributum accepisse.
Iudeis dicite: en ego sum Messyas.
Ego sum promissus eis per prophetias.
Ypokrite
305
Regalis generis gens es peculiaris,
Fidelis populus ubique predicaris.
Pro tuenda lege iam dudum exulasti,
Procul a patria Messiam exspectasti.
Hec exspectatio reddet hereditatem,
310
Iocunda novitas mutabit vetustatem.
Ecce mysterium tue redemptionis,
Rex enim natus est auctor religionis.
Hic est Emmanuel, quem testantur scripture,
Per cuius gratiam tu regnabis secure.
315
Erexit humiles et superbos deiecit,
Potenter omnia sub pedibus subiecit.
Surge Ierusalem, surge, illuminare,
(Et) captiva diu Synagoga letare.
Synagoga
Hec consolatio divine bonitatis
320
Laborem respicit nostre captivitatis.
Eamus igitur obviam salvatori.
Dignum est reddere gloriam redemptori.
Synagoga
Ades Emmanuel, quem semper veneramur,
In cuius gloria nos quoque gloriamur.
Antichristus
325
Per me egredere vectem confusionis.
Tibi restituo terram promissionis.
In tuo lumine en gentes ambulabunt
Et sub pacis tue lege leges regnabunt.
Prophete
Verbum patris habens divinitatem
330
In virgine sumpsit humanitatem.
Manens deus effectus est mortalis,
Semper deus factus est temporalis.
Non nature usu sic restante
Hoc factum est sed deo imperante.
335
Nostram (deus) sumpsit infirmitatem,
Vt infirmis conferret firmitatem.
Hunc Iudei mortalem cognoverunt,
Immortalem quem esse nescierunt.
Nec sermoni nec signis credidere.
340
Sub Pilato Christum crucifixere.
Moriendo mortem mortificavit,
A Gehenna credentes liberavit.
Hic surrexit vere non moriturus.
Regnat semper in proximo venturus.
345
Hic seculum per ignem iudicabit,
Vniversos in carne suscitabit.
A reprobis salvandos separabit.
Malos dampnans bonos glorificabit.
Vere scitis quid scripture loquantur.
350
Enoch vivum et Heliam testantur.
Synagoga
Vbinam sunt?
Helias
Illi nos sumus vere,
In quos fines seclorum devenere.
Iste Enoch et ego sum Helias,
Quos hucusque servaverat Messias.
355
Qui iam venit et adhuc est venturus,
Per nos primum Israel redempturus.
Ecce venit homo perditionis
Magne consummans muros Babylonis.
<>
360
Non est Christus ...
Synagoga
Seducti (nos) sumus vere per Antichristum,
Qui mentitur (esse) se Iudeorum Christum.
Certa indicia sunt nostre libertatis
Helyas et Enoch prophete veritatis.
365
Tibi gratias damus, Adonay rex glorie,
Personarum trinitas eiusdem substantie.
Vere pater deus est, cuius unigenitus
Deus est. Idem deus est amborum spiritus.
Ypocrite
O culmen regium divine maiestatis,
370
Tibi subtrahitur honor divinitatis.
Intravere senes doctores vanitatis,
Qui blasphemant tue honorem potestatis.
Iudeis predicant tenore scripturarum
Te, rex omnipotens, caput ypocritarum.
Antichristus
375
Cum me totus orbis studeat adorare,
Ius mei nominis quis audeat negare?
Synagogam et senes mihi presentate.
Reos conveniam super hac levitate.
Ministri
Testes mendatii, precones falsitatis,
380
Vos tribunal vocat divine maiestatis.
Prophete
Non seducet homo iniquitatis
Servos Christi, ministri falsitatis.
Antichristus
Fert in insaniam (zelus) proprietatis
Vos, quos decipiunt vultus auctoritatis.
385
Sanctis promissus sum redemptio futura.
Vere Messias (sum), ut testatur scriptura.
De me suscipite formam religionis,
Sum infidelibus lapis offensionis.
Prophete
Tu blasphemus auctor iniquitatis,
390
Radix mali, turbator veritatis.
Antichristus, seductor pietatis,
Vere mendax sub forma deitatis.
Antichristus
Ecce blasphemias mee divinitatis
Vlciscatur manus divine maiestatis.
395
Qui blasphemant in me divinam pietatem,
Divini numinis gustent severitatem.
Pereant penitus oves occisionis
Pro tanto scandalo sancte religionis.
Synagoga
Nos erroris penitet,
400
Ad fidem convertimur.
Quicquid nobis inferet
Persecutor, patimur.
Antichristus
Reges conveniant et agmina suorum.
Adorari volo a gloria regnorum.
405
Cuncta divinitus manus ima firmavit,
Suos divinitas hostes exterminavit.
Pace conclusa sunt cuncta iura regnorum,
Ad coronam vocat suos deus deorum.
Antichristus
Ista predixerunt mei predicatores,
410
Viri mei nominis et iuris cultores.
Hec mea gloria, quam diu predixere,
Qua fruentur mecum, quicunque meruere.
Post eorum casum, quos vanitas illusit,
Pax et securitas universa conclusit.
Ecclesia
415
Ecce homo qui non posuit deum adiutorum suum.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo dei.
Ecclesia
Laudem dicite deo nostro.