Genovefae solemnitas
Solemne parit gaudium:
Cordis erumpat puritas
In laudis sacrificium!
Felix ortus infantulae,
Teste Germano praesule:
Quod praevidit in spiritu,
Rerum probatur exitu.
Hic ad pectus virgineum,
Pro pudoris signaculo,
Nummum suspendit aeneum,
Crucis insignem titulo.
Genovefam divinitus
Oblato dotat munere,
In templum sancti Spiritus
Sub Christi dicans foedere.
Infantem manu feriens,
Mater privatur lumine:
Matri virgo compatiens
Lucis dat usum pristinae.
Genovefa magnanimis
Carnem frangit ieiunio,
Terramque rigans lacrymis,
Iugi gaudet martyrio.
Coelesti duce praevio,
Coelos lustrat et tartara,
Civesque precum studio
Servat a gente barbara.
Divino diu munere
Sitim levat artificum;
Confractum casu miserae
Matri resignat unicum.
Ad primam precem virginis
Contremiscunt daemonia:
Pax datur energuminis,
Spes aegris, reis venia.
In eius manu cerei
Reaccenduntur coelitus;
Per hanc, in sinus alvei
Redit amnis coercitus.
Ignem sacrum refrigerat,
Post mortem vivens meritis,
Quae prius in se vicerat
Aestus interni fomitis.
Morti, morbis, daemonibus
Et elementis imperat:
Sic Genovefa precibus
Naturae leges superat.
Operatur in parvulis
Christi virtus magnalia:
Christo, pro tot miraculis,
Laus frequens, iugis gloria!