De alterna temporum successione
Tempora circuitu veteri revoluta vicissim
Effectus variant restituuntque suos,
Mater hiems patris autumni semina servat,
Vere novo stabili restituenda fide,
5
Ver mundi sterilis gelida praeunte senecta
Solvitur in fetus, luxuriatque novos.
Productosque fovens blando natura favore,
Aestivo in formam provehit auspicio:
Autumni demum proventibus omnia cedunt,
10
Cui totas reliquus congerit annus opes.
Quod concepit hiems, peperit ver, nutriit aestas,
Hic metit atque suo conficit arbitrio.
Sola reservantur conceptibus apta futuris
Semina, dispositas nata novare vires.
15
Sic abit ut redeat, redit ut transeat annus,
Praecipitem revocans praecipitansque rotam.
Sic rata perpetuos agit alternatio menses,
Et veteres renovat inveteratque novos.
Hunc divina frequens ludit sapientia ludum,
20
Et varianda movens invariata manet.