Super sepulcrum regis Henrici,
in quo cerebrum et cor eius sepulta sunt
Henrici cuius celebrat vox publica nomen,
Hoc pro parte iacent membra sepulta loco.
Quem neque viventem capiebat terra, nec unus
Defunctum potuit consepelire locus.
5
In tria partitus sua iura quibusque resignat
Partibus, illustrans sic tria regna tribus.
Spiritui coelum, cordi cerebroque dicata est
Neustria, quod dederat Anglia corpus habet.
Pars bona, pars melior, pars optima, pars sua cuique
10
Anglis, Normannis, Caelitibusque data est.
Hinc patrees, animumque trahens, sed forte apud Anglos
Editus, hic gladium, sceptra gerebat ibi:
Quem decedentem cum nox extrema Novembris
Solvisset, secuit prima Decembris eum.