carmen Friderici

Testo base di riferimento: Irene Schmale-Ott, 1965


Inclita fert animus, Muse, precor esse faventes,

Tuque faveto meis, regum rex optime, ceptis,

Quo sine principium numquam bene sumitur ullum.

Magna quidem moveo, set que sint principe digna.

5

Ipse dabit vires presens aderitque labori.

Vrbs erat et populis et pluribus inclita bellis,

Vrbs speciosa, potens, celeberrima, dives et ingens,

Metropolis [Ligurum], cui nomen Mediolanum.

Huius erant cives ferventes Martis amore

10

Atque sue nimium gaudentes urbis honore.

Hii sub consulibus lectis sibi rite quotannis

Iurati vitam pariter moresque regebant

Sub quibus inter se servabant iura fidemque,

At sibi vicinas vexabant acriter urbes

15

Pluribus urgentes bellis gravibusque rapinis.

Iamque due capte fuerant ad inane redacte,

Vna prius Laude, post altera nomine Cume.

Ambarumque sibi miseros parere colonos

Cogebant, victosque gravi dicione premebant.

20

Nec proprias reparare domos urbesque sinebant.

Inde alios Ligures superare sibique parabant

Subdere, nam suberat dominandi tanta libido

Quis queat aggressus predasque, tributa, rapinas,

Aut castellorum tantas numerare ruinas,

25

Quis captivorum penas, quis vincla, catenas

Innumerasque simul possit narrare querelas?

Vndique terrentur cives rurisque coloni.

Quiquae tenent arces, trepidant, collesque supinos,

Haut aliter rapidum morsum exercere parantem

30

Montibus et silvis fugiunt armenta leonem.

Nullus erat populus, qui campo bella patenti

Auderet contra committere, nam timor omnes

Ceperat; audaces victoria fecerat istos.

Nec minus accensi furiis et amore nocendi

35

Bella movent alii Ligures populique propinqui,

Et qui debuerant potius sibi mutua ferre

Auxilia, infestant bellis seseque lacessunt.

Pergameos mordet fera cives Brixia, Parmam

Nititur expugnare Placentia iuncta Cremone,

40

Mantua Veronam metuit, Terdona Papiam,

Atque Papia timet vicinum Mediolanum.

Arma ferunt ruptis inter se legibus omnes,

Et sibi vicine lacerant se quelibet urbes,

Se laniant populi vitiata mente furentes.

45

Nec timor hos Domini nec legum frena coercent

Fortior ut quivis non deprimat inferiores,

Qualiter inter equos, qui plus sibi posse videtur,

Mollibus in pratis dominari vult aliorum

Hinnituque gravi nunc hos, nunc impetit illos,

50

Contundens pedibus, vel scindens corpora morsu.

Nullus, inobs tutus sine vindice, nemo viator

Tutus iter peragit, nam sunt tot ubique latrones.

Furta, doli, fraudes, discordia regnat ubique.

Talis erat quondam Ligurum status Italieque.

55

Interea regni moderamina dux Fredericus

Accipit; electus nutu spiraminis almi,

Vir pietate vigens nullique secundus in armis,

Dives avis regumque genus de sanguine ducens.

Cui geminum munus dederat natura biformis:

60

Vt fortis sapiensque foret, mirandus utroque.

Huius, ut hec referam, pervenit rumor ad aures,

Vtque tot audivit missas hinc inde querelas,

Condoluit voluitque malis succurrere tantis.

Sic opifex mundi corruptas crimine gentes

65

Aspiciens quondam doluit cupiensque mederi

Purgat diluvio terras perditque nocentes.

Mos fuit, ut Romam tendant sumantque coronam

Teutonici reges; nec habet magnum ullus eorum

Imperii nomen, donec a presule summo.

70

Sumpserit oblatum manibus diadema sacratis.

Hunc morem servare volens divus Fredericus

Se movet, ut Romam vadat capiatque coronam.

Set primum Ligures placet ipsi visere duros,

Vt probet, an superent mala, sicut fama ferebat.

75

Tempus erat cane cum iam per rura pruine

Non durature conspecto sole iacebant,

Tum Fredericus iter ducens simul agmina carpit,

Mille quater proceres ipsum comitantur euntem.

Iam propinquanti, postquam transcenderat Alpes,

80

Occurrunt Ligures maiores quique locorum

In campis, Verona, tuis seseque paratos

Ostentant servire suo domino venienti.

Adsunt Laudenses, Cumenses insimul adsunt,

Atque alii plures sua tristia multa querentes,

85

Et gravibus culpis incusant Mediolanum.

Hii se depulsos domibus sine lege queruntur

Ac dicione gravi depressos tempore longo

Vrbibus eversis contra ius fasque duabus,

Hii se vexari bellis gravibusque rapinis.

90

Vnde petunt regis precibus suffragia magni.

Occurrunt etiam rectores Mediolani

Excusantque suas illatas undique culpas.

Quorum stant unus sic coram rege perorat:

Inclite dux regum, servator maxime legum,

95

Rex Romane tuo, salve, dignissime regno!

Te nostri cives dominum regemque salutant,

Adventu gaudentque tuo servire parati.

Semper Romano regi gens nostra fidelis

Extitit et regni semper dilexit honorem.

100

Nunc quoque mens eadem; si vis, opibusque virisque

Vtere; dives opum multum divesque virorum

Et servire potens est nobile Mediolanum.

Nec fuit urbs regi dominove fidelior unquam,

[Illa] nec melior nec amantior hactenus equit.

105

Sunt autem plures de nobis multa querentes

Vtpote Laudenses, Cumani, Novarienses.

Hiis ego, si iubeas, sum respondere paratus.

Vrbs vicina quidem satis olim Mediolano

Laude fuit, cui magna superbia causa ruine

110

Extitit et, quoniam studuit nos ledere, lesa est.

Namque, fatebor enim, pudor est tamen ista fateri:

Laudenses quondam crudeles et violenti

Concives nostros nostrorum tempore patrum

Laude iter aggressos captivos sepe tenebant,

115

Sepe domum nodos cesosque redire sinebant.

Nec poterat quisquam illorum transire per oras

Illesus, nisi tutorem sibi quisque pararet.

Pro quibus a nobis missus cum nuntius ibat

Oratum placide, facerent ne talia nobis,

120

Et spoliatorum predas cum pace petitum,

Verba dabant urbis rectores et sapientes:

Multus in hac populus, dicentes, clauditur urbe,

Nec valet arceri, debet sibi quisque cavere

Vel sibi tutorem quemvis conducere, per quem

125

Ire queat tutus, ne sit timor expoliari.

Hec inter nullas faciebant reddere predas.

Talibus accensi tandem, cum sepe rogassent,

Nostri maiores indicunt bella malignis

Seque parant armis ulcisci denique sumptis.

130

Iamque ad certamen res venerat, undique nostri

Acriter insurgunt et eos ad menia cogunt,

Vrbem circumdant; illi se menibus urbis

Tutantes funduntque minas maledictaque iactant.

Denique sic meriti capiuntur in urbe superbi

135

Destituente Deo; ruit urbs, sed vita colonis

Donatur victis, necnon et rura paterna

Donantur, facimusque simul mox federa pacis.

Postea Cumenses confisi monte lacuque,

Quos inter steterant, ceperunt ledere et ipsi

140

Nostrates graviter similique modo spoliare.

Nos autem pacem pocius quam bella moventes

Sepe rogabamus pravis desistere ceptis,

Probraque ne populo facerent tam turpia nostro.

Nam si Cumensem nostras mercator ad urbem

145

Vt fit lucrandi studio, cum mercibus ibat,

Sepe domum nudus sine re spoliisque redibat,

Et si temptabat mercari, quidquid amabat,

Interdicebat quivis, cui forte placebat.

Ista quidem multos, pie rex, toleravimus annos

150

Et graviora satis. Tandem divina potestas

Illos deiecit merito nobisque subegit.

Nos tamen ut cives servavimus hactenus omnes,

Nec dicione gravi victos depressimus umquam,

Set turres reparare novas prohibemus et urbem

155

Nam scimus, pie rex, si menia prima liceret

Condere, mox nobis discordia prima rediret.

Denique nos primi numquam suscepimus arma,

Movimus aut bellum primi, nec causa malorum

Tantorum fuimus cupientes federa pacis.

160

Nullam, crede michi, nisi lesi, lesimus urbem,

Nec sine difficili causa vexavimus ullum.

Lesi Cumenses superavimus et Laudenses,

Lesi Novariam vexavimus atque Papiam.

Quod te per regni decus, excelsissime regum,

165

Oramus: genti sis fautor Mediolani.

Sis nobis placidus rector, sis, queso, benignus,

Vt reges alii, qui precessere, fuerunt.

Nempe sumus pro posse tibi servire parati.

Dixerat ac vultu placidus rex talia reddit:

170

Menti regali gravis est discordia regni.

Si servare velit pacem gens vestra fidemque

Et iussis parere meis legesque tenere,

Nostrum ex integro retinere valebit amorem.

Sin magis est animus perverso vivere more

175

Legibus et ruptis vicinas ledere gentes,

Non feret imperium. Iurabitis ergo, priores,

Et servare fidem nobis et iura tenere.

Et vestros facietis idem iurare minores.

Hiis dictis iurant, ut rex preceperat, omnes.

180

Que postquam populo patuerunt Mediolani,

Consul enim rediens recitavit regia dicta,

Munera festinant largissima mittere regi,

Et temptant stabilem regis pervertere mentem,

Ne curet varias miserorum audire querelas

185

Nec cogat cives desistere Mediolani,

Quin superatorum dominentur more vetusto

At pius et prudens rex munera spernit et inquit:

Munera nulla michi prebebit Mediolanum.

Gratia nec populo dabitur, michi credite, nostra,

190

Pacem vicinis faciat nisi gentibus atque

Ni timeat leges decretaque regia servet.

Hec autem faciens nostrum retinebit amorem.

Post hec castra movet Ligurumque perambulat urbes,

Castra locans extra; cives parere parati

195

Vrbibus ex cunctis occurrunt dona ferentes

Perque suos fines deducunt agmina regis

Monstrantes fluvios simul et loca congrua castris

Quos movet egregius mores componere ductor,

Pacis amare bonum, legum quoque iussa tenere,

200

Vt pater auditis natorum excessibus illos

Corrigit atque monet pravos deponere mores.

Mediolanenses eciam comitantur euntem,

Verbis, non rebus, se velle subesse fatentes,

Conanturque ducem blandis seducere dictis.

205

Quos tamen insignis princeps compellat amice

Hortaturque suis illos se subdere iussis

Et rogat, ut propriis deducant finibus illum.

Est locus a magno non longe Mediolano,

Cui veteres proprium posuerunt Moitia nomen,

210

Templo famoso colitur Batista Iohannes

Quod precelsa datur fundasse potentia regum

Atque opibus ditasse suis auroque replesse.

Vnde solet princeps Romanus more vetusto

Cum graditur Romam, prefatum visere templum

215

Atque coronari Ligurum diademate regni.

Ergo patrum servare volens morem Fredericus

Postulat, ut cives huc illum Mediolani

Ducant cum turba procerum comitante suorum.

Ad quem consul ait: Vestris, pater optime, iussis

220

Nos equidem parere [sumus] pro posse parati,

Qui iuramenti vinclo cohibente ligamur,

At ne quid noceat nimis audax nostra iuventus

Agminibus vestris, adeo, rex magne, veremur.

Nam turbata dolet, quia munera Mediolani

225

Spernitis et veterem mutare paratis honorem.

Vnde nec audemus vos illuc deducere tutum

Ni placeat paucis tantum comitantibus ire;

Quodsi vestra datur populo pia gratia nostro,

Et si collibeat concordi pace venire,

230

Vt veterem populi non infringatis honorem,

Ibimus ad sancti vobiscum templa Iohannis

Et quocumque placet nostras ducemus in horas.

Occurret populus celebrans solemnia festa,

Grandia dona dabit, iurabit eritque fidelis.

235

At pius acceptis sermonibus his Fredericus

Mediolanenses tandem percepit aperte

Regali sua colla iugo supponere nolle,

Ni permittat eos dominari more vetusto

Vrbibus eversis quondam populis[que] subactis.

240

Et retinens varias miserorum mente querelas

Irarum celat stimulos, quia Mediolanum

Vi cohibere nequit, nisi congreget agmina plura.

Et superest regni caput olim visere Romam,

Vt sumat diadema sacrum; tunc talia fatur:

245

Quid totiens cives temptatis Mediolani

Consilium nostrum [vestris] pervertere dictis,

Muneribusque datis quid nos mutare paratis?

Nempe ego, quod dixi, fixum inmotumque tenebo,

Nulla dabit populus, nisi iuret, munera vester,

250

Se servaturum pacem decretaque nostra.

Gracia nostra malos avertitur atque superbos,

At sequitur mites legi parere volentes.

Hec ait, et procerum que sit sententia querit,

An petat incertus Babtiste templa Iohannis,

255

Cum nolint cives huc illum Mediolani

Ducere cum turbis equitum comitantibus ipsum.

Consulti proceres suadent procedere regi,

Quaque velint ipsi rectores Mediolani

Ducere portantes sibi tradita previa signa,

260

Ne qua mali seve queat esse occasio genti.

Ergo sequens procerum ductor consulta benignus

Tradit signa suas illis portanda per horas

Vt monstrent turbis iter et loca congrua castris,

Spemque sui placido vultu promittit amoris.

265

Tunc illi propriis cupientes parcere villis

Ducunt regales loca per deserta phalanges

Preter aquas ubi nil poterant reperire cibusque

Prorsus equorum aberat, nec emendi copia turbis

More datur solito; quo principis ira dolore

270

Exagitata capi tria iussit Mediolani

Mox castella opulenta, Rosate, Trecas, Galeate,

Que cito capta, gravem spoliata dedere ruinam.

Diruit et pontem, per quem transire Ticinum

Mediolanenses populos vexare volentes

275

Trans flumen positos armati sepe solebant.

Ex qua re graviter turbati Mediolani

Cives magnanimo prave de rege loquuntur

Et cupiunt aliqua, si possint, parte nocere.

Sed iam transierat regalis turba Ticinum

280

Rexque simul fluvium, qui fines claudit eorum,

Accelerans alias Ligurum mox visere gentes.

Tunc inimicicias Terdona Papiaque grandes

Inter se pariter furiata mente gerebant

Auxiliumque dabat Terdone Mediolanum.

285

Quas rex cum vellet concordes reddere, sprevit

Imperium Terdona pium, parente Papia.

Hinc igitur graviter turbatus rex Fredericus,

Quamquam tardari videat, quod mente gerebat,

Scilicet ut Romam peteret caperetque coronam

290

Et regi nomen sibi iungeret imperiale,

Obsidione tamen iuvat expugnare superbam,

Auxilio fretam Terdonam Mediolani.

Ergo vocat proceres in cetum ac talia fatur:

Spernimur, heroes, in regno, cernite, nostro;

295

Regia maiestas contempnitur atque potestas.

Mandatis parere meis urbs parva recusat.

Quid facient urbes magne populique potentes?

Nos equidem parvi mandataque regia pendent,

Ni Terdonenses nostra virtute subacti

300

Cogantur meritas pro culpa solvere penas.

Illos forte movet nostri fiducia cursus,

Sed quamvis Romam properemus adire volentes,

Terdonam superare vacat. Sic fatur, ac omnes

Assensu proceres firmant regalia dicta

305

Consiliumque probant. Hinc rex animatus ad urbem

Excelsam convertit iter, sed menia clausa

Conspicit et densa iuvenum vallata corona.

Cingere tum montem parat et locat obsidionem.

Montis namque iugo modici Terdona sedebat.

310

Hec ubi cognovit gens audax Mediolani

Indignata prius, quia rex sua munera sprevit,

Indignata simul, quoniam castella subegit

Opportuna sibi, pontem subvertit et urbem

Obsidione gravi nunc vincere gestit amicam,

315

Cui solet auxilium semper dare Mediolanum,

Convenit in cetum veteremque hortatur honorem

Se pariter dictis discendere more paterno,

Consulibusque suis, qui regia iussa tenere

Iuravere prius, mox aufert culmen honoris,

320

Tamquam sit crimen domino parere benigno

Electisque aliis, qui regia spernere iussa

Non timeant, illis se subdit rite regendam.

Quorum consilio Terdonam mittere binas

Auxilio properant equitum peditumque cohortes

325

Que contra regem gentem tueantur amicam.

O quam venturi nonnumquam nescia fati

Mens hominum! Quantumque sui male provida casus!

Electi properanter eunt, quos consul euntes

Alloquitur paucis firmans ita pectora dictis:

330

Ite, viri fortes, et corpora vivida bello

Ite citi, quoniam nunc tempus poscit amicis

Auxilium solitum prestare fideliter atque

Rebus in adversis sociis succurrere fessis.

Numquam deseruit gens hec promissa fidemque

335

Affuit at semper sociis et iuvit amicos.

Nititur, ut capiat Terdonam, rex Fredericus

Fortassis precio contra totos inde recepto.

Sed si Terdonam vis nostra tuetur amicam

Vos decus eternum, vos gloria magna sequetur.

340

Ergo, viri, vestra, precor, hic ostendite vires!

Talibus auditis festinat abire iuventus

Terdonamque tribus pervenit leta diebus.

At Terdonenses susceptis Mediolani

Civibus exultant, et qui se menibus urbis

345

Inclusi primum vix posse latere putabat,

Nunc acies inferre parant, audaxque iuventus

Menibus erumpit subito paucosque repertos

Palantes spoliat, turbat quoque regia castra.

Tunc equites regis sumptis non segniter armis

350

Bella cient castrisque ruunt hostesque sequuntur

Et dantes iam terga fugant super ardua montis.

Sic quandoque solet pastorum turba rapaces

A stabulis arcere lupos ausosque rapinam

Cum clamore sequi, donec per devia montis

355

Evasisse videt rapidosque remittere gressus;

Haud aliter quociens ausi descendere monte

Terdone cives invadunt regia castra;

Regales equites cicius post terga sequentes

Acrius insurgunt, instant feriuntque fugantque,

360

Donec tuta petunt hostes et monte residunt.

Dux tamen eximius pravos resipiscere cives

Sepe rogans frustra veniam promittit, at illi

Subsidiis nimium confisi Mediolani

Regem contempnunt, pacem veniamque repellunt.

365

Denique rex fortis vi debellare superbam

Terdonam cupiens, iubet instrumenta parari,

Quis valeat muros dirumpere, menia, turres,

Quis terrere viros et pellere menibus ipsos,

Quis prorsus cives queat expugnare superbos.

370

Haut mora baliste, tormenta ariesque parantur;

Iam videas tormenta altos perfringere muros,

Conquassare domos trepidosque fugare colonos.

Grandia saxa volant mediam proiecta per urbem,

Asta viros perimit baliste turbine rapta

375

Et iacit e muris iuvenes pugnare paratos.

Nunc aries ductus suspenso fortior ictu

Molitur densi compagem solvere muri.

Sed super urbani flammis et fragmine molis

Et sudibus crebris et adusti roboris ictu

380

Occurrunt certantque suas defendere sedes.

Vrbis in extremo saxo fundata vetusto

Ardua turris erat, porte tutela locique

Quam Turrem Rubeam dicebant nomine cives.

Hanc pugnando capit vi multa rex Fredericus

385

Et magis atque magis defessos territat hostes.

Iamque vident urbem cives non posse teneri

Rebus enim lapsis audacia concidit omnis.

Quique prius leti ludo plausuque fremebant

Nunc trepidant tacitique premunt sub corde dolorem

390

Iam bellum sumpsisse piget mandataque regis

Contempsisse pii, iam poscunt federa pacis.

Tradere seque velint ipsi, nisi Mediolani

Turba vetet duro metuens se subdere domno

Vrguet enim preter bellum morbusque sitisque

395

Multus et in clausa populus defungitur urbe.

Arent iam putei, siccantur et undique fontes,

Cumque Ceres superet, latices et pocula desunt.

Expectant imbres frustra, nam Cinthia cornu

Quarta nitens gracili pluvias excluserat omnes.

400

Talis in arenti Libye status esse refertur

Zodiaci fervens cum pervolat ardua Phebus.

Tandem victa siti, bello morboque iuventus

Destinat ad regem pacem veniamque petitum

Ire oratores, precibus si flectere possint.

405

Passibus hii rapidis subeunt regalia castra,

Acceptaque fide lacrimis ita fantur obortis:

Rex pie, quem magno celestis rector honore

Pretulit et multas voluit regnare per urbes,

Aspice nos placido, petimus, pater inclite, vultu,

410

Fortuneque memor lacrimas ne despice nostras.

En, prostrata tuis pedibus gens nostra salutem

Postulat et veniam supplex, miserere dolentum,

Exaudique preces, dux invictissime, nostras!

Namque quod audaces te contra movimus arma,

415

Quodque tuam stulti nos contra movimus iram,

Penitet et dignas volumus persolvere penas.

Tradimus, ecce, tibi male quam defendimus urbem.

Comple tuum votum, cape menia, destrue muros!

Nos tamen et socios sine quo libet ire solutos;

420

Quodsi forte paras captivos ducere rebus

Omnibus ablatis, cupimus prius omne quod instat

Et graviora pati vel quavis morte perire.

Hiis pius auditis Fredericus talia reddite:

Sero petit veniam, qui, dum valet usque, repugnat.

425

Sero rogat victus, quem victor sepe rogavit.

Mensibus, ecce, tribus vos clausimus obsidione,

Semper de venia, semper de pace rogantes.

Vt vos audaces et ad horrida bella parati

Hactenus oblate sprevistis munera pacis

430

Nosque lacessistis, confisi menibus urbis,

Nunc veniam petitis, cum iam pugnare nequitis.

Magna quidem vestras tenuit dementia mentes,

Qui clausi muris nos vincere posse putastis!

Dedecus esset enim nostro per secula regno,

435

Si nos despiciens urbs parva illesa maneret.

Vos tamen, ut petitis, quia penitet, ite soluti,

Femina masque simul, pueri iuvenesque senesque

Vadant quo placeat, veniam damna urbe relicta.

Vrbs populata ruet, dabit exemplumque ruina

440

Quo timeant alis Romanum spernere regem.

Sic fortuna vices variat, sic infima summis

Summaque commutat, sua cum rota volvitur, imis.

Dixit et, ut nullus noceat migrare volentes,

Imperat. Accepta venia properare videres

445

Precipitem populum patriasque relinquere sedes

Tamquam tecta vorax penitus flammaverit ignis

Aut terre quatiat motus nutante ruinae.

Discedunt miseri cives sociique dolentes,

Regius at miles capta dominatur in urbe.

450

Iamque ruunt turres, iam murus decidit urbis

Iam Terdona cadit Romani principis ira.

Ergo iter inceptum peragit victor Fredericus

Et graditur Romam Ligures hortatus amande

Pacis iura sequi dirumque relinquere bellum

455

Ex quibus electi proceres comitantur euntem.

Iamque super Renum, qua clara Bononia fulget

Castra locat paucisque placet recreare diebus

Agmina fessa nimis fractasque resumere vires.

Illicet egreditur populus servire paratus.

460

Quem Guido, vir prudens, solus tunc rite regebat.

Occurrunt cives Frederico dona ferentes

Agminibusque simul datur ingens copia rerum.

Procedunt pariter doctores discipulique

Omnes Romanum cupientes visere regem,

465

Quorum te numerosa, Bononia, turba colebat

Artibus in variis noctuque dieque laborans.

Quos placide recepit venientes rex Fredericus,

Alloquiturque simul perquirens multa benigne.

Querit enim, quibus urbe modis habeantur in ista,

470

Cur magis hec placeat quam quelibet altera tellus,

An cives aliqua sint illis parte molesti,

An teneant promissa dolo firmata remoto,

Si caros habeant, si servent hospita iura.

Doctor ad hec doctus respondens ordine quidam,

475

Discentum mores recitat vitamque beatam.

Nos, ait, hanc terram colimus, rex magne, refertam

Rebus ad utendum multumque legentique aptam.

Confluit huc variIs lectum de partibus orbis

Discere turba volens, auri argentique talenta

480

Huc ferimus dites, nummos quoque, pallia, vestes,

Vrbe domos media nobis conducimus aptas.

Resque emimus iusto precio, quibus utimur omnes

Preter aquas, usus quarum communis habetur.

Nocte die studiis intenta mente vacamus.

485

Tempore quo sumus hic, dulcis labor iste videtur.

In multis, fateor, cives nos urbis honorant.

Qui tamen hac una sunt re quandoque molesti,

Cum cogant aliquem, quod non acceperit ipse,

Solvere tollentes propter non debita pignus.

490

Namque datum nostris vicinis es alienum,

A nobis repetunt, qui nullo iure tenemur.

Vnde, pater, petimus, perversum corrige morem,

Lege tua liceat tutos hic esse legentes.

Tunc rex principibus consultis ordine cunctis

495

Legem promulgat, que sit tutela legentum,

Scilicet ut nemo studium exercere volentes

Impediat stantes nec euntes nec redeuntes,

Nec pro vicino, qui nullo iure tenetur,

Solvere cogatur, quod non debere probatur.

500

Inde rogat cives, ut honorent urbe scolares,

Hospita iura dolis servent illesa remotis.

Postque dies paucos reparatis viribus inde

Castra movens ductor Tuscorum visitat urbes.

Nuntius interea pervenit Mediolanum,

505

Terdone referens turres murosque ruisse

Et mala multa suos cives sociosque tulisse,

Tandem se regi victos pugnando dedisse.

Vnde dolor populum mox ingens occupat omnem

Vt cum forte viros ratibus maria alta secantes

510

Nuntius extinctos patribus perversus eorum

Nunciat aut captos aliena gente teneri;

Tunc patres nupteque gemunt parvique nepotes.

Haut aliter turbata dolet gens Mediolani,

Et populus casu gemit indignatus iniquo.

515

Illicet ergo gravi mentis stimulante dolore

In cetum veniunt maiores atque minores

Querentes subito duri solatia casus.

Quos inter vario compresso murmure tandem

Exurgens consul placido sic pectore fatur:

520

Nobilis o populus, studiis clarissime belli,

Cuius fama viget latum vulgata per orbem,

Ne, rogo, tam graviter casu turberis iniquo,

Nec tibi mente pudor sedeat, sed concipe vires.

Esto memor patrum, precor, et virtutis avite,

525

Esto memor decoris tibi multo sanguine parti!

Nostri namque patres sunt sepius aspera passi,

Set virtute tamen superarunt omnia fortes.

Terdone muros destruxit rex Fredericus

Auxilio nostro frete, sed possumus illos,

530

Si placet, instaurare novos recidivaque victis

Ponere tecta manu renovareque menia nostris

Sumptibus invise nobis exosa Papie,

Pro quibus ingentis tolerastis sepe labores.

Nunc igitur, cives, animos extollite vestros!

535

Nunc largas reseremus opes, cum tempora poscunt.

Viribus utamur, gens inclita, queso, paternis,

Hostibus et pressis veterem servemus honorem

Namque Papia volet fortasse resistere nobis,

Ne Terdona statum sumat renovata priorem.

540

Quodsi nos contra beLlum temptaverit audax,

Consulo plus solito nos acres sentiat hostes.

Dixerat, at cuncti simul assensere volentes

Elatasque manus promittunt. Clamor ad auras

Tollitur immensus, repetitur terque quaterque.

545

Non conflicture tanto clamore cohortes

Miscentur ducibus simul instigantibus illas.

Consul ut accensum populum videt, ut reparentur

Menia Terdone, legionem dirigit unam

Consilio plebis, que muros extruat altos,

550

Terdonam reparet gentemque reducat amicam

Ad patrias sedes, quas beLlo victa reliquit!

Sumptibus acceptis legio festinat abire,

Perque Placentinas datur illi transitus horas,

Namque Papia suis iter impediebat in horis,

555

Quod brevius ducit Terdonam Mediolano.

Nec minus et cives regis terrore coacti

Cedere conveniunt et genti Mediolani

Innumeras referunt pro tanto munere grates.

Ergo simul renovant Terdone menia leti

560

Et faciunt urbem modo quam fuerat meliorem.

Instant ardentes legio terreque coloni,

Pars moliri arcem, pars altos ducere muros,

Pars fundare domos, pars grandia volvere saxa;

Hos videas honeri gaudentes subdere colla,

565

Exhonerare alios, hos hostes agmine facto

Propulsare suos sumptis properantius armis.

Talis apes estate solet per florida rura

Exercere labor, fetus hec gentis adultos

Educunt alieque favos et dulcia mella

570

Stipant et miro distendunt nectare cellas,

Exhonerant alie venientes pondere fessas,

Ast alie fucos procul a stationibus arcent.

Haut aliter Ligures urbem reparare volentes

Certatim properant et opem per mutua prestant.

575

Fervet opus, muri et turres et menia surgunt.

At cupiens inimica prius prohibere Papia,

Ne Terdona statu surgat renovata priore,

Sepius aggrediens, dat que valet impedimenta.

Se tamen audacter legio civesque tuentur,

580

Atque opus inceptum peragunt hostesque repellunt.

Mittitur et velox legatus Mediolanum,

Qui referat populo bellum movisse Papiam

Et petat auxilium; mox ergo concitus omnis

Consulis hortatu populus non segniter arma

585

Sumit et aggreditur violenta mente Papiam.

Construit et pontem trabibus tabulisque paratis

Vndique non modico sumptu simul atque labore,

Pontem mirandum, per quem transire Ticinum

Mille simul possent equites, quem nocte dieque

590

Armati vigiles intenta mente tuentur.

Hac igitur populus pertransit denique totus

Perque Ticinenses devastat plurima fines

Expolians, capiens, incendens oppida, villas.

Nec modo Laudenses, Cumanos, Novarienses

595

Ausos Romano regi fecisse querelas,

Acrius infestat solito gens bellica victis

Incumbens graviore iugo durisque tributis,

Ast aliis crebris aggressibus atque rapinis

Pergameas etiam transgresso limite villas

600

Occupat et miseros spoliat sine iure colonos.

Et iam Terdone reparatis menibus altis

Missa redit legio, sed mittitur altera muros

Conservare novos, quo possint usque tueri

Se Terdonenses firmatis undique muris;

605

Itque reditque viam custodia Mediolana,

Sepe Placentinas discurrens leta per horas.

Namque Placentini suscepto munere cives

Auxilium genti super hac re Mediolane

Prestant Romani minuentes regis honorem.

610

Interea Fredericus iter, quod ceperat, implet

Vrbibus ac populis peragratis ordine multis.

Cumque propinquaret Romanam letus ad urbem,

Nuntius occurrit Romane plebis eunti

Obvius ad montem, cui prebent gaudia nomen,

615

Atque ibi ductori venienti talia fatur:

Salve, rex venerande, tuo sit gloria regno,

Sit tibi vita, salus, perpes victoria, virtus!

Exultat populus Romanus te veniente

Et prestolatur tibi deservire paratus.

620

Sed petit, ut veterem serves, dux inclite, morem,

Scilicet ut iures mox intraturus in urbem

Te servaturum populi decus, urbis honorem,

Iura senatorum, nam sic vetus exigit ordo.

Munera preterea Romane debita plebi,

625

Que solet adveniens huc primum rex dare noster,

Postulat, ut tribuas, sicque ingrediaris in urbem

Letus, ut accipias populi gaudentis honorem

Servitiumque simul maius quam sumpseris umquam.

Dixerat, at super his miratus rex Fredericus

630

Respondet breviter, placida sic voce locutus:

Gaudia Romano populo sint dulcia semper!

Sint adversa procul, prorsus timor omnis abesto!

Romane gentis decus inmutare vel urbis

Non venio, nec iura placet violare senatus,

635

Moro sed antiquo regum diadema sacratum

Sumere et ad patrias sedes cum pace redire.

Mos tamen iste mihi; quem me servare rogatis

Nunc erat ignotus, nec sum iurare paratus

Consilio procerum que poscitis ista meorum.

640

Quodsi servierit populus, mihi mente sedebit

Servicioque vicem reddam, cum tempus habebit.

Sic ait et graditur turbis comitantibus ipsum.

Vt vero ad portam tandem pervenerat Vrbis,

Quam struxisse datur pastoris cura Leonis,

645

Occurrite quondam venerabilis ordo senatus

Magnaque pars populi regem iurare petentes,

Namque ibi dicebant debere ex more vetusto

Romanum iurare ducem, cum visitat Vrbem,

Vt sumat diadema sacrum. Quod cum Fredericus

650

Abnuit augustus turbata mente recedunt,

Atque minantur ei, quod eosdem sentiet hostes.

Sic humiles, si forte negant quesita superbis

Divitibus, tolerare solent maledicta minasque.

Sed non attonitus dictis Fredericus amaris

655

Intrat et audacter petit ardua templa beati

Petri militibus cunctis comitantibus ipsum.

Summus presul erat reverendus tunc Adrianus,

Vir doctus, clemens, facundus, moribus ingens.

Hic igitur regem feliciter advenientem

660

Suscipit, ut mos est, ad sancti limina Petri

Et simul in templum ducit cum laudibus ipsum,

Atque ibi cum clero celebrans solemnia sacra

Augusti regis capiti diadema sacratis

Imponit manibus benedicens more paterno.

665

Rex etiam meritos aris indicit honores.

Ditia dona ferens simul et libamina summo

Offert pontifici pro cunctis rite litanti.

Tandem propositia completis ordine sacris

Castra petit letus sumpto diademate ductor,

670

Extunc imperii nomen regnique habiturus;

Appositisque epulis agmen sua corpora curat.

At Romana gravi plebes stimulata furore

Precipiti raptis cursu ruit undique telis

Atque Leoninas, ubi rex fuit, occupat horas,

675

Irrumpitque domos frangens obstacula clausas,

Et spoliat quoscumque valet reperire faventes

Augusto regi, clerum pariter populumque,

Cardi eciam nales, qui iuxta templa beati

Constiterant Petri sacris modo concelebratis.

680

Tollitur inmensus clamor resonatque tumultus,

Fit fuga, nam plures fugiunt ad regia castra,

Que non longe aberant sita iuxta Tibridis undam.

Ast ubi regales rumor pervenit ad aures,

Rex iubet, ut sumptis equites properantius armis

685

Auxilium tribuant fugientibus ac spoliatis

Et nimis audacem reprimant luctamine plebem.

Mox igitur properat laxis equitatus habenis

Currit et ipse simul rex bello fortis et armis.

Quos Romana falanx ubi conspicit appropiantes

690

Se glomerat retrahitque pedem, perterrita primum,

Mox tamen aggreditur duros violentius hostes.

Vt cum turba duos venantium viderit ursos

Adventare procul de summi vertice montis

Terretur primum cessatque timore parumper,

695

Post animata ruit lato venabula ferro.

Perstringens manibus fervensque cupidine prede,

Sic plebs regales cupiens spoliare catervas

Irruit et pugnam inmenso clamore capessit.

Cominus hii feriunt, hii iactant eminus hastas,

700

Arcubus hii tensis mittunt per inane sagittas.

Contra Teutonici proceres Liguresque feroces

Acrius insurgunt, feriunt populumque repellunt.

Sternitur omne solum telis, tum scuta caveque

Dant sonitum afflictu galee, pugna aspera surgit.

705

Rex Fredericus equo vehitur sublimis in alto,

Cunctaque prospiciens totum circumvolat agmen

Dux Henricus adest, iuvenis formosus et acer,

Nobilis et clarus, gladio metuendus et hasta.

Hunc equites lecti fuerant tunc mille secuti

710

Quos exhortatur, acuens in prelia vires

Ipseque multa facit perturbans acriter hostes.

Quis numerare queat cunctos per singula victos

Victoresque simul? Quis singula vulnera narret?

Corpora multa virum passim ceduntur utrimque

715

Quadrupedesque cadunt perfossi pectora multi.

Hoc tamen in bello nequeo transire silenter

Te Ligurum, Maifrede, decus, quem patris avique

Nobilitas decorat, vigor effert, forma venusta,

Huic Albertus avus, Gorzo pater, altus uterque

720

Egregiusque comes, formosus et acer uterque,

A quibus hic heres non degeneravit eorum,

Nam melior bello vel corpore pulchrior alter

Non fuit in tota Ligurum regione suorum.

Hic igitur regem Romam comitatus euntem

725

Armatorum equitum turmam sub rege regebat.

Cum quibus ad bellum properans vir clarus in armis,

In medias acies animosi more leonis

Fertur et obstantes gladio prosternit et hasta.

Quem Ligurum comitata cohors desevit in hostes

730

Exemploque ducis cedentibus acrius instat.

Pellitur ad Tiberim fugiens Romana iuventus,

Set rursus glomerata redit nam fama per Vrbem

Dira volans pulsam retulit male cedere plebem

Auxiliumque tulit concurrens undique turba.

735

Bellum ingens iterum committitur, agmen utrimque

Ceditur, at rursus plebes superata fugatur.

Incumbunt graviter Ligures fortesque Alamanni

Et feriunt, fundunt, capiunt spoliantque fugaces.

Denique Romane fugienti parcere plebi

740

Militibus iubet haud dubie victor Fredericus,

Atque dato signo repetit tentoria paucis

Amissis, alia set multis parte retentis.

Et iam solis equi spatio cursuque peracto

Accipiunt requiem simul, et nox humida surgit,

745

Turbaque fessa suis reficit sua corpora castris.

Postera cum terris tenebras aurora fugarat,

Summus presul adest regemque remittere captos

Ac donare sibi poscit pietate magistra.

Tum rex pontificem summum veneratus honorat

750

Exauditque preces placidus captosque relaxat

Romanos cives, quos bello ceperat ante.

Inde plagam motis placet illam visere castris,

Vrbeque dimissa confinia circuit altas

Confringens turres, quas incola fecerat Vrbis,

755

Vt proprias villas his posset ab hoste tueri

Tutius atque aliis, cuperet si quando, nocere.

Has rex Romanis ob bellum iratus eorum

Diruit, ut populum sic terreat ipse superbum

Peniteatque illum bellum movisse malignum.

760

Tunc Arnaldus eis erat in regionibus ille,

Brixia quem genuit, coluit nimiumque secuta est,

Vir nimis austerus dureque per omnia vite,

In victu modicus, set verbi prodigus, et qui

Vltra oportunum saperet, facundus et audax,

765

Confidensque sui, vir multe litterature.

Cuius doctrinam breviter finemque notare

Esse reor dignum, nam multos nosse iuvabit.

Iste sacerdotes pariter populosque minores

Carpebat dampnans, se solum vivere recte

770

Ast alios errare putans, nisi qui valuissent

Eius dogma sequi; summi quoque presulis acta

Mordebat graviter, parcebat denique nulli,

Veraque miscebat falsis multisque placebat.

Pro decimis laicos dampnabat quippe retentis,

775

Vsuras raptusque omnes et turpia lucra,

Bella, simultates, luxus, periuria, cedes,

Furta, dolos turpesque thoros, carnalia cuncta,

Vt Scriptura docet, vite referebat obesse.

Nullum palpabat vitium, resecans languentia membra,

780

Vt fatuus medicus cum lesis sana trahebat.

Namque sacerdotes reprobos Simonisque sequaces

Eius qui precio voluit divina tenere,

Omnes censebat, vix paucos excipiebat.

Nec debere illis populum delicia fateri,

785

Set magis alterutrum, nec eorum sumere sacra.

Enormes penitus monachos dicebat et ipsos

Non monachos vero iam nomine posse vocari

Pontifices rebus magnos inhiare caducis

Et pro terrenis celestia spernere, causas

790

Nocte die precio sumpto trutinare forenses

Officiumque alii postponere pontificatus,

Pro quo dampnandos censebat morte perhenni.

Vnoquoque homines vitiatos ordine cunctos

Firmabat, nec amare Deum, nec amare propinquum,

795

Heu mala Romana presertim sede vigere,

Iusticie precium iam Rome prevaluisse

Atque locum iuris Rome precium obtinuisse,

A capite in corpus vitium fluxisse malignum

Cunctaque membra sequi precium munusque benignum,

800

Omnia cum precio fieri divinaque vendi,

Quod precio careat, despectum prorsus haberi.

Hoc erat Arnaldi famosi dogma magistri,

Quod multis hominum sola novitate placebat.

Hoc Europa quidem fuerat iam dogmate plena,

805

Hoc prius in patria fructus collegit acerbos,

Doctrinamque tui luxisti, Brixia, civis.

Hoc etiam magnum turbavit Mediolanum

Nec non Romanam facilem nova credere plebem,

Hoc ubicumque fuit, commovit sedicionem

810

Decipiebat enim populum sub imagine veri.

Hunc voluit, sed non valuit, convertere summus

Pastor apostolicus dictis monuitque benignis

Sepius errorem vel dogma relinquere pravum.

Ille tamen verbis nunquam cessavit amaris

815

Sugillare patrem, nec pravum dogma reliquit.

Cumque in deterius monitus iam sepius iret

Gauderetque suam per mundum crescere famam

Papa dolens populum vitiari dogmate falso

Et cupiens aliqua morbo ratione mederi,

820

De gremio matris reputans anathemate dignum

Expulit ecclesie doctorem scisma docentem

Et gladio medicus secuit languentia doctus

Membra, volens reliquum corpus retinere salutem.

Set nec sic pravi cohibetur lingua magistri

825

Quin serat errorem solitum, quin dente maligno

Mordeat ecclesiam Romanam durius atque

Quin doceat populum domino contraria pape.

Hic igitur regi delatus nunc Frederico

Iudice prefecto Romano, vincitur, illum

830

Namque iubet rector causam discernere notam,

Dampnaturque suo doctor pro dogmate doctus.

Set cum supplicium sibi cerneret ipse parari

Et laqueo collum fato properante ligari

Quesitus, pravum si dogma relinquere vellet

835

Atque suas culpas sapientum more fateri

Intrepidus fidensque suis, mirabile dictu

Respondit proprium sibi dogma salubre videri

Nec dubitare necem propter sua dicta subire

In quibus absurdum nil esset nilque nocivum.

840

Orandique moram petiit pro tempore parvam,

Nam Christo culpas dicit se velle fateri.

Tunc genibus exis, oculis manibusque levatis

Ad celum gemuit, suspirans pectore ab imo

Et sine voce Deum celestem mente rogavit,

845

Ipsi commendans animam, paulumque moratus

Tradit ad interitum corpus, tolerare paratus

Constanter penam, lacrimas fudere videntes

Lictores etiam moti pietate parumper.

Tandem suspensus laqueo retinente pependit.

850

Set doluisse datur super hoc rex sero misertus.

Docte, quid, Arnalde, profecit litteratura

Tanta tibi? Quid tot ieiunia totque labores

Vita quid arta nimis, que semper segnia sprevit

Otia, nec ullis voluit carnalibus uti?

855

Heu, quid in ecclesiam mordacem vertere dentem

Suasit, ut ad tristem laqueum, miserande, venires!

Ecce, tuam, pro quo penam, dampnate, tulisti,

Dogma perit, nec erit tua mox doctrina superstes!

Arsit, et in tenuem tecum est resoluta favillam,

860

Ne cui reliquie superent fortasse colende!

At pius eversis Fredericus turribus altis

Albanum graditur, castris ubi forte locatis

Dira lues subito turbas exorta fatigat.

Nam calor inmensus, gravis aura et seva mefitis

865

Langorem generant, qui plurimum occupat agmen.

Milia multa virum languent, quibus arida febris.

Insidet et crebro stimulat precordia pulsu.

Accurrunt medici, pugnatur et arte medendi

Set superat medicas morbus miserabilis artes.

870

Multis summa dies et ineluctabile fatum

Advenit; intereunt domini pariterque clientes,

Pro dolor, et multo spoliatur milite ductor.

Quadrupedes etiam morbus, mirabile dictu

Occupat, et sonipes gemit ad presepia fortis,

875

Quo moriente viris geminatur causa doloris.

Attonitus tanta Fredericus clade suorum

Sacra Deo statuit celum terramque regenti

Et lacrimas precibus miscens sic voce precatur:

Omnipotens rector, qui secla per omnia regnas,

880

Summe sator rerum, qui conditae cuncta gubernas,

Cui placuit terrestre mihi concedere regnum

Sim licet indignus, per quem terrena regantur,

Aspice nos nostrisque malis fer, sancte, medelam!

Da, pater, auxilium, finemque impone laborum,

885

Tu servare potes, quos vis, tu tradere morti,

In manibus mors quippe tuis et vita tenetur.

Ergo tuis, petimus, famulis da dona salutis

Nos tua turbantem compescat dextera cladem

Ad patrias largire domos cum pace reverti

890

Vt tibi servati reddamus vota salutis.

Talibus orantem precibus voltumque rigantem

Fletibus exaudit summi clementia patris

Sevus langor abit, redeuntque in corpora vires

Debilibus sumpta Domino donante salute.

895

Iamque movens rex castra locis cum peste relictis

Eius nonnullas regionis visitat urbes

Atque tributa petit Romano debita regi.

Accipiunt illum populi sine fraude tributa

Donaque digna super dantes et iussa facessunt.

900

Vrbs tamen una datur regem sprevisse benignum,

Spoletum, urbs opulenta viris opibusque referta,

Fertur enim falsum regi tribuisse monetam,

Debita sub turpi persolvens fraude tributa;

Quin etiam comitem Tuscum spoliasse Guidonem,

905

Dum sequitur regis passu vestigia segni.

Hec duo Spoleto dicuntur prima ruine

Causa fuisse gravis. Nam rex super his Fredericus

Turbatus nimium Spoleti mandat ad urbem

Et iubet, ut veniant rectores urbis ad ipsum,

910

Scire volens, quare Spoleti talia cives

Egissent, an fraude velint parere remota

Mandatis domini veniam donare parati.

At Spoletani metuentes fraude peracta

Semper enim trepidat proprie mens conscia culpe

915

Se retrahunt et adire negant regalia castra,

Imperiumque ducis spernit gens stulta benigni.

Ergo videns spretum se rex contendit ad urbem,

Spoleti reputans venturos illico cives

Eius in occursum pacem veniamque petentes;

920

Quod si fecissent, pacem veniamque dedisset.

At Spoletanus nimis audax atque superbus

Bella parat populus, clarisque instructus in armis

Menibus egreditur fato impellente maligno,

Se ratus invictum vi posse repellere regem.

925

Ille ubi conspexit populum certare paratum,

Indignatus ait: Proceres, en pugna paratur

In campo nobis, opus est nunc viribus uti!

Nos arcere parat bello procul urbe superbus

Spoleti populus sumptis, ut cernitis, armis,

930

Nec sprevisse timet fatuus nos nostraque iura.

Sentiat ergo tuas, miles fortissime, vires,

Afflictusque luat bellum voluisse profanum.

Et sit in exemplum populis, ne fallere regem

Ausint Romanum nec regia spernere iussa.

935

Talibus accensus miles regalis in hostem

Fertur, ut ereptis catulis stimulata leena

Que furit adversum gladios nec vulnera curat.

Sternuntur primi se defensare volentes,

Ast alii fugiunt et ad urbis menia tendunt.

940

Vrguent Teutonici cedentes terga simulque

Cum populo portis mixti ingrediuntur apertis

Et spoliant urbem captam civesque superbos.

Omnia complentur luctu varioque tumultu,

Flent misere matres, pueri innupteque puelle;

945

Fata senes nimium sibi seva fuisse queruntur,

Quod vivendo pati tantum meruere dolorem.

Vrbs opulenta ruit captis populata colonis,

Spoletum spoliis dives spoliatur opimis,

Nil reliqui miseris fit civibus, omnia miles

950

Regius extorquet captosque relinquit inanes

Spoleti cives ausos contempnere regem.

Quos ubi rex solita sub libertate reliquit

Regalisque acies spoliis ditata recessit,

Mors quoque persequitur victos miserosque fatigat.

955

Hec multis vitam, que sola remanserat illis,

Eripit et vacuat plenam modo civibus urbem.

Interea Ligurum gentes populique feroces

Legibus abiectis exercent pristina bella.

Persequitur populos vicinos Mediolanum

960

Plus solito; miserisque nocet fecisse querelas.

Improba Pergameos invadit Brixia fines

Et capit incautos aliquot captosque coercet

Pergameos cives pacem servare volentes.

Consilium genti fuit illico Pergameorum

965

Mittere legatos regi super hoc Frederico,

Qui referant causam domino faciantque querelam.

Haut mora legati properant ad regia castra

Et referunt causam regi ducibusque benignis.

At pius accepta Fredericus rite querela

970

Dissidii causam querit, qua Brixia cives

Pergameos vexat, sine causa namque videtur

Absurdum sumi bellum tantumque laborem.

Querentique duci legati talia reddunt:

Vera tibi, rector placidissime, cuncta loquemur,

975

Et nichil in nostro falsi sermone latebit.

Heroes gemini nostra in regione fuerunt

Olim, pollentes opibus famulisque potentes,

Nobilitate pares, consanguinitate propinqui.

Vnus Gislitio dictus, Brusatus et alter,

980

Quorum clara tribus multa probitate vigebat.

Hos inter medius venit furore; unus ad urbis

Auxilium nostre confugit protinus, alter

Brixianos adiit seseque iuvare rogavit.

Brixia Brusato dat vires, Gislitioni

985

Pergameus populus confinia nostra colenti.

Ergo diu bello sic conflixere nefando

Vtraque gens parti varie prestando favorem,

Atque graves passa est gens utraque sepe ruinas

Amisitque viros tali discrimine multos.

990

Hec inimicicias generavit causa priores,

Fomes et irarum fuit, hinc discordia crevit.

Denique ductores fessi fractique duello,

Cum simul inter se firmassent federa pacis,

Brusatus bellum cupiens vitare futurum

995

Vendere proposuit quedam pulcherrima castra,

Vt loca desereret bellorum cede cruenta,

Brixianosque prius bis terque quaterque rogavit,

Vt sibi, si vellent, emerent, si non, daret illa

Pergameis vel mercari cuicumque volenti.

1000

Que cum mercari se Brixia velle negasset,

Vrbis Pergamee precio dedit illa quibusdam

Civibus accepto. Quod postquam Brixia novit,

Indignata nimis cepit mox bella movere

Et graviter, nisi reddantur sibi castra, minari,

1005

Nec solum cives illos, qui castra tenebant,

Verum Pergameos vexare ferociter omnes.

Pergamei cives pacem, non bella volentes

Iuditium dicunt legum se velle subire

Et sine iudicio castella remittere nunquam.

1010

Hec, pie rex, multo discordia tempore durat

Fortunamque gravem populus toleravit uterque

Sepius, et multos ploravit uterque suorum

Extinctos vario diri luctamine martis.

Set si quos bello cepisset quilibet horum,

1015

Hactenus absque mora cum pace redire sinebat,

Et belli morem pulcrum servabat uterque.

Nunc autem incautos invasit Brixia cives

Pergameos monitis vestris parere volentes

Atque aliquot cepit captosque tenendo coercit,

1020

Nec cessat nostras facto grege ledere villas.

Vnde, pater, populus queritur, placidissime, noster

Iudicioque cupit causam committere vestro.

Talibus auditis Fredericus mandat ad urbem

Brixianam sua scripta iubens dimittere captos

1025

Pergameos cives ceptumque relinquere bellum.

Quodsi forte velint contendere legibus illos,

Conveniant sine vi nec pacis iura relinquant.

Sicque domum redeunt legati Pergameorum,

Leti mandatis populi sibi rite peractis.

1030

Rex quoque regrediens patriasque revisere sedes

Inde volens Anconam ivit, paucisque diebus

Illi cum ducibus populo gaudente moratur.

Tunc Bizantee rector ditissimus urbis

Munera Romano mittit largissima regi,

1035

Pallia, equos, vestes, auri argentique talenta;

Pluraque missurum se spondet, si Frederico

Complaceat regi secum componere fedus.

Neptem namque suam Frederico tradere nuptum

Optavit thalamoque sibi coniungere amorem

1040

Principis egregii; set tedas fata repellunt

Et prohibent geminos tali sibi federe iungi

Orbis rectores varii thalamoque desistunt.

Inde petit recto Veronam tramite ductor

Romanus Greci ductoris pacta relinquens.

1045

Quaque prius venit, cum pace redire volebat,

Per loca, que dicunt Bolzani Clusa coloni,

Set prohibere viam pravorum turba virorum

Nititur et celsas iam dudum ceperat Alpes,

Artus ubi callis concluditur undique vallis.

1050

Hinc mons, hinc Athesis currens, rapidissimus amnis.

Huc igitur veniens cum turbis rex Fredericus

Et transire volens iter ante oculos videt artum

Hostibus obsessum turbas spoliare paratis.

Audaces tamen ipse viros compellat amice

1055

Propositumque monet fatuos deponere pravum,

Ne transire vetent ipsum comitesque sequentes,

Et noxe veniam promittit, si resipiscant.

At perversa ducem contemnit turba monentem

Nec transire sinit cecata cupidine prede,

1060

Set petit immensum pro tali munere censum.

Cogitat invictus, quid agendum sit, Fredericus,

Multaque prudenti super hac re pectore versat,

Omnia collustrans oculis cunctosque recessus

Circuiens; tandem subit hec audacia mentem,

1065

Obpugnare viros gladiis a fronto superbos

Ac post terga simul superare cacumina montis

Ardua prerupti, que turba scelesta tuetur.

Haud mora, pars procerum sumptis non segniter armis

Acriter invadunt hostes angusta viarum

1070

Servantes regisque acies spoliare volentes;

Pars post terga parat celsum conscendere montem

Hostibus intentis bello spoliisque profanis.

Moxque favens fortuna duci super ardua montis

Constituit proceres regalia signa sequentes.

1075

Quos perversa videns bello iam a fronte repulsa

Turba fugit nemorisque pavens petit antra propinqui.

Pars capitur, pars gnara loci latet; at Fredericus

Hos iubet abscisis dimitti naribus, illos

Luminibus fossis, alios manibusque resectis,

1080

Vt memores vivant sceleris regemque timendi

Omnibus exemplum tribuant spectantibus ipsos.

Inde Tridentinam superatis Alpibus urbem

Letus adit, sicque ingreditur cum pace revertens

Teutonicam terram patriasque revisitat urbes.

1085

Et iam signa poli sol aureus omnia cursu

Transierat spatiumque sui compleverat anni.

Suscipitur letis rediens Fredericus amandus

Mentibus, occurrit populus solemniter omnis

Sacrificumque chorus redimitus vestibus albis.

1090

Occurrunt omnes, pueri iuvenesque senesque,

Atque triumphales celebrantes undique laudes,

Ad patrias gaudent regem deducere sedes.

Matres pro natis iam reddunt vota receptis,

Iamque patris vel avi longo non tempore visi

1095

Parvulus arridens collum complectitur infans,

Vxor et a caro dudum viduata marito

Oscula iam recipit multis optata diebus.

Omnes celestem Dominum pro rege recepto

Sospite cum ducibus laudant grates referentes,

1100

Gaudentesque simul celebrant convivia leta.

Flent tamen amissos quidam, quos clade peremptos

Aut diri martis luctamine fata tulerunt.

Hos pater egregius dictis solatur amicis

Largaque lugubres dat dona levantia mentes.

1105

Tum proceres regi nupta natisque carenti

Consortem thalami suadent sibi iungere, per quam

Pulchra prole parens celesti rege favente

Esse queat. Quorum exaudit consulta benignus

Ductor et intactam stabili sibi federe iungit

1110

Principis egregii, Raynaldi nomine, natam,

Que Venerem forma superabat, mente Minervam

Iunonemque opibus. Numquam fuit altera talis

Excepta Domini Ihesu genetrice Maria,

Quam sibi preferri gaudet regina Beatrix.

1115

Hanc magno procerum conventu rex Fredericus

Ducit et Herbipoli celebrat connubia letus.

Accipit interea regalia Brixia scripta,

Que pro Pergameis rex dudum civibus illi

Miserat augustus cupiens extinguere bella.

1120

Iussa tamen domini spernit gens prava benigni,

Nam nec dimittit captos nec bella relinquit,

Set magis infesto vexat mox Pergama bello.

Sola tamen gentem iam sepe repulsa timebat

Ledere Pergameam, quam fortem ad bella sciebat;

1125

Ergo parat plores precio precibusque cohortes

Auxilium populis prestantibus undique multis.

Donique collectis equitum peditumque catervis

Vndique non paucis alieno robore freta

Gens Brixiana plagam, qua fines Mura coercet,

1130

Pergameam aggreditur, cupiens superare Paluscum.

Illico Pergameus sumptis properantius armis

Occurrit populus solus, nam Mediolanum

Subtrahit auxilium vicinis sepe rogatum.

Subtrahit et quondam nimium dilecta Cremona,

1135

Que tamen excusat culpamque refundit in urbis

Rectores tardeque dolet, quia liquit amicos.

Convenit in medio tandem gens utraque campo,

Conflictura simul prope menia parva Palusci,

Fatalisque aderat cuneis trepidantibus hora.

1140

Brixia castra locat valloque reclusa moratur;

Nam licet innumeras habeat, pavet ipsa cohortes.

Explicat ac turmas et signa minantia pugnam

Audax Pergameus populus clausosque lacessit

Irritatque viros iam sepius ante fugatos

1145

Vocibus horrisonis, iaculis levibusque sagittis.

Irritata tamen clausis se Brixia castris

Continet et bellum, puto non sine numine, vitat;

Nam tunc Pergameis fallax fortuna fovebat.

Occidit interea sol et nox frigida surgit,

1150

Claraque iam celo fulgebat luna sereno.

Plebs Brixiana fugam meditatur, ni pudor illam

Retrahat et comitum numerosa caterva suorum.

Pergamei perstant et adhuc clamore lacessunt

Hostiles cuneos studentque obsidere clausos.

1155

Heu nimis audaces cauto rectore carentes,

Heu nimis ignari, qui nec modicum sibi vallum

Nullaque tuta parant medio munimina campo,

Set male sub divo pernoctant cespite duro

Nec cohibent acie nolentes nocte manere.

1160

Multi namque gravis metuentes frigora noctis

Tecta propinqua petunt, se mane redire putantes

Ante horam belli reparatos membra quiete.

Callida Pergameas explorat Brixia turmas

Nocte dolo sparsasque videt residere per agros

1165

Ignibus accensis, nullum munimen habentes,

Et simul ex acie multos cognoscit abisse.

Ergo, priusquam conveniant, parat horrida bella

Aggrediturque viros clara iam luce. propinqua.

Pergamei socio disperso robore cedunt

1170

Mox equites, nam fata vident urguere maligna.

At peditum pars magna coit validisque resistit

Viribus et pugnam solita feritate capessit,

Direxitque aciem cuneus violentior unus

Adversum pedites Brixiane gentis et illos

1175

Acriter obtruncans gladiis, dare terga coegit.

Ast equites socios superari marte pedestri

Vt videre suos, laxis properanter habenis

Subveniunt dictisque animos in prelia firmant:

State viri, quid terga datis? Victoria nobis

1180

Hic dabitur tociens alias certamine victis.

Nam fortuna favet, gladios Deus ipse ministrat.

En fugiunt hostes magna iam parte repulsi!

Talia dicentes equites per gramina currunt

Atque fugam socium cohibent hostesque repellunt.

1185

Vndique Pergameos urguet miserabile bellum.

Hinc equites, illinc pedites pugnare videres

Contra Pergameos pedites, qui vertere terga

Nolentes medio tandem glomerantur in agro

Incursumque equitum pariter peditumque repellunt

1190

Acrius et pauci contra tot milia pugnant.

Tela sudesque volant, lapides volucresque sagitte

Scuta sonant ictu crebro galeeque nitentes

Haud aliter quam cum feriuntur grandine tecta,

Aut cum maturas terit area levis aristas.

1195

Extera Pergameos laudat gens atque fatetur,

Quod si sola foret, tunc Brixia victa fuisset.

Denique pugnantes fato capiuntur iniquo

Pergamei pedites nec vertere terga volentes

Nec tamen adversum tot milia stare valentes,

1200

Iamque equites socios se deseruisse dolentes

Collecti redeunt et equestria bella requirunt.

Set contenta semel bello superasse pedestri

Brixia castra potit gaudens bellumque relinquit

Captis quingentis, aliquot quoque marte peremptis,

1205

Et sinit e campo sine vi discedere victost.

Nam timet acceptam mutato numine palmam

Perdere, quam tandem dederat fortuna secunda.

At qui servabant equites peditesque Paluscum

Hactenus infestis tutati fortiter armis,

1210

Hostibus et duro luctamine sepe repulsis,

Vt socias videre acies abscedere campo

Auxiliumque foris nulla sibi parte futurum,

Turbantur; iam quippe vident non posse teneri

Menia, que modico fuerant circumdata vallo,

1215

In quibus ex omni volitabant parte sagitte

Et lapides funde corruptis undique muris.

Ergo fide accepta dant se castrumque dolentes

Hostibus et turres male tutas sponte relinquunt.

Gens autem victrix recolens se tempore victam

1220

Preterito, castrique novi memor ipsa ruine

Diruit hoc castrum, veterem tandem ulta dolorem.

Inde domum repedat ducens longo ordine captos.

Postera cumque polo stellas aurora fugasset,

Convenit in cetum populus letissimus omnis,

1225

Brixia tota coit, solito fit contio maior.

Tum consul lingua melior quam mente Gerardus

In medio surgens post facta silentias turbis

Externis grates reddit pro tempore multas,

Auxilio quorum fuerat modo Brixia victrix,

1230

Extollitque suos laudans ad sidera cives.

Hos memorans hostes bello domuisse superbos

Dedecus antiquum patriis virtutibus ultos.

Larga dari sanctis hortatur munera templis,

Et iubet annales fieri librisque notari

1235

Gaudia tanta suis semper recolenda quotannis.

Arceri censet captivos carcere, donec

Vulpini faciunt reddi victoribus arcem.

Insuper et iurent se coram rege querelam

Numquam facturos super hoc pacemque habituros.

1240

Dicta probat populus tollens vocesque manusque,

Et clamore furit gens rebus leta secundis.

At civis sapiens et pollens nobilitate

Vtile consilium solitus dare civibus olim,

Ponticaralites surgit Lanfredus et inquit:

1245

Magna quidem, fateor, gens o clarissima, nobis

Gaudia donavit modo virtus Omnipotentis,

Nam bello fortes tandem superavimus hostes,

Cum quibus ex longo discordia tempore cepit.

Est tamen hic magnum nobis moderamen habendum,

1250

Vt stabilem longo faciamus tempore pacem.

Nam fortuna statum solet immutare beatum,

Fataque victorum ad victos quandoque feruntur.

Ergo, cavete, precor, quod nunc statuatis et hostes

Vincere posse alias vel iam vicisse putate.

1255

Si cum Pergameis placet ullum iungere fedus,

Quod maneat duretque viris, bene consulo, ut illos

Partito socios vobis faciatis honore.

Reddite captivos, quos consul carcere censet

Arceri clausos, numquam pax firma coacta.

1260

Dixerat, at paucis placuerunt dieta loquentis,

Plebs indocta fremit, venture nescia sortis.

Moxque iubet fieri, quod dixerat ante Gerardus,

Nam putat hunc pretio corruptam talia fari,

Atque ita perverse potior sententia cessit,

1265

Vt quondam Achitofel Chusai cum filius illos

Consuleret David, dubitans de patre fugato

Quid faceret, sineretne an persequeretur euntem.

Necnon Pergameus populus pudibundus in unum

Venerat et varia faciebat verba tumultu,

1270

Hii pugnare iterum fatumque revolvere durum

Censebant captis pulsa pietate relictis.

Ast alli contra, melius fore solvere captos

Et dare Vulpinum martemque relinquere dirum.

Franguntur pietate patres fratresque suorum,

1275

Et solitus multos pugnandi deserit ardor.

Omnibus hec tandem placuit sententia captos

Poscere et ad patriam quocumque reducere pacto.

Nuntius extemplo Maifredus mittitur abbas,

Qui populi mandata ferat captosque reducat.

1280

Isque ita rectores Brixiane convenit urbis:

Vos et Pergameos discordia longa fatigat,

Dampnaque iam bello populus toleravit uterque

Magna satis, multosque viros extinxit utrimque

Mars forus, et plures capti retinentur utrimque,

1285

Namque et Pergamei multos cepisse sciuntur.

Extinctos ultra ad vitam revocare nequimus,

At captos decus est, ut mos fuit ante, remitti;

Pergameisque placet morem servare vetustum.

Vos igitur responsa michi bona reddite, cives,

1290

Nec, quia fortunae vestras favor extulit alas,

Displiceat solito moderamina more subire.

Talia dicenti Brixienses talia reddunt:

Dedecus inmensum nobis fecisse sciuntur

Pergamei sine iure viri, qui nostra tenentes

1295

Vi castella viros nostrates exspoliabant

Hactenus ut viles nec eos inhibere valentes;

Castellum evertere novum, quod struximus olim,

Corpora multa neci nostrorum sepe dederunt.

Nos quoque iam bello victos bis terque fugarunt,

1300

Set tandem voluit divina potentia nostrum

Dedecus ulcisci veteremque abolere dolorem

Pergameosque dedit nostris superare feroces.

Si placet, ut captos reddamus, reddite primum

Vulpinum nobis, quod contra iura tenetis.

1305

Esse equidem nostrum Vulpinum constat, et ipsum

Ni reddant, captos trudemus carcere vinctos

Atque alios donante Deo capiemus, et ultra

Dedecus antiquum nulla ratione feremus.

Mestus ad hec abbas: Si non aliter valet, inquit,

1310

Hoc fieri fixumque manet, quod dicitis ipsi,

Ergo prius iurate mihi vos reddere captos,

Mox ubi Vulpinum vobis ego fecero reddi.

Illico rectores iurant, quod dixerat abbas,

Vtque fides maior sit eis, iurare suorum

1315

Id faciunt multos; sic castrum traditur illis.

Quo tamen accepto fallunt promissaque nondum

Implent, set cogunt captos iurare querelam

Se non facturos regi super hoc Frederico

Nec alii, cui sit censendi iure potestas,

1320

Set servaturos stabili sibi federe pacem.

Et iam fama volans montes superaverat altos

Regalemque etiam rumore impleverat aulam

Brixianos referens contra regalia iussa

Pergameos lesisse viros et regia scripta

1325

Neglexisse ipsos; populum quoque Mediolanum

Menibus elatum Terdone vi reparatis

Ledere vicinos solito magis. Vnde movetur

Rex pius et iustam Fredericus concipit iram,

Mente tenens veterem memori quam ceperat olim.

1330

Quin etiam varia venientes parte querele,

Dant fame vires, augente quoque principis iram.

Nam Gandinensis vitans iurare Iohannes,

Accelerans rapidis ad regem passibus almum

Pergameos queritur contra ius fasque coactos.

1335

Nec pater insignis mala gentis dampna Gerardus

Pergamee celat, cuius querimonia regem

Excitat atque duces; censetur digna ruina

Brixia, ni regis properet decreta subire,

Et nisi restituat populo sua Pergameorum.

1340

Cumani solitas recitant sine fine querelas,

Laudensesque simul; queritur quoque mesta Papia

Se gravius duro vexari marte suosque

Compedibus cives arceri carcere vinctos,

Auxiliumque petunt reverendi principis omnes.

1345

At pater egregius miseratus rite querentes

Auxilium placida se spondet voce daturum

Et correcturum culpas et crimina tandem.

Set rursus temptare placet, si Mediolani

Iussa velint cives eius sine fraude subire.

1350

Mox igitur mandat legatos Mediolanum

Precipiens pravo populum desistere bello,

Solvere captivos cohibet quos carcere vinctos,

Et sinere eversas urbes reparare domosque

Cumanos olim victos Laudisque colonos.

1355

Que si non faciet, regalem sentiet iram.

His autem cives acceptis Mediolani

Magnifice verbis extollunt regia iussa,

Que stabili servare fide se velle fatentur,

Dum vetus urbis honos non infringatur eorum,

1360

Quem reges alii dudum servasse sciuntur.

Excusant culpas referentes crimen in hostes.

Nam dicunt bellum se non cepisse profanum,

Set prius offensos tandem certasse coactos.

Velle quidem pacem, nisi longa iniuria mentem

1365

Excitet et belli moveat sine crimine causas.

Grandia legatis tribuunt quoque dona rogantes,

Vt sibi concilient Frederici regis amorem.

Cumque recessissent illi, gens bellica tantis

Indignata minis, populos sua dampna querentes

1370

Persequitur gravius; nec iam contenta tributis

Per loca discurrit sumptis animosius armis,

Vrbs ubi Laudensis fuerat Cumeaque quondam,

Et spoliat miseros nullum munimen habentes

Nec contra tantos bello certare valentes.

1375

Et si quid prime potuit superesse ruine,

Nunc ruit, intactum remanet nil, altaque prorsus

Templa ruunt, nec persone iam parcitur ulli.

Namque sacerdotes Domini spoliantur et ipsi,

Presulis egregii patitur domus ampla ruinam,

1380

Nec prodest etas vel sexus debilis ulli.

Denique gens victrix miseros iurare coegit

Ferre iugum, solitaque sibi ditione subegit.

Inde Ticinenses fluvium transgressa Ticinum

Aggreditur fines dubia ac trepidante Papia.

1385

Et castella solo redigit villasque, colonos

Ducens captivos rediensque trophea reportat

Plurima, nec vinctis penas aut vincla relaxat

Dura, set accumulat spernens regalia iussa.

Sic rex Egipti Pharao dimittere Hebreos

1390

Sacrificare Deo quos acriter ipse premebat

In regione sua monitus bis terque, negavit,

Et graviore iugo miserorum colla gravavit,

Imperium Domini durato corde relinquens,

Donec celestis solvens ergastula rector

1395

Auxilium miseris tulit eripuitque rogantes,

Postque decem plagas Pharaonem mersit habissus.

At Ligures tanta pressi gravitate malorum,

Quamvis preteritas videant nocuisse querelas,

Rursus ad invictum non cessant mittere regem,

1400

Vt ferat auxilium oppressis relevetque iacentes.

Iamque Obizo montes orator transmeat altos,

Romanoque duci queritur pro gente Ticini.

Doctus et Albricus iuvenis pro Laude querelas

Portat, et inmensum manifestat voce dolorem

1405

Presul et Ardicio Cumanus, vir reverendus,

Nobilitate potens, animi virtute colendus,

More suo properans pro se populoque precatur,

Et prior e cunctis lacrimis ita fatur obortis

Rex invicte, tibi memini me sepe querelas

1410

Pro populo retulisse meos, quem Mediolani

Gens perversa gravi dudum dicione premebat

Nec proprias habitare domos urbemque sinebat.

Cogor item graviora queri, nam noxia plebes

Mediolanensis vos tempnens vestraque iussa,

1415

Cum vestris nuper legatis verba dedisset

Mox loca percurrens laxis invasit habenis,

Vrbs ubi nostra fuit, quam quondam everterat ipsa,

Et si quid reliqui fuerat veteremque ruinam

Olim vitarat, totum subvertit et aufert

1420

Cunctaque, que reperit, ferro populatur et igni.

Templa etiam Domini multos servata per annos

Dissipat et spoliat clerum pariter populumque,

Nil preter vitam victis captisque relinquens,

Meque domo eversa fugat insequiturque minando.

1425

Quod te per Regem celestis regna regentem

Per decus imperii precor, invictissime rector,

Erue nos tandem; nostros miserate labores,

Et cito subveniat miseris tua dextera nobis.

Sic queritur presul; post quem sua dampna recenset

1430

Ordine cuncta suo Laudensis nuntius urbis,

Suppliciterque rogat miseris succurrere regem.

Ingravat hec replicans Obizo facundus et auget

Irarum stimulos dictis ita fatus amaris:

Que mala per Ligurum iam dudum fecerit urbes

1435

Legibus abiectis gens impia Mediolani

Scitur et est notum, rector pie, gentibus orbis.

Namque ut preteream, quod iniquo marte subactas

Funditus evertit geminas populosque coegit

Vi servire sibi. Quis nesciat, undique quantas

1440

Vicinis strages dederit quantisque rapinis

Pergama, Novariam vexaverit atque Papiam

Et simul adverso depressam marte Cremonam!

Castra, quis ignoret, quot ubique everterit olim!

Numquam etenim pacem, set prelia semper amavit,

1445

Si qua suis cuperent castella resistere forte

Vrbibus, auxilium fuit hec prebere parata

Illico castellis, sic resistit Insula Cumis

Sic quoque Novariam lesit Galeate propinquam,

Lisnaque Pergameos ausa est vexare potentes.

1450

His Crema subsidiis contempsit freta Cremonam,

His quoque Pergamee genti sua iura negavit.

Quid, quod, Romani gens hec violavit honorem

Imperii iussisque tuis non paruit umquam?

Namque inimica tibi visa est prius alta tueri

1455

Menia Terdone, set cum superata ruissent,

Post breve collecto reparavit robore tempus,

At quas iussisti reparari non sinit urbes,

Pro dolor, immo etiam solito premit amplius illas;

Captivis duras auxit gens improba penas,

1460

Quos tua dissolvi pietas, pater optime, iussit.

Nos aliosque tuos erga tua iussa fideles

Persequitur, regnique sibi iam poscit honorem

Et parat in tota Ligurum regione preesse.

Ergo fer auxilium, pater imperiose, precamur,

1465

Et tua subveniat miseris clementia nobis

Nec sinat everti Ligurum tam turpiter urbes.

Condoluit divus motus super his Fredericus,

Concuciensque caput nitidum bis terque profatur:

Expedit, ut video, cohiberi Mediolani

1470

Vi populum, ut pacem servet mandataque nostra,

Que tociens sprevit dominandi captus amore.

Me ...... gravat tantas audisse querelas

Et nondum miseris aliquod tribuisse levamen.

Quod nisi peniteat sceleris bellumque relinquat

1475

Gens perversa, luet meritas pro crimine penas

Et nostras vires sero licet experietur.

Vos autem socias facto grege iungite dextras,

Et firmam servate fidem per mutua dantes

Auxilium vobis et pellite corde timorem.

1480

Pollicitum certe dabimus post tempore parvo

Subsidium donante Deo, qui cuncta gubernat.

Sic placidus rector Ligures solatur et illis

Spem tribuit fortique monet se mente tueri.

Dat quoque vexillum, quod noscat Mediolanum

1485

Et metuat bellum post hoc temptare profanum.

Quo Ligures sumpto gaudent redeuntque putantes

Mediolanensem populum debere vereri

Regis vexillum solitumque remittere bellum.

Set nec sic ceptum cohibet gens prava furorem,

1490

Immo magis sevit contempnens regia signa.

Haud secus ac torrens, quem quis cupit obice denso

Cogere, ut insolitum discat per devia cursum,

Spumat et in fluctus totum se tollit, ut alta

Que mutare viam cogunt retinacula frangat.

1495

Tum pater inmensum Fredericus cogitat agmen

Cogere, ut Italiam veniat Liguresque feroces

Marte domet miserosque gravi de compede cives

Liberet ac populos studeat frenare superbos,

Quo pacem bello teneant legesque remoto.

1500

Convocat ergo duces et primos undique regni

Rectores etiam Ligurum proceresque potentes,

Vt consulta petat reverendus ductor eorum.

Haud mora conveniunt ad regia tecta vocati,

Curia magna coit; tum divus sic Fredericus

1505

Incipit effari solio sublimis ab alto:

Ingens causa, duces, nos presens cogere suasit

Concilium, quam nosse velim vos ordine cunctos,

Vt mihi consilium dare non dubitetis honestum.

Imperium quondam Romanum terra timebat

1510

Omnis, ad occasum quecumque est solis ab ortus,

Nec gens ulla ducis Romani spernere iussa

Audebat, proprio nisi vellet honore carere.

Nunc autem Ligurum nos quedam tempnere gentes

Non metuunt regnique decus violare superbe.

1515

Namque premit geminas gens impia Mediolani

Vrbes, quas quondam subvertit, nec sinit ullo

Has reparare modo, licet hoc ego sepe rogarim,

Cum miseri sua dampna mihi sine fine querantur.

Persequiturque etiam contra mea iussa Papiam

1520

Finitimasque alias, mea nec mandata veretur.

Legatis dat verba meis nec iussa facessit

Meque ipsum quondam Romam contempsit euntem.

Brixia neglectis que misi Pergama scriptis

Lesit et incautos capiens iurare coegit

1525

Cives, quod nulla facerent ratione querelas

Regi vel cuiquam dominatum iuris habenti.

Vtraque gens igitur regni violavit honorem,

Et nisi peniteat, digna est sentire ruinam,

Nam maiestatem nostram gens utraque lesit.

1530

Vos igitur, proceres, super istis mente serena

Consulite, ut veterem regni tueamur honorem.

Hec ubi ductor ait, vario sermone fremebant

Consulti proceres, nam plores regia iura

Lesa dolent, regemque nimis tolerasse queruntur

1535

Tot sine vindicta male gentis facta superbe.

At pauci populum nituntur Mediolanum

Excusare ducisque gravem lenire furorem.

<>

<>

1540

<>

Vt properet regnique sui tueatur honorem,

Quem perversa sibi gens poscit Mediolani,

Promittuntque suam domino sine fraude daturos

Servitium regi, si venerit agmina ducens,

1545

Vt reprimat populum violento marte superbum.

Denique primatum concors sententia censet

Agmine collecto gentes dignum esse domari

Marte feras, que iussa ducis sprevere superbe

Criminibusque reum condempnat Mediolanum.

1550

Et simul evacuat fedus, quod Brixia cives

Pergameos bello captos iurare coegit,

Ac pseudopopulos Romani iudicat hostes

Imperii, quoniam regem sprevere benignum

Nec voluere sequi leges et munera pacis.

1555

Tunc belli signum Fredericus more vetusto

Exerit et procerum laudat consulta suorum.

Ilicet ergo duces Frederico rege iubente

Iurantes socias spondent in prelia vires

Constituuntque diem, quo debeat esse paratus

1560

Quisque, ut in Italiam dominum comitetur euntem.

Iurant et Ligures, quibus eximius Fredericus

Imperat, ut rebus studeant armisque parari,

Vt valeant illi promptum prebere iuvamen,

Nec minus, ut capiant quos possint Mediolani

1565

Deinde viros bellumque gerant cum gente scelesta,

Auxilium dantes qua possunt parte Papie.

Hec tamen obnixe iniungit mandata Cremone

Pergameeque urbi, permittens ius faciendi,

Si placeat, propriam, sicut petiere, monetam.

1570

Cunctos sollicitat proceres atque arma parari

Precipit et quicquid bellorum postulat usus.

Atque ita concilio repetunt sua quique soluto

Seque parant rebus belli quibus indiget usus.

Iamque per extremos bellorum fama recessus

1575

Spargitur imperii, referens bona multa habituros

Qui fuerint regi comites ditesque futuros.

Necnon regalis non cessat nuntius omnes

Sollicitare duces mandataque ferre per urbes.

Ergo viri magno succensi laudis amore,

1580

Spe quoque non modica Fredericum sponte fatentur

Velle sequi, cupidisque vie mora longa videtur.

Arma parant et equos, bellorum insignia, vestes,

Nec modus aut lentare arcus aut tergere tela

Horrentesque situ gladios aut ferrea suta

1585

Toracum temptare. humeris ocreasque crepantes

Cruribus et capiti galeas aptare nitentes,

Nec cessant clipeos cesis vestire iuvencis,

Solaque posthabitis meditantur prelia curis.

Hos inter motus dux nulla Polonicus arma

1590

Apparat, ut regi Frederico serviat, immo

Regia contempnit durus mandata precesque,

Quin etiam proprios pulsa pietate nepotes,

Fratre suo genitos, regi quoque sanguine iunctos,

Sedibus expellit discordi mente paternis,

1595

Solus ut optineat terram consorte remoto.

At pater augustus facto indignatus iniquo

Ilico progreditur procerum comitante caterva,

Et quem non poterat precibus monitisve benignis

Vi cohibere parat, belloque Polonica vastat

1600

Oppida, rura, domos, capiens spoliansque colonos.

Victus ad excelsas dux tandem pellitur arces,

Quas nullus valuit Romanus vincere ductor

Hactenus; has etenim tutas natura manusque

Fecerat, et nullis superari viribus umquam

1605

Posse videbatur, si se tueatur in illis.

Rex tamen insequitur Fredericus et obsidet arces,

Donec desperans dux posse resistere regi

Se tradit veniamque petit recipitque petitam

Primatum precibus, iurat quoque regia iussa

1610

Se servaturum digne bellique futurum

Italici comitem, quo Gallia tota fremebat.

Tum decus imperii Romani, rex Fredericus,

Hunc servare iubet semper quo vixerat usque

Paceque composita victor redit atque triumphat.

1615

Interea duro gens Mediolana Papiam

Persequitur bello nec regia signa veretur,

Que pro tutela miseris rex civibus ante

Miserat egregius, nec ipsum, ut fama ferebat,

Credit venturum populum frenare superbum,

1620

Nec putat esse ducem, qui cogere Mediolanum

Marte queat, tanti sibi gens numerosa videtur.

Ergo furit nimio mentis cecata furore,

Vt chorus ad Bachi properans trieterica matrum,

Quas nec natorum retrahit nec cura virorum.

1625

Castrum erat eximium pulcrumque, Vigebile dictum,

Menibus et vallo munitum opibusque refertum,

Quod populus vigili servabat mente Ticini.

Quippe Ticinensi solum restabat in hora,

Pluribus eversis, que gens superaverat atrox

1630

Mediolanensis bellorum exercita curis.

Huc quoque iam varios martis stimulata furore

Fecerat incursus, set erat bis terque repulsa.

Nunc igitur socias quantas valet undique turbas

Aggregat, ut castrum queat expugnare supremis

1635

Viribus et nulla metuat vi posse repelli.

Invitata suom dat amice Brixia genti

Auxilium magnis precibus precioque roganti,

Nec metuit vexilla ducis radiantia summi.

Et Crema dat populo solitas obnoxia vires,

1640

Cuius subsidiis contempsit freta Cremonam,

Dantque Placentini socios urbesque remote.

Innumere cocunt acies et signa sequuntur

Mediolanensis populi superare volentis

Castrum, quod forti vult mente Papia tueri.

1645

Iamque parant omnes transire fluenta Ticini

Ponte novo, quem non modico struxere paratu

Mediolanenses meditantes prelia cives.

Ista Ticinensis cernens capit arma iuventus,

Et populus properat graditurque Vigebile totus

1650

Portans vexillum, quod rex dederat Fredericus,

Et locat in medio gens audacissima campo

Castra putans hostes vi posse repellere tantos.

Nempe favet populo Farrati marchio Montis,

Atque Cremonenses sperat promissa daturos

1655

Auxilia et bello socios instante futuros.

Set vetat armatas transire Placentia turmas

Per proprias horas aurique cupidine cesa

Exigit inmensum pro transitione tributum.

Cui tamen, ut fama est, gens munera Mediolani

1660

Miserat, ut nullos sineret transire maniplos.

O quam dira lues animi, scelerosa cupido!

O vitium letale quidem, set amabile multis,

Morbus avaritie, que iam dominatur in omnes

Pene viros mentesque tenet virtute remota.

1665

Ergo Cremones sociis prestare iuvamen

Dum nequeunt, fines invadunt Mediolani

Et castella aliquot ferro populantur et igni.

Iamque due stabant acies populique parati

Ad pugnam, modico distabant limite campi.

1670

Mutua mirantur claris radiantia signis

Agmina seque petunt missis hinc inde sagittis.

Clamor in excelso resonat varioque tumultu

Castra fremunt animique truces sua pectora pulsant.

Nunc hos, nunc illos hortans fortuna laborat

1675

Cunctantes miscere acies gladiosque movere.

Set trepidant retrahuntque pedem fatumque morantur

Mediolanenses, moniti cessare parumper

Ac retinere manus, animos tollente Papia

Et stipante, quibus confidit regia signa.

1680

Mox tamen accensi variis hortatibus omnes

Ardenti pugnam properantes pectore poscunt.

Passibus at contra rapidis gens clara Ticini

Currit et infestis venientibus obviat armis.

Bellum ingens oritur, gladiis pugnatur et hastis

1685

Missilibus telis, clavis levibusque sagittis.

Scuta caveque sonant galee, fususque per artus

Sudor agit rivos, tellus quoque sanguine manat,

Corpora multa virum passim sternuntur et altis

Cornipedes plagis pereunt per membra receptis.

1690

Non ego temptarim cunctos per singula casus

Scribere, nec lacrimas et funera queque referre,

Nam properandum alio, primo luctaminis ictu

Adiuvat audacem fallax fortuna Papiam

Et premit adversam malefido numine partem.

1695

Quippe Ticinensis collecto robore pubes

Acrius insurgens hostes dare terga coegit.

Et repulit summa populum vi Mediolanum.

Mox tamen auxiliis succurrit lecta iuventus

Et rediens fortuna iuvat viresque ministrat

1700

Vndique tela volant manibus transmissa virorum

Crebra nivis ritu; rursus pugna aspera surgit.

Hic belli vis magna fuit, tum turba Ticini

Fortunam transisse videns et numen ad hostes,

Cedit et in campo metuens iam stare patenti

1705

Se recipit castro tot turbis haud satis apto.

At populus castrum victor circumdat et hostes

Obsidione premens parat expugnare reclusos.

Mox Vintelmus adest, vir pollens arte parandi

Instrumenta, quibus superantur castra vel urbes

1710

Et quibus e contra valeant obsessa teneri

Iste suo iactat plani castella vel urbes

Ingenio nulla ratione resistere posse,

Dummodo non metuat foris insurgentia bella.

Hunc igitur precio conductum Mediolani

1715

Cives non modico carum acceptumque tenebant

Et quasi rectorem populi dominumque colebant.

Eius enim fuerant victores calliditate

Sepius eversis plenis munimine castris.

Hic cum cepisset sua machinamenta parare,

1720

Quis caperet castrum, ridebat clausa iuventus

Et valli densa cingebat claustra corona,

Menia posse putans tantam defendere gentem.

Set nisi tanta foret, melius defendere posset.

Nam populus castro numerosus clausus in arto

1725

Esurit et veterem belli deponit amorem

Deficiente cibo. Qui si foret ante paratus

Sufficiens populo, fortasse Vigebile staret

Hactenus illesum nec menia pulcra ruissent.

Seva fames clausos fedus pacemque coegit

1730

Poscere et hostilis fidei se credere dextre

Pro dolor, artificis Vintelmi iussa subire

Civibus ut placuit, iurant victoribus omnes,

Obsidibusque datis confirmant federa pacis.

At iubet absque mora Vintelmus censor iniquus

1735

Everti castrum, pro quo tormenta parabat;

Captivos populi reddi sibi Mediolani,

Quos bello fortis gens ceperat ante Ticini,

Terdone castella dari, que capta maligne

Turba Ticinensis discordi mente tenebat.

1740

Atque addens graviora satis nonnulla reservat

Que se visurum meliori tempore dicit;

Intereaque vades servari Mediolani

Precipit et captos iam dudum compede vinctos.

Sicque Ticinenses abeunt cum pace dolentes

1745

Pace quidem verbis stabili, set rebus inani.

Nam precepta gravant nimium censoris iniqui

Nec servare placet, quamvis promissa vadesque

Captorumque labor mentes pietate coartent.

Scinditur in varias vulgi sententia partes:

1750

Pars servare fidem censet fedusque receptum

Et revocare suos hostili carcere clausos

At patrie dilectus honor promissaque regis

Auxilia et veterum mens haud oblita malorum

Sollicitant alios, ut federa turpia rumpant.

1755

Ipsi etiam mandant capti, mirabile dictu,

Nolle sui causa probrosam sumere pacem

Nec patrie regnive decus violare Papiam

Mortem malle pati quam federe vivere turpi.

Ergo, licet sero, censoris iussa maligni

1760

Spernit dura nimis captis vadibusque relictis

Iuratumque negat fedus servare Papia.

Haud mora vir prudens Opizo festinus ad altum

Progreditur regem et recitat res ordine gestas

Suppliciterque rogat cicius properare suisque

1765

Ferre opem et auxilium promissum sepius illis.

Nam nisi succurrat, perituros carcere cives

Asserit ingenuos ruituramque esse Papiam

Et reliquas urbes vicinas Mediolano.

Nec non Rainaldus, qui cancellarius alti

1770

Regis et interpres multa probitate vigebat

Atque palatinus vir dignus laudibus Otto,

Quos pater Italicas Fredericus visere gentes

Miserat et duras Ligurum convertere mentes,

Nolle suis mandant monitis parere superbos

1775

Mediolanenses nec hostes Pergameorum

Nec alios quosdam, set regia spernere iussa.

Quapropter veniat populos frenare procaces

Et ferat auxilium miseris properanter amicis

Rex pius et regni Ligurum tueatur honorem.

1780

His pater auditis Fredericus mandat in omnes

Confestim partes et convocat arma ducesque

Italici dudum belli rumore frementes.

Haud mora conveniunt acies populique potentes,

Cogitur ex variis ingens exercitus horis.

1785

Prebet enim regi comites Franconia multos,

Amplaque non modicas bello dat Suevia vires,

Baioaria electis ducibus spoliatur et armis,

Et populosa viros mittit Saxonia fortes,

Boemii coeunt proceres fulgentibus armis.

1790

Quorum rex dominum Fredericus ferre coronam

Iussit, et in regni meritum provexit honorem.

Quis numerare duces valeat per nomina tantos

Quis populos urbesque simul per singula dicat

Deseritur populis Germania dives et armis;

1795

Vndique conveniunt proceres iuvenesque feroces

Et vexilla ducis Frederici clara secuntur.

Tempus erat flexi quo Phebus ad ultima Tauri

Iam veniens spatio Geminos properare videbat,

Iamque suas canere videns gaudebat aristas

1800

Agricola et frugum domino sua vota parabat,

Tunc Romanus iter thalami consorte relicta

Ingreditur ductor turbis comitantibus ipsum.

At vaga iam Ligurum rumorem fama per urbes

Sparserat horrisonum centum preconia linguis

1805

Dira ferens verisque simul mendacia miscens:

Innumeros properare duces equitumque catervas

Agmina tanta sequi Fredericum sceptra regentem,

Milia quot reges numquam duxere priores

Hunc homines ductare feros, qui dentibus artus

1810

Humanos lanient, mordentes more ferarum

Quis caro cruda cibus, potus cruor, horrida visu

Corporis effigies et plena timoris imago

Quos gladii mortisve metus non terreat, et quos

Haud moveat pietas, nec fedi criminis horror.

1815

Ipsum velle suis spoliandas tradere turbis

Non solum paucas Ligurum quas oderat urbes

Set magis Italicas prorsus popularier omnes.

Hoc igitur Ligures fame terrore paventes

Certatim proprias circumdant menibus urbes

1820

Et renovant veteres reparantes diruta muros

Precipitique parant circum ipsos cingere fossa

Gens etiam bellis dudum sublata secundis

Mediolanensis venturum denique regem

Cercius accipiens trepidat formidine fame

1825

Et dubitans promptam Vintelmi consulit artem

Quid sit opus facto, quo se queat ipsa tueri

Consilioque viri fossam circumfodit urbi

Non modicam portis firmatis ordine senis

Et struit inmensum fosse superaggere vallum,

1830

Includens veteres et longa suburbia muros,

Grande opus et multo tandem sudore peractum.

Cumque magis fame gravis increbresceret horror

Barbaricas referens regum propiare catervas,

Vndique dispersi cives revocantur ad urbem,

1835

Qui variis castella locis pontesque tenebant

Servantes populi iussu mercede recepta.

Tum ceptum adversa reparari sorte Lomellum

Linquitur, et tantum frustra impendisse laborem

Penitet ac sumptum rectores Mediolani

1840

Et Terdona suis sinitur servanda colonus

Ad patriam tandem sociis redeuntibus urbem.

Destruitur pulcra fundatum sede Maleum,

Quod visa est frustra prius expugnare Cremona.

Pons quoque destruitur magnus, quem struxerat arte

1845

Vintelmus mira trabibus tabulisque paratis

Finibus externis sumptu simul atque labore.

Gens dispersa locis patriam fugit omnis ad urbem

Pontibus et castris variis hinc inde relictis;

Discedunt timidi deserto rure coloni,

1850

Vixque capit magnum fugientes Mediolanum.

Haud secus infestum gregibus genus acre luporum

Insidiis solitum pasci pecudumque rapinis,

Si quos forte suis venientes viderit ursos

Montibus aut silvis, fugit et sua lustra relinquit,

1855

Ipsaque sic rapidos metuens fugit ursa leones.

Rara suis firmata locis castella tenentur,

Servanturque altis vix pauce in rupibus arces.

Nam propiare ducem metuendum fama canebat,

Cui vix ipse queant urbana resistere claustra.

1860

Alpibus interea superatis rex Fredericus

In campis, Verona, tuis iam castra locabat,

Innumeris equitum turmis comitatus et armis,

Accelerans ausus Ligurum cohibere superbos.

Atque ibi dum placida recrearet membra quiete

1865

Clara caput visa est sub tempore noctis imago

Tollere turrigerum trepidantis Mediolani

Quam stipare senes multi iuvenesque videntur

Vestibus induti variis cultuque decoro.

Ipsa senex formosa tamen gestansque coronam

1870

Turribus ornatam, gemmis auroque nitentem

Mirantique duci tales dare pectore voces:

Mene demum, Frederice, venis obsidere sedem

Vt michi fama refert, mecum certare meumque

Hostili violare decus vis mente coactis

1875

Gentibus ac populis? Heu, quis tibi talia suasit?

Quis, rogo, consilium dedit hoc tibi pessimus auctor?

Non bene consuluit, qui te mihi reddidit hostem!

Namque ego sum cunctis Ligurum formosior una

Vrbibus et melior, regum gratissima sedes,

1880

Dives opum variarum, auri argentique metallis,

Dives avis, spatiosa, potens; nec sperne, quod ultro

Alloquor et durum precibus te flectere tempto.

Me populi numerosa colit procerumque caterva,

Marte vigens nullumque timens, sed ab hoste timenda;

1885

Me pater ecclesie, me rex Romanus amavit

Hactenus et veterem mihi conservavit honorem,

Inque vicem placitum me dante recepit uterque

Servicium. Cur tu mea durus munera spernis?

Inclite, quid, rector, tantam in me colligis iram?

1890

Adsum nempe volens tua prorsus iussa subire,

Si servare meum non dedigneris honorem.

Ne, queso, reverende pater, ne crede querelis,

Quas de me Ligures faciunt tibi falsa loquentes.

Nam si vestiges primas ab origine causas,

1895

Invenies, mihi crede, meos sine crimine cives.

Quod si nec precibus nec munere flecteris ullos,

Set mecum dura perstas confligere mente,

Me quoque habere scias animos et ad horrida vires

Prelia fortes, equos, gladios iuvenesque feroces.

1900

Dixit et in tenues elapsa evanuit auras.

At rex sollicitus vigilanti mente revolvit

Visa diu captusque levi torpore tenetur.

Quo tandem expulso surgens oracula summi

Patris adit placidaque Deum sic voce precatur:

1905

Rex eterne, Deus, qui mundum rite gubernas

Et regis, in varias commutans singula formas,

Qui bona semper amas, odis mala, crimina dampnas,

Cuius ab imperio constat procul esse malignos

Nolentesque sequi legum decreta piarum;

1910

Cui nichil iniustum placuit, quem dona precesque

Non capiunt, et quem non fallunt verba vel artes

Tu rege me, tu, queso, doce, ne fallere possit

Callidus insidiis qui semper nititur hostis.

Tu mihi Romani sceptrum et diadema gerendum

1915

Imperii licet indigno, pater alme, dedisti!

Ergo tuere datum per te, precor, optime, munus,

Da populos superare feros, da pace sequestra

Subiectos regere et gladio cohibere superbos.

Quodsi forte negas et me mea culpa repellit,

1920

Da, pater, augurium, venturaque fata revela.

Vix ea fatue erat, cum vox super intonat ingens:

Vade, age, ne dubita, ceptum tibi perfice cursum,

Fer pacem, Frederice, piis, bellumque prophanis

Gentibus ac populis, et regnum crimine purga

1925

Nam nisi iusticiam, nisi legum iura relinquas,

Et nisi consiliis ductus vicieris iniquis,

Quod petis, adversas dabitur tibi vincere gentes,

Imperiumque tuum multis servabitur annis.

Hoc pius augurio ductor gavisus in unum

1930

Convocat electos procerum secretaque pandens

Orat et hortatur celestis iussa tenere

Regis, ut ad patrias superatis hostibus horas

Victores redeant Liguresque in pace relinquant.

Quorum consilio legatos rursus ad hostes

1935

Mittit et invitat posita resipiscere tandem

Duricia et legum, que spernunt, iussa subire.

Nam licet hos duro valeat compescere bello

Velle tamen potius veniam dare, si resipiscant.

At solito dans verba modo mandata benigni

1940

Gens perversa ducis, proprie male conscia culpe,

Negligit et iusto renuit se subdere regi

Cuius non valuit donis pervertere mentem:

Sic tuus oranti populus, Ierosolima, regi

Subdere se nolens homini parere negavit

1945

Set Deus innumeris offensus denique culpis

Obsidione capi populum permisit amatum

Cui prius inmensum dederat placatus honorem.

Dumque simul cum rege duces de rebus agendis

Tractarent variis volventes singula dictis,

1950

Ecce Cremonenses populi mandata ferentes

Rectores veniunt et coram talia fantur:

Imperii, Frederice, decus, victoria semper

Laus et honor tibi sint, maneat tua gloria semper!

Hoc gens nostra cupit tibi tota mente fidelis

1955

Hoc Dominum precibus celestem poscimus omnes.

Noveris egregiam, ductor venerande, Cremonam

Magnifice rebus, belli quibus indiget usus,

Vt tibi servitium faciat magnum, esse paratam.

Ipsa cibum potumque tuis dare sufficientem

1960

Agminibus spondet precio sine fraude recepto,

Dum sol signa poli septeno pervolet orbe,

Ipsaque centenas promptas ad prelia turmas

Mittere, si iubeas, omnes tua signa sequemur.

Accelera et populos gladio compesce superbos,

1965

Gentibus ut Ligurum pacem, dux magne, cupitam

Concilies regnique tui tuearis honorem.

Nos equidem auxilium cupientes ferre Papie,

Vt pietas quondam tua nobis iusserat, arma

Sumpsimus et bello hostiles invasimus horas

1970

Et castella solo villasque redegimus amplas.

Set quantum potuit, gens nobis seva Cremensis

Obfuit exercens predas, furtum atque rapinas

Finibus in nostris iurato federe rupto,

Auxiliumque tulit populo scelerata superbo,

1975

Quem tua iam dudum contempnere iussa sciebat.

Vnde rogat populus, regum iustissime, noster,

Vt Crema, quam meruit, penam patiatur iniqua.

Nam Crema multorum nostra in regione malorum

Causa et origo fuit, postquam fundata sinistro

1980

Omine se populo subiecit Mediolani.

Extunc finitimas pax et concordia gentes

Deseruit, nec erit Ligurum pax firma per urbes

Stante Crema, quam turba colit scelerata virorum,

Vndique desertis domibus collecta paternis,

1985

Que nunquam legem tenuit nec reddidit urbi

Debita iura sue, male subdita Mediolano.

Huc, quicumque velit, pie rex, inpune nocere,

Confluit, huc servi et patria pro crimine pulsi.

Fraus habet hic sedem, furtum, periuria, cedes,

1990

Preda, rapina, dolus, scelus omne, superbia, luxus.

Funditus ergo Cremam dignam, pater alme, ruina

Destrue, nec tantum crimen patiaris inultum.

Sic levius vinces quasi mancum Mediolanum,

Sic tibi gaudentem facies servire Cremonam,

1995

Sic bona restitues iam dudum perdita pacis.

Ductor ad hec placidus referens pro tempore dignas

Promissis grates respondet seque Cremone

Premia pro meritis promittit larga daturum

Facturumque Creme mala, que tolerare meretur,

2000

Ni conversa suas deserto Mediolano

Emendet culpas decretaque regia servet.

Nil magis esse animo quam regni pacificare

Discordes populos frenatis iure superbis.

Hec ubi dicta, iubet confestim signa moveri

2005

Et petit iratus propero te, Brixia, cursu,

Cui iam dudum fines vastabat opimos

Boemius ductor regalis previus ale;

Nec non Pergamei vindicte tempora nacti

Rege iubente viri turres, castella domosque

2010

Diruere, unius geminantes dampna ruine.

Terra tremit fremitu turbe nimioque tumultu,

Terror ubique gravis, fugit incola ruris ad urbem

Aut montana petit, set nec mons tutus ab hoste.

Nam posite in summis spoliantur montibus are,

2015

Nec prodest fugisse suis cum rebus ad illas.

Miles ubique ferus ferro crassatur et igni

Incendens villas, capiens castella vel arces.

Omnia collucent flammis, niger aera fumus

Implet et ex omni prebet se parte videndum.

2020

At trepidi clausa cives retinentur in urbe

Et temptant precibus regia lenire furorem

Poscentes posito pacis sibi federa bello.

Iamque oratores aderant ipsumque rogabant

Affusi genibus Brixiane parcere genti,

2025

Quam sua dicebant mandata subire paratam.

Donaque spondebant ducibus; tum rex Fredericus

Indignum reputans hic preconsumere vires,

Cum dudum miseros cupiat de carcere cives

Eripere et bello compescere Mediolanum,

2030

Quod putat esse caput Ligurum in regione malorum,

Consilio procerum precibus placatur et urbem

Deserit intactam vastatis latius agris.

Quodsi presagam mentem natura dedisset,

Vt mortale genus prescire futura valeret,

2035

Pergamee nunquam gentis violasset amorem

Brixia, nec propter Vulpinum tanta luisset

Dampna vel irati forsan graviora tulisset

Verbera rectoris, quem postea Mediolano

Consociata gravem fecit tolerare laborem.

2040

Postquam composito Fredericus federe ductor

Placatus voluit Brixianam absolvere gentem,

Continuo ducibus consultis Mediolanum

Tendere disponit, populum cohibere superbum

Captivosque gravi de compede solvere cives,

2045

Pro quibus innumeras acceperat ante querelas.

Cumque propinquasset fluvio, qui solis ab ortu

Adua nomen habens rapidis perlabitur undis

Et veteres certo concludit limite fines,

Cernit ab adversa pugnam meditantia ripa

2050

Agmina, que fuerant agris collecta propinquis

Plurima, queque etiam consul transmiserat urbis

Vt procul arcerent hostes ripamque tenerent,

Ne, si forte velint, valeant transmittere gressum.

Cernit et inmensam ripe super ardua predam,

2055

Plaustra honerata, boves, animalia multa virosque

Hec secum ad Trecii castrum ductare parantes.

Est locus, obliquo quem circuit Adua cursu,

Longus in angustum natura ductus ab ipsa.

Partibus hic geminis subiectis preminet undis,

2060

Editus in scopulis fluctu feriente recisis,

Fronte autem campo prima iacet equus aperto,

Quarta velut. rupes pars altior eminet agris.

Hoc fundata loco castri sunt menia, quondam

Nomine quod veteres Trecium dixere coloni.

2065

Huc dum regales narraret fama cohortes

Appropiare, coit metuens vicinia tota

Plebs, varios que multa locos hinc inde colebat,

Et reparat muros ac propugnacula firmat

Et pariter triplici circumdat menia vallo,

2070

Vt queat hic, cum tempus erit, sua seque tueri,

Sperans invicto sic posse resistere regi.

Hac inhibet confisa fugam spe turba rebellis

Et secura manet fugientibus undique multis.

Nunc igitur radiare videns iam regia signa,

2075

Collectis rebus propriis armisque receptis

Convenit in ripa, quam rex transire parabat,

Tutari cupiens patriam ipso in limine terram,

Quin etiam pontem retinet, quem tollere consul

Iusserat; heu stultam fallit fiducia mentem!

2080

Namque carere vado nivibus tunc aucta solutis

Vnda videbatur, nec quemquam audere putabat

Vltra ferre gradum, cum gurgitis alveus esset

Plenus, et inmenso premeretur arena profundo.

Currit turba minax, qua Vavire quaque Cropellum,

2085

Audacique ducem Fredericus voce lacessit:

Non datur hac transire tibi, rex ruffe, furoris

Teutonici ductor, cursum mutare necesse est.

Non sinit externas huc gressum ferre catervas

Adua, que patriam defendit ab hoste sacratam.

2090

I procul hinc tecumque acies averte rapaces!

I procul et nostras non ingrediaris in horas!

Non sine morte tua nostri damnove cruoris

Mediolanensis patrie violabis honorem.

Talia vociferans et adhuc graviora rebellis

2095

Turba furit furit collecta crepidine ripe,

Et iaciens funda lapides arcuque sagittas

Amnis ab accessu temptat cecata furore

Regales arcere acies. Tum ductor in iram

Accensus proceres hortatur et arma parari

2100

Imperat, ut summa tumidum vi transeat amnem

Et sibi vindictam sumat de gente superba.

Haud mora, per medios procerum pars maxima fluctus

Fertur, et inmensum superat vix nando profundum.

Pars rapitur violenter aquis, rex ipse pedestris

2105

Pontem marte capite claris conspectus in armis

Et ferit obstantes nudato cominus ense.

Vt fera, venantum quam turba tenere laborat,

Cum videt angusto se claudi limite, vires

Exerit et duro venabula pectore frangit

2110

Dilaniatque viros, sic rex animatus in hostes

Irruit, adversis contra gens effera telis

Nititur audaci gaudens dare vulnerat dextra,

Et licet horrendum metuendi principis ensem

Aspiciat, pugnare tamen pontemque tueri

2115

Perstat atrox, donec proceres post terga frementes

Audit transgressos inopino limite flumen.

Hos ubi conspexit nimio perculsa timore

Vertit terga duci fluvioque immergere pontem

Sero cupit; rex quippe ferox non segniter urguet

2120

Hostilique tenet pontem stacione repulsa.

Sternitur infelix acies paulo ante superba

Mente furens spoliisque fugit turbata relictis.

Regius insequitur superato gurgite letus

Miles et in populum victor desevit agrestem.

2125

Nam multi cunctis spoliati rebus et armis

Ducuntur capti manibus post terga ligatis

Et pecorum precio venduntur more recepto.

Pars salit in fluctus cupiensque evadere certe

Occurrit morti; Trecii pars claustra propinqui

2130

Tuta petit, cursu fugiens properanter anhelo.

At victrix spoliis ditatur turba relictis

Vastatoque tenet vetitam sibi Vavire ripam.

Vertitur interea celum noctemque reducit

Oceanie condens radios sol pronus in undis.

2135

Tum sapiens positis curari corpora castris

Dux iubet, et dulci recreari membra quiete,

Postera dum surgat tenebris aurora fugatis.

Ipse tamen vigili rem summam mente volutat,

Nam gravis incumbere negat illi cura quietem.

2140

Vix erat orta dies procerum mox turba relictis

Castrorum progressa locis regemque secuta

Menia circumdat Trecii, castrisque locatis

Vndique per campos parat expugnare supremis

Viribus inclusos muris et turribus hostes.

2145

Continuo trepidam sevus defertur ad urbem

Rumor et in populi passim diffunditur aures

Mediolanensi superato flumine ripa

Teutonicos iam stare doces regemque verendum

Fronteque nonnullos prima cepisse suorum

2150

Ingressum patrie cupientes marte tueri

Et iam dispositis Trecium oppugnare maniplis.

Arma ciet bello gaudens animosa iuventus

Et cupit infestis concurrere protinus hastis.

Turba vetat reverenda patrum consulque ruentes

2155

Arcet et obstrusis iuvenum tenet agmina portis.

At tamen electos equitum iubet ire trecentos,

Explorare aditus, et quid rex ipse pararet.

Accelerant equites iussis parere volentes,

Dumque iter hii peragunt medusque vagantur in agris,

2160

Improvisus adest miles regalis et illos,

Vt videt, aggreditur laxis emissus habenis

Palantesque capit primos nil tale timentes.

Cetera turba fugit socius pudibunda relictis

Et rediens patriis diffusos finibus hostes

2165

Omnia vastantes mesto sermone fatetur.

Extemplo turbati animi concussaque vulgi

Pectora et inmensus totam pavor occupat urbem.

Hoc igitur rumore pavens, quicumque erat extra

Vrbis claustra, fugit, monachos quoque terror in urbem

2170

Regius invitos deserto rure coegit,

Vt quondam natos Ionadab, quos ducere vitam

Rure pater duram iussit, mirabile dictu,

Vt nec habere domos illis nec dulcia Bachi

Pocula nec cultum sementis nosse liceret.

2175

At regem Vintelmus adit sceleratus et urbem

Deserit attonitam fugiens, seu Mediolani

Excidium metuit, seu, quod mox fama ferebat,

Exercere dolum meditatur in arte nefanda

Posse ratus prodesse magis, si fingit obesse

2180

Seu maiora dari vir avarus munera sperat

Interea clausos Trecii rex menibus acri

Obsidione viros belloque evincere certat,

Illi autem contra firma se mente tueri

Auxilium populi sperantes Mediolani.

2185

Iamque dies alterque dies processerat,

Spes erat auxilii penitus sublata futuri.

Nam Trecio nullum referebat ab urbe revertens

Nuntius auxilium cives dare Mediolani,

Set trepidare sibi nimia formidine captos,

2190

Et simul horrifico terrebant undique visu

Circumfuse acies penam mortemque minantes.

Ergo capi tandem violento marte timentes,

Cum sua tormentis iam frangi tecta paratis

Ictibus et turres crebris nutare viderent,

2195

Tradunt se ducibus mesti veniamque precantur.

At pius his ductor culpam pietate relaxat,

Et miserans propriis dimittit rebus honustos,

Vt, quocumque velint, liceat convertere gressum;

Servarique sibi Trecium iubet absque ruina

2200

Presidio imposito, nec non reparare propinquum

Pontem, quem populus destruxerat ante rebellia

Inde suos letus castro spoliisque potitus

Innumeris vocat in cetum hortaturque benigna

Voce acuens promtas in queque pericula mentes:

2205

Exultate viri, dignasque rependite regi

Perpetuo laudes, rea nobis summa peracta est;

Hostiles etenim pulsis obstantibus horas

Cepimus et prima iam fronte subegimus hostes,

En captivorum spolia et de gente superba

2210

Primitie, en castrum, quod coniurata rebellis

Turba michi duro defendere marte parabat.

Nunc iter ad muros nobis et Mediolani

Menia, vos bellis animos atque arma parate.

Sic fatus conscendit equum, signisque levatis

2215

Castra aciemque movet properans audacter ad urbem.

Iamque omnis campis exercitus ibat apertis,

Dives equis, dives preda spoliisque repertis,

Cuncteque subvertens ferro vastabat et igni.

Boemius primas acies dux, ultima curant

2220

Rainaldus variique duces, rex agmine summus

It medio, partesque simul circumspicit omnes

Providus, ingenti disponens omnia cura,

Vt ratis in pelago posite vigil undique rector

Prospiciens clavamque regit velisque ministrat,

2225

Nunc quid agant sociis edicit, nunc meditatur

Signa viam dubiumque sibi monstrantia cursum.

Tandem regales inopino Mediolanum

Adveniunt acies cursu, valloque sub ipso

Castra locant urbisque parant obsidere portas.

2230

Turba ducem clipeis Frederico instructa iubente

Prestat in auratis, alii post terga laborem

Castrorum subeunt et sedes cespite firmant.

Attoniti nimia mussant formidine cives

Et vario tota discurrunt urbe tumultu.

2235

Pars velit acceptis erumpere protinus armis

Fortunamque sequi, cohibet pars altera gressum

Et prodire timet regemque lacessere bello.

Turba patrum consulque monet, ne credere campo,

Neu conferre manum properent, quo venerit usque

2240

Oportuna dies, tuta set in urbe morentur.

Ergo licet stimulent pudor iraque bella movere

His parere tamen monitis mene omnibus una

Armatique tenent gladios et menia complent;

Hii vallum densa cingunt murosque corona

2245

Et fundis lapides iaciunt volucresque sagittas

Arcubus incautis mortem per inane ferentes

Hii sese ad portas glomerant aditusque tuentur

Hii tormenta parant mittendis congrua saxis,

Quis valeant hostes portis terrere propinquos.

2250

Conscendunt turres pueri innupteque puelle

Et tremulis monstrant digitis sibi regia signa;

Matres templa petunt, lugubri voce precantes

Numinis auxilium, sanctis quoque dona ferentes

Votaque pro patrie faciunt non parva salute.

2255

Thure sacerdotes altaria cuncta vaporant

Oblatisque Deum sacris placare laborant.

Magnus ubique timor, statua ille miserrimus urbis.

O quam veloci discedunt prospera cursu,

Quam subito letis miscentur tristia rebus

2260

Mediolanensis paulo ante potentia gentis

Bella ferens populos Ligurum terrebat et urbes

Et florens varius pollebat ubique triumphis,

Nunc premitur sevo sine vulnere victa timore

Et patitur meritum mutata sorte dolorem.

2265

At rex cum ducibus positis iam corpora castris

Curat et ingenti premit obsidione superba

Menia, qua pratum fuit archipresulis olim.

Namque ibi mira ducis vidi tentoria summi,

Vix ultra lapidis iactum distancia vallo,

2270

Innumerique duces campos hinc inde replebant.

Tum Ligurum varie, presertim Mediolano

Finitime, certant sua bello mittere gentes

Auxilia imperio Frederici rite faventes,

Et simul invisam cupientes vincier urbem,

2275

Vt tandem liceat veteres abolere querelas.

Nunc age, set breviter, venientes, Musa, recense!

Laudensis properat gaudens Cumeaque pubes,

Vlciscique suam sperant sub rege ruinam,

Et quotcumque valet generosa Papia cohortes

2280

Ducit, ut eripiat proprios de carcere cives.

Gaudet opes viresque suas monstrare Cremona,

Promissique memor largo movet arma paratu.

Novarie gens clara coit, quam Mediolani

Incursu cives crebro vexare solebant.

2285

Pergamei properant equites regisque secuntur

Imperium magni, meritum spondentia honorem.

Nonnullos etiam mesta dat Brixia mente.

Mantua, Vercelle, Verona, Placentia, Parma,

Nec non Farrati clarus venit incola Montis,

2290

Et qui finitimas miles colit inclitus horas.

Quin et Terdone sociali federe cives

Consensu populi resoluto Mediolani

Regia castra petunt, mandata subire parati,

Et licet inviti dant vires obsidioni.

2295

Nam metuunt, priscam sua ne Fredericus ob iram

Menia subvertat summo reparata labore.

At Crema non cessat solitum dare Mediolano

Servitium, quantumque potest in regia amicos

Sevit agens predas nec regia iussa veretur.

2300

Heu cito venturam non cernens stulta ruinam!

Regini Mutineque viri gentesque remote

Ligurum terris sua mittunt agmina bello.

Italie pars magna coit, castrisque locatis

Obsidet imperio Frederici Mediolanum.

2305

Illic barbaries et centum dissona linguis

Verba sonant, illic vario gens plurima cultu

Sub domino pariter sine murmure cogitur uno;

Teutonici mixtis loca servant iussa Latinis.

Et simul obsessis mortem excidiumque minantes

2310

Civibus exclamant: Misero mors Mediolano!

Ecce autem cives armis animisque resumptis

Castra erumpentes Romane proxima Porte

Invadunt subito, qua forte Papia sedebat

Cum patre Rainaldo Frederici interprete regis.

2315

Protinus audacter pubes capit arma Papie

Et parat egressos retrudere menibus hostes.

Nec minus e castris equites hinc inde propinquis

Audito clamore ruunt pugnamque capessunt.

Mediolana cohors Ligurum sibi sepe subactam

2320

Despiciens turbam laxis discurrit habenis

Et ferit obstantes nunc longis eminus hastis,

Nunc magis incumbens nudato cominus ense.

Regia para contra non segnius horrida miscet

Vulnera; cornipedum sternuntur multa per agros

2325

Corpora, multa virum, validis pugnatur utrimque

Viribus et magno mare sevit utrimque tumultu.

Hos decus imperii summique potencia regis

Incitat et veterum mens haud oblita malorum;

At patrie sedis stimulos amor ingerit illis,

2330

Natalisque soli vires dulcedo ministrat.

Iamque ad regales belli pervenerat aures

Rumor, et auratis aderat Fredericus in armis

Innumera ductor procerum vallante caterva,

Irruat et forti temptet mox prelia dextra,

2335

Ni vetet incumbens nigra nox humidas palla

Et cedens posito petat hostis menia bello.

Collaudat placidis sociorum forcia dictis

Facta monetque illos castris succedere fessos,

Vt sua nocturna reparentur membra quiete.

2340

Ipse simul sera repetit tentoria nocte.

At postquam tenebris cepit radiare fugatis

Orta dies, capere arma duces equitumque catervas

Imperat et medio pariter procedere campo,

Sublimes in equis insignia clara ferentes,

2345

Nam pugnare cepit, si pugne copia detur.

Haud mora, per campum castris equitatus apertis

Spargitur exultans, nec non rex ipse verendus

Alto vectus equo campum petit, undique lecti

Conveniunt equites, set non data copia pugne.

2350

Arcet enim cives rectorum turba ruentes

Et prodire vetat, portas vallumque tueri

Tunc satis esse putans, quoniam fortuna decessit.

Vulgus iners vallum, portas animosa iuventus

Occupat, et cuncti moderantum iussa facessunt.

2355

Tum primam ante aciem ductor sese arduus infert

Vociferans: Pudeat vallo fossaque teneri

Effrenem populum, qui bella ciere solebat

Et paulo ante sibi regni poscebat honorem!

Quo vigor ille prior, quo tanta superbia cessit?

2360

Nunc date vos equo, si qua est audacia, campo,

Nunc conferte manum, si qua est fiducia, bello!

Talia voce refert, socii clamore secuntur

Horrisono, multis stipatus milibus urbem

Circuit, explorans aditus per devia clausam.

2365

Ac velut antistes lustranda per atria pompam

Sacrifico comitante choro longo ordine ducit,

Precedunt vexilla crucis sequiturque canora

Turba operi devota pio, sic rex Fredericus

Lustrat equo latam sociis comitantibus urbem.

2370

Spectat ab excelso clausus radiantia vallo

Signa ducum populus cuneosque ad bella paratos.

Et clamore furit, digna atque indigna relatu

Obiciens, medie tutus discrimine fosse

Quam diffusa novo repleverat unda meatu.

2375

Precipue tamen intendit maledicta minasque

Finitimis Ligurum turbis populisque Latinis,

Qui magis insultant clauso verbisque lacessunt.

Stant pavide in speculis matres, pueri atque puelle,

Pulvereamque oculis nubem turmasque secuntur

2380

Menia lustrantes, et votis numina poscunt

Auxilium, terrent imbelles sexus et etas.

Incedunt pariter fulgentes ere caterve

Atque ducum cunei, quos inter ductor amandus

Auratis rutilat longe conspectus in armis

2385

Vt roseus claro cum surgit Lucifer ortu.

Haud procul a vallo fornix sublimis in agro

Marmoreis miro constructus scemate saxis

Contra Romanam stabat ceu machina Portam,

Quem struxisse datur victo sibi Mediolano

2390

Gens quondam Romana, volens per secula famam

Hoc signo durare sui cum laude triumphi.

Hunc modo civilis metuens, ne forcior hostis

Occupet, electos iuvenum conscendere consul

Iusserat et stantes celsa velut arce tueri.

2395

Huc igitur tandem lustrata exercitus urbe

Regalis veniens et fornicis ardua cernens

Audaces cepisse viros, parat illico summis

Viribus expugnare locum temptatque superbos

Vocibus et missis iuvenes terrere sagittis.

2400

Ipse etiam sumpto ductor subit impiger arcu

Letiferamque procul iaciens per inane sagittam,

Percellit superis residentem aedibus hostem.

Tollitur in celum clamor, ruit undique fortis

Consertis miles clipeis et solvere molis

2405

Nititur excelse compagem ac frangere saxa;

Hii faretras missis certant vacuare sagittis,

Hii tormenta parant mittendis congrua saxis.

Ac super hostilis lapides et tela iuventus

Certatim fundens nec non celeresque sagittas

2410

Discutit armorum seriem cuneosque repellit,

Et velut arce sedens firma se mente tuetur.

Et iam sol medium celi transcenderat orbum

Oceanum repetens, durum tum fessa laborem

Agmina magnanimus monet intermittere ductor

2415

Et reparare suas curando corpora. vires.

Succedunt igitur castris et corpora curant.

Effugit interea civilia nocte iuventus

Fornice deserto patriamque recedit in urbem,

Nam metuit subitam ventura luce ruinam.

2420

Stant tamen audacter quidam sedemque diebus

Mente tenent aliquot stabili, verum undique turbis

Dispositis, tandem violento marte subacti

Se locumque duci tradunt; at victor in alto

Fornice presidium ponit Fredericus et urbis

2425

Menibus appropians, portis fera bella au ipsis

Miscet et ingenti premit hostes strage superbos.

Ilicet ad portas tota discurritur urbe

Armatique ruunt cives vallumque coronant,

Et sua collatis tutantur menia dextris.

2430

Erumpunt iuvenes ardenti pectore fortes

Vulnera miscentes rabidarum more ferarum,

Nec dubitant patrie perituram impendere vitam,

Dum patrias vel morte queant defendere sedes.

Pugna fit ante aditus et portas Mediolani

2435

Aspera, ceduntur pariter ceduntque sub armis

Certantes pulcramque petunt per vulnera mortem.

Tela, sudes et saxa volant stridentia funda

Crebra velut nimbus, resonat clamoribus ether

Ac fremitu, dense veniunt hinc inde sagitte.

2440

Ater utrimque cruore sudore ac pulvere mixtus

Funditur, exhalant tenuem cum sanguine vitam.

Acrius incumbit regalis turba sub altis

Menibus obpugnans cives nimia ante potentes

Qui soliti fuerant aliorum obsidere portas.

2445

Tandem belligeros reprimit nox atra furores

Et cogit posito fessos requiescere bello.

Se recipit. patria civilis in urbe iuventus

Et sua regalia repetit tentoria miles.

Tum pater egregius ductoris more benigni

2450

Laudibus extollit socios Fredericus eosque

Procurare monet bene gestis corpora rebus

Atque parare animos ventura ad prelia fortes.

Nec minus electos circumdare menia flammis

Nocte iubet vigiles portasque obsidere clausas.

2455

Accedunt monitis fusique tapetibus amplis

Indulgent epulis hilares bacheaque sumunt

Munera et excipiunt refoventes membra quietem.

Interea cristis iuvenes auroque corusci

Discurrunt variantque vices et menia crebris

2460

Ignibus illustrant, cantant ducuntque choreas

Teutonico ritu; noctem custodia ludo

Transigit insomnem. Prospectant Mediolani

Hec super e vallo cives atque arma tenentes

Rectorum monitu vigilant et menia servant,

2465

Explorant aditus et propugnacula firmant

Fedaque turbatis iactant convitia dictis.

Excubat in portis iuvenum valloque caterva;

Consilium patres ineunt urbisque senatus.

Nox abit, et rursus movet in certamina fortes

2470

Lux exorta viros, dirimit nox prelia rursus.

Sicque erat exactus mensis. Tum Mediolani

Insolita cives nimis obsidione gravati,

Cum videant multos bello morboque per urbem

Deficere, exoptant durum finire laborem.

2475

Armati portas iuvenes ac menia servant.

Consul cum patribus simul et maioribus urbis

Nocte super media deliberat atque revolvit,

Quo valeant pacto belli componere causam.

Et cum multa diu vario sermone fuissent

2480

In medium prolata, suam sic denique mentem

Exponit consul: Cives, en cernitis, inquit,

Vt reor, et mecum pariter cognoscitis omnes,

Quo sit nostra loco res publica, quanta furentis

Teutonici regis mala nos patiamur ob iram.

2485

Nec quid debuerit fieri prius, at modo facto

Quid sit opus tractare iuvat. Crassatur in agris

Hostis atrox nostris, et culta novalia vastans

Demetit impavidus messes, quas sevimus, atque

In cinerem redigit villas, castella domosque.

2490

Omnia subvertit, nec est prohibere facultas,

Pro pudor, aut virtus nobis. Fortuna favorem

Subtraxit malefida suum; sociale reliquit

Auxilium, magnusque olim cessavit amicum

Cetus, et in nostrum coniuravere feroces

2495

Excidium Ligures; totis nos viribus urguet

Imperii rector Fredericus et obsidet urbem,

Obsidione premi quam nemo posse putabat.

Obsessus bello populus morboque laborat,

Inque dies fato multi rapiuntur acerbo.

2500

Iam tumulis vix est locus, horror ubique per urbem

Improbus atque dolor, certe Deus ipse videtur

Iratus nobis, quibus ante favere solebat,

Sanctorumque chorus nos et sua templa reliquit.

Accipite ergo, patres, que sit sententia menti:

2505

Nos quoniam veterem retinere nequimus honorem,

Cum Deus ipse vetet, cedamus, nec pudor obstet,

Quominus a magno fedus pacemque petamus

Rege, nec ad nichilum redigi sic nostra sinamus.

Debet enim ductor, volumus si vera fateri,

2510

Romanus nobis dominari iure. Quid ergo

Legibus atque Deo contendimus esse rebelles?

Si placet, electos, qui pacis federa poscant,

Ire oratores iubeamus, nec ducis alti

Cui Deus ipse favet, fugiamus iussa subire.

2515

Dixerat, at patres dubitant, laudent reprobentne

Consilium, tandem placuit sententia cunctis.

Iamque diem claro revehebat Lucifer ortu

Et rutilans noctis tenebras aurora fugabat,

Mox oratores pacis mandata ferentes

2520

Consulis hortatu properant ad regia castra,

Atque interventu ductoris Boemiorum,

Quem mediatorem pacis fecere petite,

Conantur summi regis lenire furorem

Et placitum fedus posito componere bello.

2525

Dulcibus exornant dictis mandata precesque

Compositas faciunt poscentes federa pacis.

At vigil imperii rector Fredericus iniquas

Commemorans noxas et crimina Mediolani,

Exaudire preces renuit mandataque gentis,

2530

Quam tociens frustra pacem servare rogavit.

Verum consilio procerum precibusque suorum

Flectitur, ut bellum sub conditione remittat.

Denique Boemio faciende pacis honorem

Concedit regi, cui se commiserat hostis.

2535

Hic igitur duram legatis conditionem

Federis imperio proponit principis alti.

Nam iubet, ut cives mox reddant Mediolani

Captivos omnes, quos dudum carcere duris

Compedibus cohibent, et marcas milia quinque

2540

Argenti fisco tribuant, quia spernere iussa

Regia sunt ausi tociens; seseque fideles

Hinc fore ductori iurent decretaque servent

Eius et obsequium prestent sine fraude, nec ultra

Legibus usurpent neglectis regia iura,

2545

Et cum finitimis ipsi quoque federa pacis

Perpetue faciant populis martemque relinquant;

Insuper ut vadibus confirment pacta trecentis.

His oratores auditis rursus in urbem

Conversi redeunt et civibus ordine narrant

2550

Cuncta suis simul in cetum de more vocatis.

At gravior iusto cunctis et dura videtur

Pacis conditio, tamen hanc adversa subire

Sors cogit populique labor; dant undique mestas

Pro patria lacrimas, cuius coguntur honorem

2555

Linquere dilectum, multo sibi sanguine partum.

Haud aliter dulces materno in funere nati

Alta trahunt imo suspiria pectore tristes

Plorantesque suum manifestant voce dolorem.

Laxantur capti vacuato carcere cives,

2560

Cunctaque complentur regis precepta verendi.

Pax fit, et in scriptis rediguntur federa pacis.

Et iam virgineo spatio sol pene peracto

Pronus ad equantem properabat tempora libram,

Tum redit ad patrias perfecto federe sedes

2565

Boemius rector comitatus gente suorum,

Et lecti auxilio proceres populique recedunt,

Duce dimissi merita cum laude benigno.

Illico per vacuos fugiens modo rusticus agros

Spargitur et villas satagit reparare perustas.

2570

Rura petunt ilares dudum deserta coloni,

Certatimque serunt et iactant semina sulcis.

Persequitur tamen hos langor miserabilis et mors,

Que prius obsessa vexabat in urbe manentes.

Nec solum agricolas depascit Mediolani

2575

Dira lues, verum et reliquis crassatur in agris

Ingrediensque urbes, cives quoque seva fatigat;

Milia multa hominum fato rapiuntur iniquo.

At pater ereptis miseris Fredericus amicis

Et tandem misso sua sub iuga Mediolano

2580

Imperat eversas reparari protinus urbes,

Ipseque progressus turbis ducibusque relictis

Fundamenta locat designans menia. Gaudent

Oppressi quondam populi laudesque benigno

Rectori dignas reddunt sua vota videntes

2585

Impleri tandem longis sperata diebus.

Instant ardentes operi certantque subactas

Instaurare domos recidivaque ponere tecta.

Hii reparant aditus confusaque strata viarum,

Hii veteres muros portasque ex more quaternas.

2590

Nulla viris requies, dulcis labor ille videtur.

Vrbs Cumea loco surgit renovata priore,

Laudensis monitu transfertur principis alti,

Qua Montem Getion preterfluxit Adua claris

Fluctibus et portat ratibus commercia tractis.

2595

Illic eximio domus atque palacia regi

Fluminis in ripa, sicut iubet ipse, parantur.

Haud procul hinc situs est, Ligures quem nomine dicunt

Roncaliam, campus, segetum fecundus et herbe,

Rex ubi Romanus, Ligurum cum visitat urbes,

2600

Colloquium celebrare solet castrisque locatis

Iura dare in populos et eorum solvere causas.

Huc igitur princeps Fredericus more vetusto

Concilium. celebrare volens proficiscitur atque

Convocat insignes Ligurum proceresque potentes

2605

Et simul ex magno sapientes undique regno,

Quorum consilio leges ac iura revolvens,

Causarum solvit laqueos et rite querelas

Terminat innumeras iudex pietatis amator.

Nec minus ipse novam legem promulgat, ut omnes

2610

Imperio gentes subiecte federa pacis

Perpetue teneant et legum iura sequantur.

Nemo alium violet, nemo fera prelia temptet,

Fraus, dolus, insidie procul absint, preda, rapine.

Sic homines primi vixerunt temporis olim,

2615

Celestem in terris gaudentes ducere vitam;

Pro quo diota fuit prior etas aurea mundi.

Tunc delatores veniunt bino inde frequentes

Multa Placentine recitantes crimina gentis.

Vnde Placentinos ductor succensus in iram

2620

Imperat everti muros fossaque repleri

Et luere admissum subversis menibus urbem.

Paretur, populusque dolens sua menia vastat.

Hinc Ligurum cunctas mandat Fredericus in urbes

Et iuramentis pariter vadibusque receptis

2625

Obligat, ut servent sua cives iussa fidemque

Illesam teneant nec pacis iura relinquant.

Moxque alias regni tendit securus ad urbes

Subiectosque sibi Ligures in pace relinquit,

Qui tandem positis peragebant ocia bellis.

2630

At perversa dolens pacis procedere cultum

Allecto, cuius bellum et discordia semper

Ireque exagitant et crimina noxia mentem,

Ingemit et subito dirarum a sede sororum

Surgit, ut invise sibi temptet federa pacis

2635

Rumpere et ad solitum populos animare furorem.

Mox igitur colubris petit obsita Mediolanum

Ingrediensque urbem prius iuvenalia temptat

Pectora et inspirat rabiem pacemque repellit.

Quin etiam impubes pueros scelerata venenis

2640

Inficit, et varias sumens pro tempore formas

Oraque composito miseros sermone fatigat:

Quo poterit bello iam vestra nitescere virtus?

Aut ubi militiam teneris discetis ab annis

Insignes facient iuvenes muliebria segnes

2645

Otia, venturas consumet inertia vires!

Pacis in hac feda requie torpebitis et nil

Laudari dignum vestro facietis in evo.

Vos patribus geniti, quorum preclara per orbem

Facta sonant, per quos sic gloria Mediolani

2650

Crevit, ut in cunctis fieret celeberrima terris!

Quin igitur moveant animos exempla parentum,

Excutiant mentes maiorum facta iacentes,

Quos tulit in celum virtus et gloria belli.

Degener est, qui facta sequi detractat avorum!

2655

Degener est, patrium quicumque relinquit honorem!

Talibus exacuit pueros iuvenesque loquelis.

Hinc ad grandevos fallax se vertit erinis:

Grande, ait, obprobrium est, si tot tempora liber

Atque potens populus, cui gens parere solebat

2660

Extera, qui claris pollebat ubique triumphis,

Servili nunc colla iugo submittit, honoris

Oblitus veteris libertatisque paterne.

Heu mihi, sub vestro reverendi tempore patres

Deficiet tanto decus olim sanguine partum!

2665

Heu pudor, illustres parebunt Mediolani

Teutonicis cives subeuntes iussa superbis!

In famulos Domini vertentur sorte sinistra.

Hocne, viri fortes, vestro tolerabitis evo?

Nonne mori melius miseramque relinquere vitam?

2670

Nam quis ferre queat, cui mens animusque virilis,

Teutonice fastum gentis dominosque superbos

Hii subiectorum rapiunt sibi queque suorum,

His nichil est pensi, nil sancti, nil moderati.

Quod nisi vos eritis sumpta virtute rebelles,

2675

Res penitus vestras tollent violenter et ipsas,

Pro dolor, uxores coram natasque nurusque

Amplexu illicito maculabunt, vosque repulsa

Libertate prement ceu servos ere paratos.

His postquam dictis cunctos fervere veneno

2680

Conspicit Allecto, primos acuisse furores

Visa satis. Mox hinc fuscis sustollitur alis

Atque Placentinam vento petit ocior urbem.

Quam simul ingressa est, fugit illico territa monstro

Pacis amica, quies, furor impius urbe vagatur.

2685

Exuit illa trucem faciem ac furialia ponit

Membra fide dignam sumens cultuque figuram.

Talibus inde modis ora insidiantia solvit:

En tibi, quod votis dudum precibusque petebas,

Fert Deus; exulta, populus, mentesque remissas

2690

Erige! Nunc etenim, si vis, abolere pudoris

Ludibriique vales maculam causamque doloris,

Hanc nuper totam qui conturbaverat urbem

Menia cum diri subverteret ira tiranni.

Nunc licet indignum gens ponere clara timorem,

2695

Nunc licet indecorem circumdare menibus urbem,

Nunc decus amissum libertatemque repressam

Turribus ac muris datur instaurare refectis!

Mediolanus enim populus tibi iunctus amore

Federa, que duro pepigit cum rege coactus,

2700

Deserit, indignum reputans servire superbis

Teutonicis seva ditione prementibus ipsum.

Quare age, rumpe moras, nec tempus amabile differ!

Tu quoque colla iugo, populus liberrime, duro

Subtrahe, nec placeat probrosam docere vitam.

2705

Excute. corde metum viresque resume priores!

Cinge novis urbem muris et menia conde!

Nam prohibere nequit, ne condas menia, quisquam.

Ductor abest sevus, cuius sunt diruta iussu,

Nec valet ulterius tot in unum cogere gentes

2710

Quot prius. Accelera, nam te fortuna iuvabit!

Sic dea fallaci miseros Cocitia vultu

Sollicitat cives animisque audacibus implet.

Protinus ergo novis circumdant menibus urbem,

Precipitesque cavant fossas, quas ante replerant,

2715

Invictique ducis violata pace rebellant

Imperio sevoque negant parere tiranno.

Nec non velocem legatum Mediolanum

Ire iubent, socium qui federe firmet amorem

Et petat auxilium simul et promittat amicum.

2720

Illa autem voti compos iam parte nefandi

Fulminis in morem subito se tollit in auras

Advehiturque Cremam, dum sol se condit in undas.

Mox totum castri spatium furibunda pererrat,

Et tali populum terret sermone Cremensem:

2725

Evigilate viri, non sunt hec tuta quietis

Tempora, bellum instat, ne false credite paci.

Sevus enim rupto contra ius federe ductor,

Impulsus crebris precibus donisque Cremone,

Disposuit delere Cremam. Iam castra videre

2730

Regia per campum videor cingentia muros.

Vos igitur fortes animos atque arma parate

Et virtute domos solita defendite vestras.

Este, precor, memores, quod rex hec menia fortis

Lotarius quondam bello temptavit, at illum

2735

Dante Deo repulit gentis manus inclita vestre.

Nunc quoque divinum dabitur, confidite, vobis

Auxilium, duri contempnite iussa minasque

Principis et firma patriam defendite mente.

Nec sinite hoc castrum, quod magnis fama coequat

2740

Vrbibus, everti, nisi fuso sanguine multo.

His moti stimulis regalia iussa Cremenses

Observare negant pavidi vadibusque relictis,

Quos regi dederant, sociant se Mediolano,

Et fiunt pariter corrupta pace rebelles.

2745

Hinc se sublimes fallax dea tollit in auras

Inque tuos fertur properanter, Brixia, fines.

Illuc iam populi legatus Mediolani

Venerat et cives exortabatur amicos

Fedus inire novum et secum coniungere dextras.

2750

Ergo videns tempus se nactam gaudet erinis,

Et subito mutans habitum titubantia dictis

Corda virum firmat bellique immittit amorem.

Gens, ait, illustris, si vis tua iura tueri

Et retinere decus libertatemque paternam,

2755

Ne dubites sociam te iungere Mediolano

Fedaque Teutonici dirumpere paeta tiranni.

Nam quis erit populus sub tali principe liber,

Aut quis ferre iugum poterit ditionis inique?

Accipe daque fidem, socium fer, sume iuvamen,

2760

Fedus ini placitum dominumque repelle superbum.

Hinc tibi laus et honor venient, hinc magna sequetur

Gloria, te solio fortuna locabit in alto,

Tutus enim populus, si coniuretis, uterque,

Nulliusque minas vos formidabitis ultra.

2765

Quis etenim audebit vos ledere consociatos?

Quem non terrebunt tante preconia fame?

Hoc ferus auditu certe rex ipse pavebit

Et bellum ulterius vobis inferre cavebit.

Quod si forte iterum contra vos bella movebit,

2770

Viribus elisus vestris confusus abibit.

His dive monitis se Brixia Mediolano

Iungit et imperio Frederici stulta rebellat.

Nescius interea pacis fideique solute

Mittit ab Emilia Fredericus Mediolanum

2775

Legatos, qui iussa ferant placidamque salutem

Civibus et moneant, ut pacis federa servent.

Quos simul effrenis media videt urbe iuventus

Invisi populo recitantes iussa tiranni,

Indignata fremit, stimuloque agitante furoris

2780

Mandatis parere negat, gladiisque receptis

Currit et horrisona mortem illis voce minatur.

Legati fugiunt pavidi, dominoque regressi

Que sit eis narrant illata iniuria, quantum

Obprobrium tulerint; rabidum cepisse furorem

2785

Edomitos nuper cives factosque rebelles,

Nec non tres Ligurum populos iam Mediolano

Iurato perhibent sociatos federe contra

Imperiale decus pacis quoque lege relicta.

Ductor ut accepit Fredericus talia, rursus

2790

Bellum ex integro sumit gentesque rebelles

Ilico proscribit simul et iubet arma parari,

Atque iterum magni vires ciet undique regni.

Mittit et ad thalami consortem, ut et ipsa catervas

Cogat in arma ducum et regali sede relicta

2795

Adveniat palmam secum sumptura beatam

Et fruitura simul leto post bella triumpho.

Protinus Allecto redit impia Mediolanum,

Compositisque iterum miserorum corda virorum

Exagitat dictis stimulisque ardentibus implet.

2800

Fortis, ait, populus, fuerat tibi pacta tenendi

Regia propositum, set rex ea scindit iniquus.

Nempe vades pacis sub condicione petitos

Compedibus vinctos tetro conclusit in antro,

Te quoque proscripsit procerumque in bella catervas

2805

Convocat et rursum parat obsidione subactum

Opprimere ac penitus confundere Mediolanum.

Ergo meum placeat, si vis tua teque tueri,

Consilium, capiat tua protinus arma iuventus,

Et dum sevus abest ductor longeque moratur,

2810

Expellat patrius audaces finibus hostes.

En Trecii residens Rodecherius arce superbus,

Qui quoscumque valet non cessat ledere dudum,

Cum sociis cohibendus erat belloque domandus.

Hunc pete, ne timeas, factum laudabitur istud.

2815

Est quoque non modicus dicta thesaurus in arce,

Quo poteris dives fieri; tantum cape mentes

Armaque precedens, et te fortuna iuvabit.

Sic ait et geminos solvit de omnibus angues,

Quos, ubi Gorgoneis infecit dira venenis,

2820

Conicit in dubios. Illi perque ora sinusque

Attactu lapsi nullo, mirabile dictu

Vipeream inspirant saniem martisque furorem.

Exerit inde tubam, manibus quam forte gerebat

Horrendumque canit, quo signo urbs tota movetur.

2825

Arma fremunt omnes, currunt iuvenesque senesque

Egreditur populus portis furibundus apertis

Et Trecium claris tendit properanter in armis.

At dea veloci populum Cocitia gressu

Prevenit et Trecio venturos nunciat hostes,

2830

Qui castrum bello capiant servataque vastent

Menia, sublimes et se sustollit in auras.

Multi etenim pavido currentes undique vultu

Id perhibent ipsum; tandem rumore coactus

Credere terretur custos Rodecherius arcis.

2835

Hortatur socios, ut se tueantur et arcem

Fortiter et sumptis perstent pro menibus armis.

Mittit et ad regem Fredericum, ut protinus adsit

Auxiliumque ferat, necnon loca proxima velox

Nuntius arcessens. regis percurrit amicos

2840

Qui cito subveniunt fatumque secuntur iniquum.

Iamque furens aderat populus, iam Mediolani

Circumfusa acies Trecium expugnare parabat.

Tollitur ethereas horrendus clamor ad auras.

Miscentur stridor lituum clangorque tubarum,

2845

Teutonici iuvenes turres ac menia complent

Despiciuntque minas populi vanumque furorem.

Incipitur bellum. Mittuntur utrimque sagitte,

Mittuntur lapides et tela ferentia mortem

Crebra nivis ritu vel grandinis; acriter instat

2850

Mediolana falanx cupiens prius arce potiri,

Quam queat accitus sociis Fredericus adesse.

Ergo alii tormenta parant et grandia mittunt

Saxa procul, duris que propugnacula frangunt

Ictibus, et medio volitant stridentia castro.

2855

Ast alii posita subeunt formidine murum

Et temptant pariter scalis conscendere iunctis

Et pugnam in manibus facere; omnibus una voluntas

Vincere. Set contra forti se mente tuentur

Menibus inclusi iuvenes; hii summa petentes

2860

Murorum obtruncant gladiis contisque repellunt;

Hii subiectam aciem, volventes fragmina molis

Adversasque trabes et que locus ipse ministrat,

Ictibus affligunt crebris galeasque nitentes

Et clipeos frangunt. Magno desevit utrimque

2865

Mars fremitu sevus, nullamque dat ira quietem.

Nocte dieque simul gens bellica Mediolani

Vrguet propositum, donec Rodecherius acri

Cum sociis bello fractus se tradit et arcem.

Proh pudor! interitus commissa timore relinquunt

2870

Menia Teutonici iuvenes seseque ligari

Compedibus positis patiuntur turpiter armis.

Continuo victrix castellum turba receptum

Funditus evertit spoliisque honerata recedit,

Ducens captivos iuvenes, quos marte subegit.

2875

At pater accelerans rutilis Fredericus in armis

Auxilium sociis turba comitante ferebat.

Quos simul accepit captos violenter ab hoste,

Et Trecii vidit subversos undique muros,

Vix tenuit lacrimas, nimiamque accensus in iram

2880

Dedecus ulcisci parat illico. Sic David olim

Vastatam aspiciens Siceleg, quam forte colebat

Munere regis Achis patria terrore Saulis

Deserta doluit, siquidem ferus omnia predo

Vxores etiam natosque abduxerat eius

2885

Cum foret ad bellum durum comitatus euntem.

Haud mora, post lacrimas indicia certa secutus

Invenit hostiles, superat spoliatque catervas

Et, que perverse fuerant abducta, reducit.

Haud aliter mentem pulsu stimulante doloris

2890

Persequitur populum Fredericus Mediolanum.

Et mox, que fuerant nuper reparata per agros

Vel siquid dampno potuit superesse priori,

Dissipat et penitus segetes arbustaque vastat,

Vt fera, que raptis catulis furit, obvia queque

2895

Comminuit, donec ferventem compleat iram.

Inde suum convertit iter consulta secutus,

Que procerum sibi turba dabat populusque Cremone

Constituitque Cremam prius expugnare procacem,

Vt levius subigat post urbem Mediolanam.

2900

Tum cupiens tandem virgo sata Nocte laborem

Consumare suum superasque relinquere partes,

Pervolat actutum populos modo federe iunctos

Et fulcire Cremam collatis viribus illos

Hortatur; movet ipsa viros atque arma ministrat.

2905

Ire iubet plenam gens Mediolana cohortem

Subsidio sociis, mittit quoque Brixia turmam

Sponte sua multi cupientes bella secuntur.

Quos ubi sera Cremam properanter adegit Erinis,

Leta malis, tandem superis discedit ab horis

2910

Et se Tartareis, unde est egressa, sub antris

Condit. At imperio Frederici clara Cremone

Gens invisa sibi positis iam menia castris

Obsidet exultans; cum qua comes inclitus, alti

Ductoris frater, Conradus, viribus acer,

2915

Agmine vallatus pulchro loca proxima porte

Occupat occidue. Iam bello multa per agros

Corpora cesa iacent; nempe ut videre Cremenses

Hostiles primum cincturas menia turmas

Adventare, ruunt sumptis audacius armis

2920

Et pugnam faciunt temptantque resistere campo.

Cornipedes passim sternuntur, inutile clausis

Auxilium, magna vi decertatur utrimque,

Set fessi bello condunt se menibus illi.

Hii sibi castra locant portis obiecta duabus

2925

Et vastant pariter vites, omnigena culta,

Nunc etenim summus ductor Fredericus eodem

Advenit et contra Seriam tentoria portam

Figit in obliqua fluvii radiantia ripa.

Ecce autem subito rabies exorte procelle

2930

Mox ea sternit humi, penitus retinacula frangens,

Ventorumque cohors pugnat, tamquam Eolus illam

Miserit auxilio obsessis et regia turbat

Castra furens; non illa tamen violentia regem

Permovet augustum; iubet illico firma parari

2935

Tecta domosque sibi, que spernere flamina possint

Atque hiemem; silve dant largam hinc inde propinque

Materiam. Res mira! domus ac tecta parantur

Grandia pro castris; rabies quoque seva quiescit.

Haud mora, Pergamei servantes regia cives

2940

Iussa suum domino properant prebere iuvamen.

Et tribus exceptis, quas dira fefellit Erinis,

Finitime Ligurum vires dant undique gentes.

Nec minus electas veniens regina catervas

Ducit; milleni proceres comitantur et ipse

2945

Dux Henricus, avis pollens et clarus in armis

Quem gens Saxonum sequitur procera suorum.

Hic sua castra locat Pianenge proxima porte;

Filius hunc iuxta Conradi regis, in illo

Tempore pene puer, set iam virtute paterna

2950

Preditus, aspectu pulcher formaque decorus

Diva procul tuta sublimis in arce locatur,

Ne conspecta animum belli discrimina turbent.

Iam Crema dispositis erat undique cincta maniplis,

Iamque parabatur frangendis machina muris,

2955

Circumquaque gravis fremitus sonat atque tumultus

Ingentesque mine; ferit horridus ethera clamor.

Haud tamen idcirco terretur clausa iuventus,

Set portas armata tenet murosque coronat

Et pariter clamore furit pariterque minatur

2960

Hostibus obiciens fedis convicia dictis.

Nulla dies bello vacat incursuque, sub altis

Certatur portis; fluit ater fusus utrimque

Sanguis, et adversis miscentur vulnera dextris.

Tela, sudes et saxa volant celeresque sagitte

2965

More nivis, cum densa cadit, vel grandinis; hostem

Quisque suum mavult capere aut prosternere quam se

Protegere; ingenti mars sevit utrimque tumultu.

Incitat hos patrie studium dilectaque sedes,

Hos ducis imperium summi presensque potestas,

2970

Quin etiam irarum cause veterumque odiorum

Mens memor accendunt aliquos stimulosque ministrant.

Sepe die media prorumpens clausa iuventus

Bella ciet campoque ardet confligere aperto,

Sepe sub obscura, requiem cum ducere posset,

2975

Nocte parat circumpositis incendia castris.

Tunc ferus audaces cupiens terrere Cremenses

Ductor et invise mentes confundere gentis,

Sex iubet excelsa laqueis trabe colla ligatos

Suspendi pariter iuvenes mortemque subire.

2980

At pendere suos cernens animosa iuventus

Continuo furcas stimulis agitata doloris

E regione parat, confligendoque retentos

Quatuor appendit proceres, sic ulta suorum

Dedecus. Hoc ductor facto succensus in iram

2985

Sevit, moxque vades, quos dudum turba rebellis

Spe dederat pacis, duci iubet undique cunctos,

Vt necet ante oculos miseranda morte parentum.

Turris erat trabibus compactis lignea grandis

Largifluo populi sumptu edificata Cremone,

2990

Que superexcellens muros ac menia celso

Culmine subiectas lapides simul atque sagittas,

Si prope ducta foret, poterat iactare per edes.

Hac superare Cremam Fredericus mole parabat.

Hanc igitur contra duo gens tormenta Cremensis

2995

Fecerat et crebris feriebat nocte dieque

Ictibus ut pannum fullonis machina; cedunt

Ligna, trabes arcuum, centones, retia, crates,

Cuncta, quibus fuerat turris munita, nec audet

Quisquam stare super, pavidos mors pallida terret.

3000

Hic pater infandum nimiam Fredericus ob iram

Consilium sequitur miserosque in turre ligari,

Qua feriunt tormenta, vades iubet atque suorum

Ictibus opponit; stat turba ligata nefando

Interitura modo et miseranda voce precatur:

3005

Parcite, dilecti, dilecti parcite fratres

Nec vestras violate manus, en pignora vestra!

Quodsi non aliter defendere cara valetis

Menia, non fugimus perituram expendere vitam.

Talia dicentes gemitum lacrimasque movebant.

3010

Quid faciant? Feriantne suos pietate remota

An propiare sinant fatalem ad menia molem?

Si fuerit producta, timent patrisque sibique,

Set nequeunt arcere illam sine morte suorum.

Flent velut extinctos quos cernunt more sinistro

3015

Expositos morti. Dubitant ictusque remittunt.

Instant rectores dictisque hortantur amaris

Mittere ne cessent lapides ac tela nec hostem

Appropiare sinant, melius fore perdere paucos,

Quam sinere everti tota cum gente paternos,

3020

Donec eos possunt bello defendere, muros.

His confirmati monitis torpore repulso

Cum gemitu tormenta movent feriuntque suorum

Corpora lugentes molemque avertere certant.

His caput, his pectus confringitur, ossa cerebro

3025

Miscentur tenero, venter quoque, crura pedesque

Accipiunt ictus, visu res horrida, sevos.

Tale quid aspiciens ductor iam mente serenus

Expositos fato tandem miseratur iniquo

Et iubet abduci molem miserosque resolvi,

3030

Seroque consilium reprobat, quod cepit in ira.

Postulat extinctos cupiens dare membra sepulchro

Gens obsessa suos; donat rex protinus illos

Et posito paucis requiescit marte diebus.

Denique supremis disponit viribus hostes

3035

Expugnare feros duroque evincere bello.

Imperat ergo suis acta testudine fossas

Implere, ut valeant prefatam ad menia molem

Ducere et hostiles vi summa irrumpere muros.

Accedunt iussis proceres subeuntque laborem.

3040

Ipse simul densa tectus testudine ductor

Dans exemplum aliis, terram virgultaque iactat.

At super e muro certatim turba Cremensis

Tela, faces ac saxa iacit volucresque. sagittas,

Omnibus atque modis hostes arcere laborat.

3045

Firma tamen duros ictus testudo repellit,

Instantesque operi proceres adoperta tuetur.

Lassantur frustra iacentes saxa Cremenses

Irrita, nec prodest plenas vacuare pharetras,

Regia namque falanx fossas nichilominus implet.

3050

Iamque acies murum feriens dirumpit et amplam

Intrandi prebet patefacto limite portam.

Protinus ex omni concurrit parte iuventus

Clausa pavens aditumque tenet trabibusque ruinam

Obstruit obiectis prehibetque intrare parantes.

3055

Tollitur in celum clamor bellique tumultus,

Vndique saxa volant manibus transmissa virorum,

Innumerasque simul mittunt hinc inde sagittas.

Tandem nox sevum reprimit tenebrosa furorem.

Tunc vigil in muro simulat molinarius artem

3060

Exercere suam, et dum cetera turba quietem

Duceret, ipse foras castelli sede relicta

Exit et ad summi fertur tentoria regis,

Seu videt infractos adverso marte Cremenses

Deficere et metuit meritam post preDa penam,

3065

Seu putat insignem Fredericum larga daturum

Premia, si prodat populi secreta Cremensis

Consilia et monstret, qua possit vincier arte.

Hic vir in artificum numero pollebat et omne

Consilium populi secretaque cuncta sciebat.

3070

Ergo ubi nocturnas repulit lux orta tenebras

Et patuit migrasse virum, dolor iraque mentes

Invadunt iuvenum, metus omnes occupat ingens.

Haud aliter sevo quassatam turbine classem

Fluctibus in medus cum navita forte relinquit,

3075

Turbantur comites metuuntque amittere vitam.

Solatur populum rectorum turba dolentem,

Vniusque fugam se nil curare fatetur

Cum lecti artifices superent iuvenesque feroces,

Qui virtute sua valeant defendere terram.

3080

Nec minus hortatur mentes ad bella remissas

Exacuitque viros sua forcia facta recordans.

Accensi dictis iuvenes monitisque refecti

Mox struere effectant aciem bellumque movere.

Ergo ruunt portis, et qua testudo sub ipsis

3085

Stabat adhuc muris fossa dimissa repleta,

Turmatim veniunt et eam simul ignibus urunt.

Inde cient bellum, telis ac voce proterva.

Irritantque feros magnis clamoribus hostes.

At cito susceptis pars regia cominus armis

3090

Congreditur summaque viros virtute repellit.

Vulnera vulneribus miscentur, sanguis utrimque

Fusus agit rivos; fit strages dira virorum,

Cumque simul ruerent e cunctis agmina castris,

Cedit et ad vallum retrahit se turba Cremensis;

3095

Atque ibi saxorum nimbos levibusque sagittis

Et pariter telis se forti mente tuetur.

Tunc iubet excelsam summus producere molem

Ductor, ut inde queant proceres irrumpere iacto

Ponte super murum; mox viribus acta virorum

3100

Menibus appropiat, nec eam prohibere Cremensis

Turba valet, frustraque suas conamine multo

Consumit vires; pontem tamen eminus arcet

Et vetat audacem murum conscendere turmam.

Vndique saxa volant invise grandinis instar.

3105

Nullum telorum cessat genus, omnis ad ictum

Prompta manus, nullumque labor vel inercia tardat.

Discurrunt iuvenes per propugnacula leti

Et variare vices gaudent patriamque tueri.

Vt vero e summo sublimis culmine moles

3110

Crebra velut celo venientia fulmina cepit

Fundere tela super nec non et grandia saxa

Perque Cremam passim percellere quosque vagantes,

Turbatur graviter nimium modo leta iuventus,

Turbatur populus sua vinci menia cernens.

3115

Rectores etenim trepidi formidine mussant,

Nempe vident multos miserando occumbere leto,

Vulneribusque graves multos non posse laborem

Ferre nec auxilium sociis dare morte propinqua.

Iam vigilum cessare vices, iam bella timere

3120

Audaces primum iuvenes et ad arma paratos,

Nec minus infestos instare atrocius hostes.

Ergo diu quid agant secum inter seque volutant.

Inde vocant populum, et que sit sententia, dictis

Tristibus exponunt lacrimisque hortantur obortis,

3125

Vt se victori tradant et menia regi,

Cum vetet infensus celi Deus illa teneri.

At populus patrie captus dulcedine terre

Rectorum monitis durata mente resistit,

Et se malle mori perhibet quam sede relicta

3130

Vivere, dum superent qui possint arma movere.

Iam solito cursu complerat septies orbem

Luna suum tociensque novos reparaverat ignes,

Tunc populus nimia depressus mole malorum

Exoptat tandem requie mutare laborem,

3135

Consiliumque capit regi se tradere summo,

Si donare velit pacem veniamque roganti.

Mox ducis Henrici fidei se credit et illum.

Interventorem pacis rogat esse petite.

Hic igitur regem precibus monitisque verendum

3140

Flectit, ut intactos permittat abire Cremenses

Reliquiasque simul rerum portare suarum.

Sic Crema deseritur misero migrante colono,

Curtaque portatur duce concedente supellex.

Hii tendunt iterum vincendi Mediolanum,

3145

Hii properant alio, quo fert sua quemque voluntas.

Illico flammae vorax populo succensa Cremone

Menia corrumpit castelli pulcra Cremensis.

Templa domusque ruunt, murus quoque concidit altus.

Tota iacet quondam populis Crema digna timeri.

3150

Exultat voti compos. gens clara Cremone,

Exultant populi regalia iussa secuti.

Festa duces celebrant, pariter convivia leti,

Sceptrigeri nomen Frederici fertur ad astra.

Ille nichil gestum reputans nisi Mediolanum

3155

Edomet ac reliquas urbes populosque rebelles,

Mox animum intendit bello, modicumque moratus

Ingreditur fines spaciosos Mediolani,

Circinansque urbem latis desevit in arvis,

Et vastat segetes arbustaque cortice nudat.

3160

Attonitus metuit populus concurrere campo

Et patitur merens plenos vastarier agros.

Hinc se Brixianas vertit Fredericus ad horas

Fulminis in morem rumpens obstacula cuncta.

Est locus insignis, qui nomine dicitur Hisen,

3165

Munere Palladis dives Bachique liquore,

Quem natura manusque hominum munivit ab hoste,

Nam lacus hinc magnis capiendis piscibus uber,

Illinc prerupti tangentes ethera montes,

Angustumque aditum fosse vallumque tuentur.

3170

Hic quondam sedem sibi gens animosa locavit

Nullius incursum metuens sed digna timeri.

Hoc immensa loco fuerat modo copia rerum

Deposita, et fugiens domibus numerosa relictis

Huc se contulerat regis formidine turba,

3175

Namque putabatur locus ipsa tutior arte.

Fama ducis summi subito pervenit ad aures

Innumeris Hysen gazis spoliisque refertam

Et cito posse capi, si rex Fredericus adiret.

Ille suos monitis hortatur dulcibus atque

3180

Mox iter aggreditur cupiens ostendere vires.

At simul Hysensis regem adventare ferocem

Cognovit populus, sumptis properantius armis

Egreditur claustris campoque occurrit aperto,

Se ratus e pugna, si stet fortuna, reverti.

3185

Iamque aderat ductore procerum stipante corona

Adverseque videns bellum sibi fronte parari

Irruit et populum gladio prosternit et asta.

Electi magno proceres clamore secuntur

Et pariter feriunt. Pars montis ad ardua gressum

3190

Dirigit, ut turbe veniat post terga rebelli.

Terretur populus nimium modo letus et audax

Et piget in campum claustris exisse relictis.

Bella tamen clamore ciet se seque tuetur,

Set cito convertit victus formidine terga.

3195

Instat atrox ductor cedentibus et simul intrat

Claustra locumque capit summa virtute cupitum.

Res horrenda nimis, capitur pugnando subactum

Temporis articulo, pugnando capitur Hisen.

Victrix turba furit, spoliis honerata opimis,

3200

Victa tremit, capitur, latet, effugit ac spoliatur.

Immensus resonat fremitus, crudelis ubique

Luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.

Hic fugit ad montes, alius se mergit in undis

Et nudus rebus positis evadere temptat.

3205

Iste mori cupiens flammas succendit et omnem

Cum domibus pariter gaudet corrumpere predam.

Hysen sic penitus ferro vastatur et igni,

Parsque inmensam fert secum regia predam,

Dura nichil reliqui faciens post prelia victis.

3210

Divinam ductor mentem Fredericus habere

Creditur et cunctis mortalibus ipse timetur.

Tunc et Pergamei collecto robore cives

Vulpinum ut capiant, claris gradiuntur in armis

Atque propinquantes porte valloque sub ipsis

3215

Castra locant summisque parant irrumpere fores

Viribus et duro castellum vincere bello.

Hii lapides et tela procul iaculantur et ignem,

Hii se tormentis exercent in faciendis

Hii subeunt altum neglecto corpore murum

3220

Et temptant scalis pariter conscendere iunctis.

Omnes propositum potiendi menibus urguet

Cumque dies pauci transissent, territus hostis

Auxilium nulla sperans sibi parte futurum

Et fera bella videns iam circumquaque parari,

3225

Menia Pergamee tradit tutissima genti

Tristis et obsessam cito victus deserit arcem.

Pergameus gaudet populus maculamque pudoris

Abstergit veteris Vulpini sede recepta.

Gens autem Brixiana dolet confusa nec audet

3230

Vrbanis perculsa metu prorumpere claustris.

Sic fortuna vices variat, sic infima summis

Summaque commutat, sua cum rota volvitur, imis.

Nec minus audaces cives quoque Mediolani

Tum fera bella movent et vexant regis amicos,

3235

Obsidione etiam claudunt castella vel arces.

Est inter Cumas atque urbem Mediolani

Nobile castellum, cui nomen Carcanus, altis

Menibus ornatum, multo munimine tutum.

Quod generosa potens bellorum timenda colebat

3240

Turba virum, que tunc Frederici mente fideli

Imperium spreto servabat Mediolano.

Nunc igitur cives, cum regni ductor abesset

Et longe positas causis poscentibus urbes

Viseret, adversam temptant sibi subdere gentem

3245

Carcaneumque parant castellum vincere bello.

Iamque acies muros castris animosa locatis

Obsidione premit nec cessat nocte dieque

Obpugnare viros castelli sede reclusos.

Illi constanter sua menia seque tuentur

3250

Et simul ad regem mandant properanter amicum,

Vt ferat auxilium; mox concitus ille cohortes

Convocat et lectos proceres iubet arma parare

Acceleratque suis motis succurrere signis.

Vt vero accepit gens Mediolana ferocem

3255

Adventare ducem bello certare paratum,

Hesitat, an fugiens belli discrimina vitet,

An magis expectet regalia signa in armis

Atque opus inceptum peragat stabilisque moretur.

Hoc pudor hortatur, metus illud; dumque revolvit

3260

Talia, ductor adest et castris undique cinctis

Clauduntur, rumpitque viam, quam turba terebat

Adveniens rediensque domum velut agmine facto

Formice tenuem venturi temporis escam

Gestantes laribus facto sibi calle per herbas.

3265

Clausus in angusto castrorum limite magnus

Turbatur populus, nam cum ductore veretur

Imperii dominoque suo committere bellum.

Nec vitare valet; tunc archipresul Obertus

Is namque in castris fuerat ut plebis amator

3270

Et patrie claris sic firmat pectora dictis:

Nunc, ait, o cives, quorum clarissima toto

Facta sonant mundo, memores virtutis avite

Et decoris, vestras, precor, hic ostendite vires,

Et cum res poscit, votis exposcite pugnam.

3275

Ecce ducis sevi concludimur undique telis,

Nec valet hinc nostrum nisi vi discedere quisquam.

Ergo, viri fortes, animos atque arma parate

Et gladiis reserate viam vestreque saluti

Consulite et bello patrios defendite fines!

3280

Nec dubitet quisquam, dabitur victoria vobis.

Nam neque pro spoliis nec quod regnare velitis,

Set pro iusticia, pro rebus iure tuendis

Ecclesie, matris vestre, certamen initia.

Sit procul ergo metus, nullum mora terreat atra.

3285

Erigat insignes spes et fiducia mentes.

Vos Deus et melior, michi credite, causa fovebit.

Quod si forte aliquis bello morietur in isto,

Vivet in eternum celesti sede locatus.

His populus monitis animatus martis amorem

3290

Concipit eximium nec fati tempora differt,

Set mox egreditur castris, erumpit in hostes.

Terribilem tuba dat sonitum, super ethera clamor

Tollitur, ingenti ruite audax turba tumultu

Protinus, infestis acies quoque regia telis

3295

Currit et horrisono pugnam clamore capescit.

Consertis equites clipeis galeisque coruscis

Se pariter feriunt, peditum mox signa secuntur.

Quisque suis pugnat pro viribus, ille sagittas

Dirigit, hic lapides, gladio ferit ille vel asta.

3300

Ictibus afflicti crebris ceu grandine tectas

Dant sonitum clipei, manant sudoribus artus,

Vulnera miscentur, fit strages dira virorum.

Tollitur in celum clamor bellique tumultus.

Atra velut nubes densus tegit aera pulvis.

3305

Emicat auratis ductor Fredericus in armis,

Pulchro vectus equo procerum comitante caterva

Et ferit obstantes nudato cominus ense

Perturbatque acies animosi more leonis.

Mos erat, ut populi vexillum Mediolani

3310

Sublimis veheret turba comitante quadriga,

Quam gemini ceu plaustra boves cervice ferebant,

Si quando ad bellum populus procederet omnis.

Hanc quasi castellum vallabat lecta iuventus

Et robur populi iurando iure ligatum,

3315

Ne fugeret neu desereret radiantia signa.

Huc erat aufugium, si fors adversa fuisset,

Hic standum et summis pugnandum viribus, acsi

Ingrueret totasque acies effringeret hostis.

Hanc igitur cernens Fredericus signa ferentem,

3320

Ardua se contra populo vallata frequenti

Irruit et pariter gladio desevit et asta.

Accensusque animo miles furit atque trucidat

Ipse autem duro diverberat ense quadrigam

Et se victorem leto clamore fatetur.

3325

Sternit ubique viros, nulli manus ardua parcit.

Ecce autem socios diversa parte fugatos

Accipit infractos bello, nam silva locique

Prospectum facies medium tumulosa negabat.

Tunc iterum torrentis aque vel turbinis [atri]

3330

More furens ductor permiscet funera dextra

Multaque discurrens prosternit corpora campo.

Viribus interea collatis Pergameorum

[Gen]s sequitur regem; lucidis preliatur in armis

[Miles], audaci dum miscet vulnera dextra

3335

Ense suo domini cupiens servare salutem;

Membris et fractis quidam moriuntur in armis,

Vulneratis capiuntur equis, fit maxima cedes.

Postea dimisso repetens tentoria bello

Saucius egreditur perfusus membra cruore.

3340

Cumque pararet item martis discrimina ipse,

Turba ducum properans pavido coit undique vultu

Et rogat e castris ipsum discedere secum,

Cum videat sevas passim dare terga cohortes.